Specimen philosophicum de differentia notionum instrumentalium & realium. III

Julkaistu: 1804
Julkaistu filosofia.fi sivustolla: 25.09.2007

Praeses: Gabriel Israel Hartman

Respondens: Johan Adam Edman

Specimen philosophicum de differentia notionum instrumentalium & realium. III

1804

Skannerointi: Åbo Akademin kirjasto

Inskanning: Åbo Akademis bibliotek

Scan: Åbo Akademi university library

http://bibbild.abo.fi/

 

Filosofinen näyte instrumentaalisten ja reaalisten käsitteiden erosta I-IV.

Avainsanat: instrumentaalinen käsite, empirismi, semiotiikka, kommunikaatio, totuus, tietoteoria, nominalismi, realismi, Platon, Aristoteles, Locke, Kant

Neliosainen väitös tutkii instrumentaalisia käsitteitä. Väitös sivuaa aiheita kuten empirismi, semiotiikka, kommunikaation ehdot, totuus, tietoteoria, nominalismi-realismi-kiista. Muun muassa Platonin, Aristoteleen, Locken ja Kantin teorioita tarkastellaan kriittisesti.

 

Filosofiskt prov på skillnaden mellan instrumentella och realistiska begrepp I-IV

Nyckelord: instrumentell begrepp, empirism, semiotik, kommunikation, sanning, kunskapsteori, realism, nominalism, Platon, Aristoteles, Locke, Kant

Dissertationen i fyra delar granskar instrumentella begrepp. Dissertationen berör ämnen sådana som empirism, semiotik, villkoren för kommunikation, sanning, kunskapsteori, tvisten mellan nominalism och realism. Bl.a. Platons, Aristoteles’, Lockes och Kants teorier granskas kritiskt. 

 

A philosophical specimen on the difference between instrumental and real notions I-IV.

Keywords: instrumental concept, empiricism, semiotics, communication, truth, epistemology, realism, nominalism, Plato, Aristotle, Locke, Kant

This four-partite dissertation examines instrumental notions. The dissertation touches topics such as empiricism, semiotics, conditions of communication, truth, the theory of knowledge, the dispute between nominalism and realism. Among other things, the theories of Plato, Aristotle, Locke, and Kant are studied critically.

Liitteet

PDF: Skanneroitu/Skannad/Scanned: Hartman1804_4.pdf

SPECIMEN PHILOSOPHICUM

De

Differentia notionum instrumentalium &

realium.

 

CUJUS PARTICULAM III.

CONS. AMPL. FAC. PHIL. REG. AC. AB.

PUBLICO PROPONIT EXAMINI

M. GABR. ISRAEL HARTMAN,

Philosophiae Theoreticae Docens, Amanuens. Biblioth. nec non

Reg. Societ. Oecon. Finl. Membrum & Secretarius

Secundus.

RESPONDENTE

JOHANNE ADAM EDMAN

Stip. Reg. Tavast.

In Auditorio Majori Die XV Dec. MDCCCIV.

horis a. m. solitis.

 

ABOAE, Typis FRENCKELLIANIS.

 

-i-

 

[tyhjä sivu/tom sida/empty page]

 

-ii-

 

sistentia, indole, &c. quidquam sci<r>e possimus, sed tantum cogitando relat{i}ones possibiles videre & detegere, quas de rebus sub ea conditione praedicare possumus, ut antea sc<i>mus rem revera ejusmodi esse, cujusmodi illam cogitaverimus, i. e. quatenus cum Idea, quam ita contulerimus, sit similis, ut quid de hac, etiam de illa dici possit.

 

Res sunt, qua tales, semper singulares, ideaeque, quae res repraesentant ut sin<t?>, eodem modo se habent, notiones autem instrumentales sunt ea ratione universales, quod aeque illi rei, ubi similitudinem sui inveniunt, ac huic, respondent, non tamen quod per se sunt al{i}us indolis ac illae. Littera semper est singularis quando per se consideratur, sed usus respectu universalis est, quoniam ita in uno verbo scribendo, ac in altero poni potest. Ac, ut puer, in formandis litteris, jam antea, quam quidquam continui scribere incipit, itaque antequam experiendo litterarum in verbis relationes novit, tentare potest, quatenus earum figurae inter se di<s>crepent aut conveniant; ita omnino Mens valet notiones suas inter se coferre, illas transpon{e}re, dividere, componere e. s. p. illarumque relationes observare, antequam sciat an sint res de quibus haec omnia aliqua ratione praedicari possint, nec ne: sed cum obvenit res, quae notioni alicui earum respondeat, statim cognitas sibi habet ejus rei plures relationes, quatenus illas antea inter notiones in abstracto perspexerit, quamquam hae notiones per se non attineant ad res ut sunt.

 

3:o Fuerunt quidem, qui putarent signa externa esse nobis ad cogitandum pernecessaria; attamen res summatim sum<<p>>ta longe aliter se habet. Pluribus multo notionibus in cogitando utimur, quam qu{i}bus signa externa adnexa sunt; quod patet, tam ex ip<s>a rei indole, quia inter notiones & signa nullus est nexus necessarius, quam ex quotidiana [cotidiana] experientia, quae testatur verba saepe <n>os deficere. Cogitationes, si vana verba non faciamus, a ve<r>bis lo<n>ge lateque diversae sunt,

 

-33-

 

quamquam eorum usui ita adsueti sumus, ut cogitationes nostra quasi a tergo insequantur. Sed ejus rei caussa credere, verba esse ad cogitandum necessaria, idem omnino est, ac putare, digitum naso imponere esse ad rem accurate perpendendam necessarium, quoniam quisquam eidem adsuetus sit, aut ire pedibus ad bene cogitandum, quia Rousseau dicitur ita fecisse, cum opera sua immortalia cogitando elaboraret; e. s. p. Nonne, quaero, natu surdi, hincque muti tam bene cogitant quam illi, qui auditu & usu linguae fruuntur? aut nonne illi, jam aeque bene cogitant, antequam arte, a Petro Pontio Hispano u) inventa, loqui didicerint, ac postea, quando verba proferre valeant? Sane ita est. Notio enim, quamquam signo externo caret, cogitationi bene inservire potest; signum autem sine notione nullius omnino est pretii. v).

 

u) Vide de hoc homine, & de arte surdos & mutos loqui docendi, nec non de aliis, qui de illa arte scripserunt &c. MORHOFII Polyh. litter. Lib. II. Cap. III. & Lib. IV. Cap. I.

 

v) Quod LOCKE (B. IV. Ch. 5. §. 4 &c,) dicit: That most Men, if not all, in their Thinking and Reasonings within themselves, make use of Words instead of Ideas, &c. potius meam firmat sententiam, quam veritatem ejus imminuit. Nam, e contextu cogitationum ejus, luculenter patet, illum per Words sive Verba hoc loco intelligere [intellegere] non sola verba, sed verba cum notionibus suis instrumentalibus conjuncta, (quamquam hae notiones apud plerosque valde vac<u>ae & inanes sint); praeter quod nullus omnino sensus inesset in verbis, ut dum legimus librum, lingua utique nobis incognita conscriptum.

 

§. 4.

 

Ex dictis constat, sequentia in Logicis, ubi regulae s. normae vere cogitandi tradantur, esse notanda:

1: O Definitiones, quibus notiones universales determinentur, minime res ipsas determinare; nec ab illis ad res conclusionem valere. Definitio Spiri-

 

-34-

 

Spiritus [tus] Cartesiana, ut etiam Leibnitii & aliorum, non e<st> pro spiritu, ut in se sit, sumenda, nec inde ratiocinando deductae propositiones pro veritatibus realibus habendae. Ex quaque quidem definitione, ut ex unaquaque notione, ex{.} gr. ex notione Temporis & Spatii Kantianorum, plures, saepe etiam infinite multas propositiones sive enunciationes deducere possumus, (ut fere omnis eorum doctrina de elementis dynamicis, &c.) sed totum hoc systema propositionum, majore non gaudet veritate, quam definitio sive notio, unde deductum est, & id cum hac, una stat & corruit.

 

2:o Quando judicamus, minime duas notiones conjungimus aut separamus, quamquam ita docere videntur fere omnes Logici inde ab Aristotele, usque ad Kiesewetter & ceteros. Nam ea, quae non, in subjecto judicii, sive idea rei, de qua judicium ferimus, jam insunt, nulla ratione ei subjecto sive rei tribuere possumus, & contra. Nobis judicaturis una tantum idea, scil. [scilicet] illa de qua sit judicandum, opus est; judicare enim idem omnino est, ac animadvertere, cernere, observare, an sit certum aliquid in idea oblata, nec ne. Libenter quidem fateor, saepissime accidere, ut illud notione quadam universali animo exhibeamus, quod in idea rei quaerendum sit; sed ut, in evolvendo lexico sive vocabulario quodam, eo scil. [scilicet] consilio, ut videam an sit in illo vocabulum certum observatum, non possum dici aut vocabulum illud lexico adjicere, aut e lexico excludere, quando locum ejus inspicio, illudque ibi esse, aut non esse video, sed tantum illud invenire vel non invenire; ita quoque in judicando de re quadam, Ideae ejus rei nihil adjicimus, nec partem quandam ei adimimus; sed tantum observamus, aut invenimus, utrum insit illud, quod quaeramus, in re, an minus. Res vero

 

-35-

 

longe aliter se habet, quando notionibus instrumentalibus & verbis excipiendum sive exprimendum est nostrum judicium. Tunc scil. [scilicet] debemus duabus notionibus sive verbis diversis ut<i>: altera, tanquam [tamquam] signo totius ideae de qua judicium latum sit, (quae notio aut terminus fit subjectum enunciationis sive propositionis): altera tanquam [tamquam] ejusdem ideae partis signo, quam vel inveniendo vel minus, judicium tulimus, (quae notio aut terminus est praedicatum enunciationis){.} Subj{e}ctum igitur & Praedicatum in propositionibus, aut hae sint tantum notionibus instrumentalibus intra nos propositae, aut extra nos verbis sive terminis expositae, semper sunt diversa, duae scil. [scilicet] notiones, duoque termini diversi; sed in mente, quae judicat, semper in una idea continentur. Pertinet itaque doctrina de subjecto & praedicato, quatenus pro diversis habentur non ad cogitationem proprie dictam, sed tantum ad notiones instrumentales, quibus idea secunda conficitur, & ad terminos, quibus cogitata nostra extra nos ponimus.

 

3:o Quando subjectum, in propositione quadam, sumitur cum conditione, vel ubi de illo dicitur omnes & quidam e. s. p. attinet id tantum ad verba sive terminos, raro ad notiones in universum sum<<p>>tas, nunquam [numquam] ad ideam realem vel illam, quae loco realis nobis est, & de qua judicamus. Subj{e}ctum judicii semper est tale, quale per ideam suam est repraesentatum, nam eatenus illud tantum cognoscimus; sed ubi non invenimus notionem instrumentalem aptam ad illam ideam designandam, praesertim verbis certae linguae notatam, pluribus notionibus & terminis uti cogimur, si Ideam secundam aequalem primae facere volumus, & propositionem ei respondentem proferre: ita scil. [scilicet] ut nec plus nec minus debito contineant notiones & verba, quam & eo-

 

-36-

 

rum exemplar in mente contineat, quod est idea, quam vocavimus primam. Exempla in omnibus fere libris exstant, ubi de judiciis & propositionibus agitur.

 

4:o Ex modo dictis constat, nulla omnino judicia esse particularia, quamquam ob defectum vocis idoneae, propositiones particulares exsistunt. Sed omne judicium est aut universale, quando subjectum est notio instrumentalis, quoniam quod de notione valet, valet ut notio ipsa; aut singulare, quando ideam realem respicit.

 

5:o Judicia universalia omnia, respectu rerum ipsarum, sunt hypothetica, sive in hypothetica resolvi possunt. – In quoque enim eorum quasi dicitur: si res ejusmodi v<e>l hujusmodi est; ita aut aliter se habet. Cum dicimus: in quoque triangulo rectangulo, est quadratum lateris angulo recto oppositi, aequale quadratis ceterorum laterum; nihil aliud d{i}cimus, quam: Si obvenit vel cum obvenit triangulum rectangulum &c. Quod etiam est quasi criterium, quo possumus distinguere judicia universalia, h. e. de notionibus instrumentalibus tantum lata, a judiciis, quae res spectant. – Idque adeo, ut etiam valeat de judiciis maxime universalibus, nullis omnino exceptis, ut de principio contradictionis, quod recte his verbis exponi potest: Si quid est, non potest idem simul non esse: sed aliquid esse, hinc non sequitur.

 

6:o Distinctio, quam inter Judicia analytica & synthetica fecerunt, & tanti aestimaverunt quidam Philosophi, respicit tantum verba, non cogitata, minime res ipsas. Judicia per se non sunt nisi analytica; nam in omni judicio tantum observamus, utrum sit certum aliquid in Idea oblata, nec ne. Sed quando, per notiones instrumentales & verba, judicium nostrum exponere volumus, maxime interest, qualibus notionibus &

 

-37-

 

verbis uti aut possim aut velim. Scil. [scilicet] in penuria notionis aptae, cui verbum sive signum externum debitum subnexum sit, notionem, cum verbo suo, minus aptam, adhibemus, quae aut minus, aut magis debito continet. V. gr. ex Ornithologia accepi notionem generis cujusdam avis, quae notio plures partes sive notas non habet, quam quae ad rostrum avis pertinent, & ita sunt comparatae, ut avem ejus generis ex his notis, ut ex signo aut numero quodam imposito, quasi esset nomen avis in rostro ejus inscriptum, agnoscere possim, quando mihi in re obvenit. Videns vero avem, non solum rostrum ejus video, sed multa etiam alia ei propria, ut magnitudinem, colorem, figuram & situm partium, & plura ad illam, genusque illius pertinentia; sed cum illam describere volo, non est mihi cum aliis hominibus alia notio & nomen commune, quam illa & illud, quod in Ornithologia legi, quo uti possum, quando alios certiores facere volo, de qua ave loquar. Tum certe non nisi propositionibus syntheticis meam mentem aperire possum; scil. [scilicet] nihil eorum, quae de illa ave dico, est in notione ejus, aut sub nomine antea comprehensum; tamen in mente mea nihil adpono, quod non in idea avis reali jam insit, e. s. p. Quis etiam est, qui non intelligat [intellegat], nos una lingua, per propositionem analyticam idem judicium efferre posse, quod, quando alia usi simus lingua, per propositionem syntheticam prolatum fuerit?

 

Etiam in universalissimis & maxime necessariis propositionibus & judiciis res eadem est & manet. Quod de nihilo & aliquo praedicamus, in ideis eorum certe esse d<e>bet; & unde hae ideae, nisi inde, unde omnium rerum ideas hausimus, nempe ex experientia? Cum igitur res ut extensas & durantes experimur, sane non extensionem nec durationem illis adjicimus, sed illam ac hanc simul cum rebus ipsis accipimus.

 

-38-

 

Fo<rsit>an erunt, qui mihi hoc dicenti rideant, quia a<m>ant dicere, certa praedicata ex ipsa facultate nostra cognoscendi oriri, & ipso usu ejus facultatis, objectis adjici, itaque non ad objecta pertinere, nisi quatenus a nobis cogitentur aut percipiantur. Sed cum his alio loco disputatio est instituenda. Interim observandum est:

 

7:o Conclusionem respectu originis idearum valere non a parte ante, sed tantum a parte post (ut ajunt Scholastici). Data idea reali, animadvertere & propositionibus exponere quidem possumus ea, quae in illa idea continentur, ideam vero ipsam creare, nobis non est datum, nec ab illa ad originem partium ejus conclusio valet, nisi quatenus in ipsae ideae ortu data & manifesta est. Data quoque notione universali, cogitando possumus relationes ejus ad alias notiones animadvertere, & alias sub illa ratiocinando subsumere; sed postulare aliquid universalioris tanquam [tamquam] veri & certi, concludendo ab illa, est stulti non sani hominis; nam non veritas sed tantum hypothesis incerta ea ratione elici potest. – Si igitur inessent duo omnino diversa in objectis obvenientibus, sive potius in ideis eorum, alterum <sc>il. [scilicet] absolute universale & necessarium, alterum vero non nisi singulare & accidentale; certe possemus illis isto modo uti, quo omnibus notionibus cogitantes utimur, sed ad originem illorum ab illis concludere non est licitum. Nam pone quod datum est in re, non nisi ope notionum instrumentalium venire quodammodo possumus, & in illis nihil realis, omnino secundum tritam illam regulam: posito consequente, non ponitur antecedens, sed tantum frustra postulari potest x). Quare nihil est quod dicant spatium non ad res ipsas, sed tantum ad nostram sensualitatem attinere, usque dum quispiam videat ideam spatii revera e sensualitate nostra oriri, i. e. usque dnm [dum]

 

-39-

 

experiendo, & non tantum concludendo, id invenerit, quod certe adhuc nemini contigit.

 

x) Nam pro certo a priori [priore] haberi non potest, tertium non da<ri> posse.

 

§. 5.

 

Ars disputandi, sive Dialectica veterum, mater fuit Logices, ut haec adhuc inter nos vivit vigetque, & filia os & vultum matris nobis adhuc ostendit. Ut vero cognitum habemus, quantum ars disputatoria, qua alius aliorum dicta refutare, suaque defendere & demonstrare valeat, a Sophistis graecis, ut etiam a multis sectae megaricae asseclis, & pluribus adhuc apud veteres, elaborata & fere perfecta fuit; ita quoque constat, cunctam hanc artem illorum, verba tantum & notiones instrumentales respexisse. Videas, si de hac re dubites, eorum nugas, syllogismos cornutos, occultos, mentientes, calvos &c. apud illos, qui de hac re scripserunt y), & facile conced<e>s, Dialecticam illorum, non rerum cognitionem, nec veri inventionem, sed solum sententiarum suarum, pro lubitu acceptarum, defensionem artificiosam spectasse. Disputabant de rebus, non ut cognitionem rei exponerent, sed ut aliorum d{i}cta refutarent, &, ut in castris armis, ita in philosophia syllogismis, adversarium suum vincerent, & vanam victoris gloriam asportarent. Omnia hominis causa; nihil veri<t>atis.

 

y) E. gr. apud BRUCKERUM Hist. crit. Philos. Tom. I pag. 613 & 6<1>4.

 

Quando vero boni viri, sua, veritatis ipsius caussa, cogitata, al<i>is tradere, illaque contra fallacia ratiocinia sophistarum defendere, voluerunt, necess<a>rium illis fuit, nug<a>s eorum nudare, & regulas inquirere & exponere, ad quas ver-

 

-40-

 

ba & notiones, quibus ea, quae cognoscunt homines, cum aliis communicare velint, ordinanda & redigenda sint; ut non solum impe<t>us adversariorum sustinere, eorum <c>onamina decipientia avertere & fund<it>us evertere, sed etiam alios, auditores & l<e>ctores, de veritate dictorum evincere, possent. Id quod nemini, ut Aristoteli, contigit{.} Invenit ille modum, quo verba inter se conjungere d<e>b<e>mus, ut, cum de primis praemissis conveniat inter homines, nihil sane contra illa dici possit, sed omnes illis concedere cogantur{.} Scil. [scilicet] observavit in eo efficiendo opus esse tribus rebus & operationibus: primo: verbis, quibus eandem notionem adnexam habemus, s<e>cundo: propositionibus sive judiciis, in quibus duae notiones sive verba aut conjunguntur affirmando, aut separantur negando; & tertio: Syllogismis, quorum ope propositiones ita inter se connecti possunt, ut tertium judicium, respectu terminorum, ex duobus certo eliciatur{.} Sed intelligens [intellegens], hoc modo & ordine incipiendum esse ab universalissimis, quae inter omnes constarent, & quae propterea nulla egerent demonstratione, quaesivit & investigavit notiones universalissimas, quas categoriarum nomine insignivit &c. En originem Logices artis! sane artis nomine dignae; quia mechanicam tantum quandam terminorum & notionum structuram, aeque ac grammatica, docet. – Hinc omnia praecepta de Definitionibus, Axiomatibus [Axiomatis], Postulatis, Propositionibus, Syllogismis, Demonstrationibus, Scientia, Vero, & Certo, in logica obvenientia. Quae vero omnia, ut illa ibidem exstant, utique non respiciunt cognitionem & veritatem, uti mox exponam, sed cognitionis expositionem & defensionem; ut recte caput ultimum logices agat de disputatione, ut sine totius operis.

 

Mirum non est, quod Aristoteles, Artis suae novitate & certitudine captus, ei ita indulsit, ut illam pro fonte omnis certi & veri haberet & exclamaret; sed maxime est mirandum, homines hactenus verum ejus pretium non perspexis-

 

-41-

 

se; cum jam Epicurus tantopere de hac re in sua canonica monuisset *), & Stoici, totam philosophiam cum ovo comparantes, quasi inspiratione quadam, Logicam cum putamine sive testa contulissent, physicam autem & ethicam cum albumine & vitello; z) scil. [scilicet] defensio philosophiae in illa nititur, non philosophia ipsa. Quod ut clarius eluceat observanda sunt, quae sequuntur.

 

*) Conf. CHR. A. HEUMANNI Conspect. Reip. Litter. Cap. V. §. XXVI.

 

b[z]) Guillelm. Du-Val incipit Praefationem suae Synopseos anal. univ. doctrinae peripath. (P. II.) his verbis: ”Praeclare quidem & meo judicio sapienter Stoicae disciplinae principes, Philosophiam, ejusque partes varias populari quadam ratione, atque ut loquitur passim Aristoteles, æj tÝpw, describere olim aggressi, eam triplici potissimum imagine ac similitudine, Agri scil. [scilicet] Ovi & Animalis, expresserunt. Cum enim illi totam Philosophiam dicerent esse veluti pulcherrimum quendam & feracissimum agrum, multis quidem refertum flosculis & fructibus, sed forti sepimento undique circumvallatum; sepem quidem ajebant esse Dialecticam; terram vero, flores, & arbores, Physicam; fructus denique, Ethicam. De ovo, itidem. Sic enim illi cum ovo posse Philosophiam comparari dicebant, ut exterior pars, id est, putamen sive testa, Logicam; albumen Ethicam; interior vero pars, i. e. vitellus, Physicam referre videretur. Cum animali autem longe perfectius ac elegantius. Ossa enim & nervos esse Logicam (en falsam imaginem! dicere debuerant: cutem, pilos, dentes, ungues & cornua esse Logicam); partes carnosas &c. Ethicam; animam vero Physicam &c.”

 

1:o Quod de ideis s. notionibus, ut claris, distinctis &c. & de terminis Logica docet, pertinet tantum ad id, ut figatur certa notio certo verbo; quoniam frustra & vana est omnis disputatio, nisi antea inter disputantes de verbis eorumque significatione convenit. Hinc Definitiones, pro fundamentis veritatis, consideratae. Per se vero patet, nullam ideam rei, ut rei, veram definiendo oriri, sed tantum communicari & verbo affigi. Rem antea cognoscamus quam de nomine ejus convenire possimus, necesse est; nec potest ali-

 

-42-