Specimen philosophicum de differentia notionum instrumentalium & realium. II

Julkaistu: 1804
Julkaistu filosofia.fi sivustolla: 25.09.2007

Praeses: Gabriel Israel Hartman

Respondens: Karl Gabriel Westzynthius

Specimen philosophicum de differentia notionum instrumentalium & realium. II

1804

Skannerointi: Åbo Akademin kirjasto

Inskanning: Åbo Akademis bibliotek

Scan: Åbo Akademi university library

http://bibbild.abo.fi/

 

Filosofinen näyte instrumentaalisten ja reaalisten käsitteiden erosta I-IV.

Avainsanat: instrumentaalinen käsite, empirismi, semiotiikka, kommunikaatio, totuus, tietoteoria, nominalismi, realismi, Platon, Aristoteles, Locke, Kant

Neliosainen väitös tutkii instrumentaalisia käsitteitä. Väitös sivuaa aiheita kuten empirismi, semiotiikka, kommunikaation ehdot, totuus, tietoteoria, nominalismi-realismi-kiista. Muun muassa Platonin, Aristoteleen, Locken ja Kantin teorioita tarkastellaan kriittisesti.

 

Filosofiskt prov på skillnaden mellan instrumentella och realistiska begrepp I-IV

Nyckelord: instrumentell begrepp, empirism, semiotik, kommunikation, sanning, kunskapsteori, realism, nominalism, Platon, Aristoteles, Locke, Kant

Dissertationen i fyra delar granskar instrumentella begrepp. Dissertationen berör ämnen sådana som empirism, semiotik, villkoren för kommunikation, sanning, kunskapsteori, tvisten mellan nominalism och realism. Bl.a. Platons, Aristoteles’, Lockes och Kants teorier granskas kritiskt. 

 

A philosophical specimen on the difference between instrumental and real notions I-IV.

Keywords: instrumental concept, empiricism, semiotics, communication, truth, epistemology, realism, nominalism, Plato, Aristotle, Locke, Kant

This four-partite dissertation examines instrumental notions. The dissertation touches topics such as empiricism, semiotics, conditions of communication, truth, the theory of knowledge, the dispute between nominalism and realism. Among other things, the theories of Plato, Aristotle, Locke, and Kant are studied critically.

Liitteet

PDF: Skanneroitu/Skannad/Scanned: Hartman1804_3.pdf

SPECIMEN PHILOSOPHICUM

De

Differentia notionum instrumentalium &

realium.

 

CUJUS PARTICULAM II.

CONS. AMPL. FAC. PHIL. REG. AC. AB.

PUBLICO PROPONIT EXAMINI

M. GABR. ISRAEL HARTMAN,

Philosophiae Theoreticae Docens, Amanuens. Biblioth. nec non

Reg. Societ. Oecon. Finl. Membrum & Secretarius

Secundus.

RESPONDENTE

CAROLO GABRIELE WESTZYNTHIO

OSTROBOTHNIENSE.

In Auditorio Anatomico Die V Dec. MDCCCIV.

horis a. m. solitis.

 

ABOAE, Typis FRENCKELLIANIS.

 

-i-

 

[tyhjä sivu/tom sida/empty page]

 

-ii-

 

nomine universalium insigniri; caussam vero ejus denominationis exponendam esse censeo. Per se non sunt nisi singulares, h. e. certam relationem, affectionem, figuram, rem &c. repraesentando exhibent, sed usus respectu sunt universales, quia, aeque apte & bene ad hanc illarum similem rem, ac illam designandam, illis uti possumus i). Sed ut mens nostra fiat apertior, similitudinem sive imaginem rei, de qua disserimus, proponere mihi permittat Lector benevolus. Littera A, quae ex metallo facta in armario officinae typographicae est, per se & proprie considerata, est res singularis; sed quoniam tam in Abracadabra, quam in Arma & in quovis verbo, ubi sonus A occurrit, adhiberi potest, universalem habet usum, & eadem ratione, eandemque ob caussam universalis est nominanda, ac notiones de quibus sermo est. Ex qua similitudine, indolem universalitatis earum (videl. [videlicet] notionum) quisque optime intelligere [intellegere] potest k). Quam similitudinem eo quoque majorem & perfectiorem esse cernimus, cum scimus typos illos litterarum, non simplices tantum vocum partes repraesentare, ut a, e, b, &c. (uti notiones simplices rerum, v. gr. viride, dulce &c.) sed etiam compositas partes & figuras, si hae saepius obveniant, ut ct, &, st, &c. uti etiam notiones compositae plures simplices continent, non aliter ac jam dictum est.

 

i) Sicuti tabula picta collectoris supra memorati; quamquam in se considerata singularis est figura, tamen aeque adhiberi potest ad unam ejusdem generis rem agnoscendam, ac alteram, itaque universalem habet usum.

 

k) Qui hanc universalitatem aliter cogitet, & aliquid proprii, ac peculiaris indolis in notionibus hisce sibi fingat, frustra id facit. Nam facile, si praejudicio liber es, observare potes, illas non alia ratione esse universales, quam aratrum, cujus ope arator unum sulcum in agro aeque ac alterum findit, & lingua, qua utimur tam ad u<n>um verbum quam ad alterum proferendum. Quae tamen vere singularia sunt.

 

-17-

 

Has itaque notiones sive ideas, quas ut eo facilius a realibus distinguantur, instrumentales nominemus, non solum in memoria paratas conservamus, sed etiam nomina, sive, ut Logici loquuntur, terminos illis imponimus; ut certus sonus, vel certa figura, aut, in universum, certum signum externum, quod, ubi necesse sit, proferre valemus, cuique earum respondeat. Quod vero eatenus tantum fieri potest, quatenus occasio nobis praebetur cum aliis, quibuscum una vivimus, & eodem sermone uti volumus, nostram mentem ita communicandi, ut intelligant [intellegant] quam notionem hoc vel illo signo designandi animus nobis sit. Quod fit quasi indigitando ejusmodi partem rerum occurrentium, aut rem talem obvenientem, non aliter, ac praeceptor pueris digito ostendit litteram & nomen ejus litterae simul dicit; unde hi intelligere [intellegere] possint, figuram illam monstratam sono edito respondere: & veluti infantes omnes animadvertunt, quo nomine adultiores denotant res obvenientes, non ut res ipsas solum inspiciant, sed ut ex rebus illis earumque partibus notiones sibi comparent, & nomina debita, i. e. ut alii homines illis utantur, notionibus suis adjungere queant. Observandum vero est, quod ex dictis luculenter patet, numero notionum instrumentalium numerum terminorum non exaequare, quoniam & longe antea, inde scil. [scilicet] a primis sensationibus, notiones ejusmodi immediate oriuntur, quam illis signa externa adnectere possumus, & termini, non nisi in occasione apta, ubi de denominatione & notionis determinatione, respectu terminorum, cum aliis hominibus convenire, aut nostram notionem ad eorum mentem adaptare possumus, notionibus affigi queunt. Quare certum est, nos multo pluribus notionibus instrumentalibus uti quam terminis designatas habemus l).

 

l) Varie admodum Philosophi docuerunt de origine, indole & pretio notionum, quas illorum plerique universales appellarunt, ego vero instrumentales aptius nominandas esse putaverim. Ut de primorum philosophorum opinionibus dicere supersedeam, ut Jonicorum, Pythagoreorum, Elaticorum, qui minus de

 

-18-

 

illis, quibus usi sint, notionibus cogitaverint; Plato quoque frustra originem & naturam earum investigavit. Animadvertens scil. [scilicet], nos, ut Ciceronis verbis (Academ. Quaest. L. IV. C. 7.<<)>> utar, illa, quae non sensibus ipsis percipi dicuntur, sed quodam modo sensibus, ut haec: illud est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens, hoc asperum, ille deinceps equus est, ille canis, animo jam tenere comprehensa, non sensibus: quoniam, cum sic judicamus, illas jam habeamus necesse est; praeterea videns nos illis solum in demonstrationibus uti, non autem illarum e sensationibus originem, non potuit, quin crederet illas esse menti insitas, & majori esse pretio, quam quae sensibus percipiuntur. Hinc ejus doctrina de Idearum (sic enim notiones universales nominavit) natura, earumque ex divinitate ortu, &c. (Conf. TENNEMANN, Gesch. d. Philos. Th. II. p. 298.). ARISTOTELES, qui acumine sui ingenii cito jam observavit, notiones has etjam per experientiam, sive sensuum ope, acquiri posse, Platonis opinionem reliquit, & contrarium ejus ita ursit, ut nihil esse in intellectu, quod non fuerit in sensibus, diceret: vel ut TENNEMANN (Geschichte der Philos. Th. III. p. 46) sensa ejus exponit: Man empfindet zwar das Einzelne aber der Sinn ist unmittelbar auch das Vermögen das Allgemeine wahrzunehmen. Denn in dem Sinnlichen ist auch das Denkbare enthalten. (Qui Aristotelis propria verba legere vult, illa in primis inveniet in Analyt. posterior. II. c. 19.) – Sed quamquam constanter docet, notiones universales esse sensibus perceptas, tamen nec qua ratione oriuntur, nec pretium eorum satis accurate exponit, nec ipse cognoscere videtur. Stoicorum sententia fere eadem fuit ac Aristotelis, (quod videri potest ex ORIG. contra Cels. L. VII. p. m. 367. edit. Hoesch. & PLUTARCH. de placit. philos. L. IV. C. II. Conf. BRUCKERI Hist. Crit. Philos. T. I. p. 917.) Ex recentioris aevi Philosophis, ut nihil dicam non modo de Theosophistarum opinione (quae videri potest in BRUCKERI Hist. Crit. Ph. T. IV. P. I. p. 682.) sed etiam CARTESII, qui ut isti, notiones a Deo immediate nobis esse insitas docuerit, aut potius nos omnia in Deo videre ob nexum inter spiritus & Deum, qui est quasi locus Spirituum, (Vide de hac re MALEBRANCHE De inquir. Veritate, Lib. III. P. II. c. 6) plurimi in eo consentiunt, quod <n>os, quoad fontem notionum universalium, illas ex experientia haurimus; praeter nempe solum notiones absolute universales & necessarias, quae ex prae-

 

-19-

 

ceptis Kantianorum, nostratis Nic. Wallerii, aliorumque, a priori [priore], h. e. ab ipsa natura intellectus originem suam ducunt. LOCKE maxima argumentorum mole persvadere [persuadere] lectoribus suis studet, omnia, etiam maxime universalia axiomata & notiones per sensationem & reflexionem, ut dicit, accipi, & fere totus Liber de Intell. Hum. circa hanc materiam versatur. (Conf. Encyclopedie on Diction. raison. &c. à Neufchastel. 1760. art. AXIOME). WOLF<<F>> quoque (Psychol. ration{.} §{.} 429) Notiones universales, inquit, non habemus, nisi quas aut a rebus sensu perceptis, vel iis, quorum nobis in nobismet ipsis conscii sumus, abstraximus, aut in talia resolvere valemus, quae in individuis percepimus, (observata tamen doctrina Leibnitiana de inhaerentia omnis cognitionis originaria in Monade, ut modificationes ejus; de quo hic non agitur.). Et ipse KANT docet, non solum (Crit. d. r. Vern. p. I.): Dass alle unsere Erkenntniss mit der Erfahrung anfange, daran ist gar kein Zweifel; sed etiam (l. c. p. 33): Vermittelst der Sinnlichkeit werden uns Gegenstände gegeben, und sie allein liefert uns Anschaungen; durch den Verstand aber werden sie gadacht, und von ihm entspringen Begriffe. Sed de modo, quo oriuntur notiones, & de earum indole inter illos non minus re convenit, quam verbis differ<<r>>e videntur. Quando KIESEWETTER (Weitere Auseinandersetz. der allg. Logik. p. 40) dicit: Diese Vorstellung, die aud dem Verbinden des Mannigfaltigen der Anschaung in eine Einheit des Bewusstseins durch den Verstand entspringt, ist der Begriff; der Begriff ist also die Vorstellung einer Vorstellung, d. h. eine mittelbare Vorstellung des Gegenstandes: Quando ABICHT (System der Elementar Philos. pag. 52.) dicit: Verknüpfungen sind Bestehungsarten, Formen der Gegenstände; Vorstellungen von Formen h. aber formale Vorstellungen; – und Vorstellungen vom Verknüpften h. Begriffe: – Quando LEIBNITZ ea dicit, quae supra p. 11 attuli; idem omnino senserunt, quod LAMBERT (Neues Organ. Dianoiol. §. 17) his verbis exponit: Da der Begriff der Arten und Gattungen nur die Merkmaale in sich fasst, die die Sache mit andern gemein hat, so lässt man in diesem Begriff alle eigene Merkmaale weg, und stellt sich die gemeinsamen besonders vor. Die Verrichtung des Verstandes, wodurch dies geschieht, nennt man Abstrahiren, absondern, abziehen. Man abstrahirt die gemeinsamen Merkmaale von den eigenen, damit man jene besonders habe, welche sodann einen allgemeinen, oder abstracten Begriff ausmachen: & quod WOLF<<F (>> Lo-

 

-20-

 

gic. §. 716) his verbis tradit: notiones universales comparantur - - - 2:o Abstrahendo communia, quae notionibus pluribus insunt: & denique quod dicit LOCKE (B. III. Ch. 2. §. 7.): And thus they (Infantes) come to have a general Name, and a general Idea. Wherein they make nothing new, but only leave out of the complex Idea they had of Peter and James, Mary and Jane, that which is peculiar to each, and retain only what is common to them all: quae omnia tamen modum unum quidem ostendunt quo nos ad notiones universales pervenire possumus, sed quo minimam sane partem earum, quas habemus, revera consequimur. Immediate enim & sine comparatione idea quaecunque fit instrumentalis, quatenus nos ad illam referimus objecta sive res, ut contra singularis sive realis est, quatenus illam ad objectum certum referimus: & sic abeunt ideae rerum, quando pleniores ideas earundem rerum accipimus, in universales. WOLF<<F>> etiam hoc quodammodo sensit, ubi (l. c.) dicit: universales comparantur notiones - - -. 1.o reflectendo super iis, quae percipiuntur, & BOUTERWEK quoque videtur idem perspexisse, cum (Anfangsgr. der spec. Philos. p. 56) dicit: Begriffen sind die ersten Beziehungen des Verstandes überhaupt auf Objecte. Wir gewinnen Begriffe, wenn wir Etwas, das wir als Object überhaupt setzen, als etwas logisch Bestimmtes, d. i. durch das Denken von andern Objecten Abgesondertes anerkennen; & verba Celeberrimi Kant supra allata: durch den Verstand aber werden sie gedacht, und von ihm entspringen Begriffe, idem respiciunt. Sed non possum, quin existimem, omnes hos Philosophos non satis perspexisse naturam nostrarum notionum universalium, idque ejus rei caussa, quod inde a cana antiquitate majoris pretii illas haberent, quam revera habenda sint. Proveniunt modo simplicissimo; universales sunt ut supra explicavi; & quid dubii forsitan restet in animo lectoris, resolvere conabor in libro de Cognitione humana, quam quamprimum sum editurus. In illo etiam demonstrare conabor, omnia animantia notionibus universalibus uti, nostramque prae ceteris praestantiam, non in illis, sed in usu illarum rationali & libera, esse quaerendam. – Sed plura de hac re infra.

 

Homo, quando ita notiones instrumentales in memoria coacervavit, illasque quasi in arca secum fert, ut, sicuti pecunia viatori, sibi usui sint & serviant: & postquam his no-

 

-21-

 

tionibus certa signa externa ita adnexuit, ut, quoties notio occurrat, toties etiam signum extra se, medio quodam, aut immediate nobis a Deo dedito, ut sono articulato, aut mediate, ut scriptione, aliisve figuris & rebus externis, quarum usus nobis facilis sit quasque in prom<<p>>tu habere possimus, proferre valeat; instructus est instrumentis sive mediis necessariis ad sua cogitata exprimenda. Sed ratio, qua utitur his instrumentis exponenda est.

 

Habeo alicujus rei ideam; quam cum alio quodam homine communicare volo. Habere vero Ideam rei cujusdam idem est, ut supra jam multis declarare conatus sum, ac scire, quae, qualisque sit illa res, h. e. quasi videre quibus constat partibus, & in qua relatione hae partes inter se invicem conjunctae & ordinatae sunt, quatenus apprehendantur, aut quatenus a me sint mente perceptae. – Habeo Ideam, inquam: tum ad meam penum notionum instrumentalium me verto, & ibi circumspicio & perquiro, an sit, in illa, notio quaedam meae ideae similis; quam si invenio, eam aut signo externo debito notatam esse, aut minus, simul video m). Si illud, peracta est secunda mentis operatio; sed facile quisque intelligit [intellegit], perpaucas solum ideas, *) sive sint cogitando formatae, sive sensuum aut conscientiae sui ope perceptae, habere accurate sibi respondentem notionem instrumentalem, nisi ipsae sint simplices aut casu quodam ita compositae, ut iisdem partibus constent, aut nominibus propriis antea denotatae, aut denique eaedem notiones **). Quod vero cum rarius eveniat, (& cum eo rarius etiam exsistere debeat, quo verius est, nullius esse pretii notionem nudam & jam cognitam in mentem alius provocare, n), hoc omitto, & confero me ad exponendum, quomodo agendum sit, quando ideam aliter formatam aut cogitationem, qua in idea certum aliquid observemus, proferre volumus. Antequam autem hoc facio, observandum quidem esse puto, nos, quando, quod cogitemus, exponere volumus, aut velle mentem alterius in unam solum certam rei jam co-

 

-22-

 

gnitae aut incognitae partem, attendere & in ea ejus animum quasi figere, aut totam rem cogitatam describendo proferre, quod utrumque disputatione egere videatur; sed in illo tamen casu non aliter ac in hoc est agendum; quoniam de iis rebus tantum quaestio est, quas cogitamus, aut quas exponere volumus: non de caeteris [ceteris] partibus Idearum. Quare, si, quid in hoc sit agendum, explicavero, facili negotio intelliges [intelleges] (ut puto) rationem, qua mens in omni casu & statu, ubi sua cogitata cum altero communicare vult, id facere debeat. – Habeo, igitur inquam, ideam rei, quam describere volo: quaero tum in collectione notion<u>m instrumentalium, & inde, quasi depromo illas, quae ideae partibus sunt similes. Ex his, uti partibus, construo alteram ideam, illi cogitatae & exprimendae similem, quatenus talibus instructus sum notionibus, ex quibus illam, partem pro parte, componere possum, ut fiat altera protypo suo, scil. [scilicet] ideae primae, tam similis, quam, ejusmodi instrumentis adhibendis, fieri possit. Licitum mihi sit hic appellare illam Ideam primam, hanc vero ex notionibus partium compositam Ideam secundam. Quae cum est facta, secunda in hoc ordine mentis operatio peracta est. (Vide supra p. 13.) o).

 

m) Nam quae simul mens nostra ita apprehendit, ut uno conscientiae actu percipiantur, conjuncta etiam in memoria necessario manent, ut omnia simul in conspectum mentis proveniant, quando unum aut plura s. partem quandam illorum revocamus. Hoc necessario pendet ab ipsa conscientiae natura, & a quovis philosopho esset perspecta, nisi alias diversas ideas pro eadem sumerent. Quod vero nemo facere potest, qui observat, illam ideam tantum esse eandem, quae eodem modo perfecte comparata sit, mox vero esse aliam, cum aut plures aut pauciores, aut alias partes quodammodo contineat. Sic revera habemus aliam seriem notionum instrumentalium pro quavis lingua, quam callemus, ut notio, cui terminus homo adhaereat, revera sit alia, (non aliter formata, sed alia tantum) quam notio cui terminus menniska adnexus sit, quamquam inter se similes, & eandem rem indicantes. Hinc evenit, ut verba unius linguae cum verbis alterius loquendo raro confundamus, adeo ut diffi-

 

-23-

 

cile sit a serie unius linguae notionum ad seriem alterius transgredi. Sed res in prom<<p>>tu est.

 

(*) Nempe respectu multitudinis earum, quae res spectant, & propterea reales dictae sunt.

 

**) Si scil. [scilicet] notiones instrumentales ipsas cogitando tractamus, & cogitata expimere volumus, quisque videt, nos statim posse invenire notionem instrumentalem, notioni cogitatae respondentem.

 

n) Quis enim est, cui ridiculum non sit, audire aliquem nomen alicujus rei proferre, nihil autem ulterius de illa re dicentem? Nonne ille taedio quodam quasi incitaretur ad quaerendum: Quid de illa re? – Si quis clamaret: Holmiam, praeterea nihil dicens, quisque illius vocem qui audiret, suo iure cogitaret: quid de Holmia ille dicere velit? quid mirum ille cogitet? sitne ille sanus? e. s. p. nisi alias sat est ad rem in conspectum mentis provocandam, ut id, quod de illa exhibere velimus, sua sponte ille inveniat qui audit. Sufficeret enim ad omnem Viduae dolorem renovandum, si occupatione quadam retentus hebesceret, mariti amati & desiderati ideam, quamvis solam, illo nominando, provocare.

 

o) Si quis hic quaereret, an semper sic informemus Ideam secundam, antequam illam signis externis proferamus, responsum infra inveniet.

 

Ut vero mea cogitata clarius eluceant, observes, hanc mentis actionem esse persimilem typothetae in officina typographica. Idea, quam primam vocavi s. realem, respondet verbo manuscripti. Typotheta, qui illud inspicit, quaerit in armario typorum litteras singulis partibus verbi respondentes, aut sint simplices vel compositae, & postquam illas invenit, ex illis in forma sua const<r>uit verbum verbo manuscripti simile, quatenus scil. [scilicet] ex typis suis illud construere potest. Notandum vero est: 1:o Typothetam statim invenire typum verbo primo respondentem sine constructione, si antea typum eodem modo compositum in armario suo habeat, aut si verbum sim-

 

-32 [24]-

 

plex littera, sit, ut quando si (conjunct.) aut i (imperat. ab ire) aut o (Interj.) exprimere debet; non aliter ac mens facit, quando in exhibendis nominibus propriis aut ideis simplicibus &c. versatur; 2:o Typothetam alias figuras in formam suam ponere non posse, quam quae sunt in armario suo; ut etiam mens alias ideas exprimere nequit, quam quarum partes in notionum suarum instrumentalium serie invenit: & 3:o illis typis typotheta non potest uti, qui, brevitatis aut alius cujusdam vitii caussa, chartae sub prelo non committit debitam figuram, etsi ipse videt typum esse eundem, quo egeat – omnino sicut mens, quae ejusmodi notionibus non potest uti, quae, quamquam ex serie notionum instrumentalium sunt, & constructioni ideae secundae bene inservirent, terminos sive signa externa debita sibi subnexa non habent.

 

Exemplum adhuc apponam. Ideam figurae cujusdam, ut certi quadrati, cujus latera 3 ulnas longa sint, tibi fingas, illamque qualis in mente tua sit, cum alio, qui lati<<n>>am linguam callet, communicare velis. Quaeris igitur inter notiones tuas instrumentales verbis latinis denotatas, illas, quae partibus figurae tuae respondent, & invenias e. gr. notionem figurae ex quat<<t>>uor lateribus & rectis angulis constructae, cui nomen rectanguli affixum sit, notionem aequalis, notionem trium, notionem ulnae &c. Ex his notionibus construis tibi ideam figurae, Ideae primae similem, & peracta est operatio mentis secunda,

 

III. Terminorum sive signorum externorum prolatio: – cogitationis per instrumenta externa expositio.

 

Idea secunda (vid. p. 23) confecta, ad exponendam Ideam primam adgredi licet. Quod fit, aut voce, aut manu, aut alio quodam instrumento, quo res externas afficere possumus, proferendo signa externa notionum, ex quibus constat Idea secunda, idque eo ordine iisdemque rationibus, ac notiones in mente sunt in idea secunda ordinatae & inter se sitae: ut typographus, postquam formam suam paratam habet,

 

-25-

 

sub prelo in charta imprimit idem verbum, quod ei in manuscripto erat traditum ut illud typis imprimeret. Itaque idea prima sive cogitatum mentis expressa est.

 

Hoc loco vero observandum est: 1:o operationum mentis, quas (II & III) descripsi, saepissime ita immediate alteram sequi alteram, ut inter se non sine difficultate distingui possint. Saepissime enim statim, ac notionem parti cuidam, certo tamen ordine sum<<p>>tae, ideae primae, respondentem invenimus, signum illius notionis edimus, & sic secundae, tertiae, &c. usque dum stent signa omnium notionum, in secunda idea usurpandarum, externe eodem temporis momento expressa, quo ideam hanc intus exstructim habemus: & cum habitum notionibus & signis bene & prom<<p>>te utendi contraximus, vix ulterius animadvertimus notiones instrumentales, quibus utimur, sed quasi inesset notio in verbo sive signo, immediate fere a prima idea ad signa proferenda transgredimur. Quod tamen non impedit, quominus semper mediate fiat; & tunc tantum a nobis minus observatur, quando non idearum realium ope sed instrumentalium cogitamus, i. e. quando non de rebus cogitamus, sed tantum notiones instrumentales inter se conferimus & tractamus p).

 

2:o Non solum partibus ideam primam constituentibus, sed etiam earum relationibus, modoque, quo inter se conjunctae sunt, respondeant notiones instrumentales & signa externa, si accurata fiat cogitati expositio. Hinc casus, modi, particulae &c. linguarum q).

 

p) Hac in re, scil. [scilicet] quod non distinxerunt inter ideam secundam & primam, errarunt plurimi, qui de communicatione cogitationum scripserunt. Ut vero praeteream ea, quae de natura & indole sermonis scribit J. FR. BUDDEUS (Elem. Philos. instr. P. II. C. I.), Lectorem remitto ad LAMBERTI Semioticam (N. Organ. P. III) ubi videbit fere ne verbum quidem de

 

-26-

 

discrimine cogitationum ipsarum & instrumentorum, quibus illae exponantur, dictum esse; idque & ubi de cognitione nostra symbolica in universum agit, & quando propius ad indolem linguarum considerandam adgressus est. E contrario signa cum notionibus signatis, & has cum cogitatione nostra de rebus & argumentis obvenientibus, ubique confundit. LOCKE, qui, in III:o Libro Operis jam citati, prae fere omnibus tam prolixe & simul tam vere de terminis eorumque usu disputat, ut, quaecunque dicat summa attentione sit digna, tamen quoad illud, de quo loquimur (scil. [scilicet] quoad modum, quo utamur terminis ad exprimendas ideas primas sive reales, mediantibus secundis) non satis rationem rei explicat. Neque PLATO, qui in Cratylo suo tam fuse de nominibus disserit, neque ARISTOTELES, qui (De Interpretatione, et de Anima) prolixe de natura sermonis loquitur, neque alius ex veteribus quisquam, hanc rem perspexit – Et WOLF<<F>>, quamquam satis superque de propositionibus & de syllogismis, quae semper ideam secundam aut potius verba solum spectant, scribit, obiter tantum de terminis, & de illis quidem non accurate, minime vero de earum vera relatione ad cognitionem nostram realem, agit.

 

q) De hac re consulere potes BUDDEUM (l. c. §. VIII &c.), LAMBERT (Organ. Semiot. inprimis VI:s Hauptstück) & praecipue LOCKE (Essay conc. H. Underst. B. III. Ch. VII.)<<.>>

 

3:o Ex dictis patet, multas saepissime notiones instrumentales & verba esse necessaria ad exprimendam unam ideam realem. Si machinam quandam cujus ideam tenes, describere vis, quot verbis tibi est utendum! Totum fere volumen requiritur ad ea accurate exponenda, quae immediate & uno fere conscientiae actu percipis. Fac periculum accurate describendi folium arboris cujusdam, ut quercus; & mox videbis tibi longa oratione esse opus; & postquam multa verba fecisti, videbis te, sine figura picta, difficillime posse omnia in illo percepta exponere, quae uno fere obtuitu longe perfectius sensu excipis.

 

-27-

 

IV. Impressio per sensus, qua termini sive signa externa sensibus in mentem alterius excipiuntur.

 

Tres illae operationes, quas hactenus exponere conatus sum, ad illum pertinent, qui sua cogitata alteri tradere cupit, & expressionem cogitationis absolvunt; reliquae vero ad illum, qui signa prolata vult intelligere [intellegere], ut communicatio Idearum ad finem usque perducatur. Quod vero non nisi tribus operationibus perfici potest, quarum prima est signorum prolatorum sensuum ope exceptio, ut mens alterius signa illa percipiat. Dicimus autem sensuum ope, quod Sensus dicitur, quo percipit Spiritus s. mens quid extra se r); qui sensus autem, cujusmodi sint, quaque ratione per illos externa percipiantur, non pertinent ad meam disquisitionem. Nos vero, ut inter omnes constat, signa externa excipimus audiendo, si voces sunt, videndo, si figurae, tangendo, si sub tactum cadunt, & sic porro.

 

r) Sinn, sensus, sens ist die Fähigheit der Empfindung, also die Möglichkeit der Anschaung in der Gegenwart des Gegenstandes - - - vermittelst desselben (Sensus externi) stellen wir uns Gegenstände als ausser uns vor. MELLIN Wörterb. d. Krit. Philos. Art. Sinn.

 

V. Actus, quo notiones instrumentales, quibuscum signa illa percepta, ex conventione antea facta, connexa sunt, in conspectum mentis provocantur & ordine debito construuntur.

 

Si homo hominis cogitationes, ratione dicta expressas, intelligere [intellegere] unquam [umquam] poterit, necesse est habeat easdem notiones instrumentales, illisque eadem, ac alter, signa externa subnexa. Quas vero si habet, cum sensibus signa prolata exce-

 

-28-

 

pit, & eorum ideas mente tenet; perquirat seriem suarum notionum instrumentalium, & quamque, cui simile signum adjunctum esse invenit, inde desumat, & in conspectum mentis proferat, atque ita illas in mente sua ordinet & construat, ut ordo illarum ordini signorum perceptorum, aut potius ordini, per signa percepta indigitato, respondeat.

 

Hic observanda sunt sequentia: 1:o per se ipsum cuique liquet, neminem posse intelligere [intellegere] signum, cujus notionem debitam in collectione suarum notionum non inveniat, vel, si adsit haec notio, attamen cum illa idem signum non sit conjunctum: 2:o id, quod ille, qui cogitata sua exprimit, dissolvit, huic, qui signa proposita intelligere [intellegere] vult, rursus componendum est, & quod ille per analysin sive totius Ideae in partes suas resolutionem exposuit, hic per synthesin sive recomponendo partes illas, in unum redigere studet, ut eadem idea ei eveniat. 3: Ut vero hoc clarius tibi eluceat, sume librum & lege – Legens vero si animadvertis ea, quae in animo tuo contingunt, facile videbis te notiones signis respondentes in ordinem dictum redigere, si alias ea intelligas [intellegas], quae legis.

 

VI. Idea eadem exsistat in mente alterius, quam alter ei tradere voluerit, & communicatio cogitati peracta est.

 

Scilicet, ex notionibus suis, tanquam [tamquam] ex partibus, Ideam ad indicationem signorum comprehensorum, sibi construit mens, primaeque Ideae eatenus similem, quatenus omnes hae operationes accurate & distincte peractae sunt, ut cuique facile est intellectu.

 

Dicis fortasse sextam hanc operationem a quinta non differre. Sed observandum est, Ideam, quae in sexta statione

 

-29-

 

exstet non modo esse finem & effectum quintae; sed etiam propriam mentis applicationem & actionem requirere. Quod facile quoque perspicies. Si perlegis librum, qui descriptionem machinae cujusdam continet, immediate, legendo & ad regulam quintae nostrae operationis componendo notiones signorum, sequeris expositionem auctoris; sed perlecto libro, omnia quasi in unum redigere velis, & machinam descriptam tibi repraesentes. En actionem sextam, & ultimam, quoniam, si idea machinae bene in notiones resoluta, notiones vero bene signis expositae, signa autem bene percepta, haec vero percepta in notiones debitas rursus permutata, & notiones denique recte compositae & in totum redactae sunt, eandem omnino tenes ideam, quam auctor libri tibi tradere voluit. Praeterea, quis est qui nesciat, quot homines multos libros perlegant, & tamen, quamquam quintam operationem bene peragant, & mentem auctoris, sequendo verba ejus, intelligant [intellegant], nihilominus, perlectis libris, ob intermissionem sextae operationis, nihil fere sciant, illisque fere nihil ex omnibus cognitum restare: Multi perlegunt & separatim etiam bene capiunt propositiones & demonstrationes in Elementis Euclidis contentas; sed quotus quisque est, cui totum systema, quale in mente auctoris fuerit, notum est? Paucitatem illorum nempe videbis, si scis, quot sint, qui, postquam singularum propositionum &c. obliti sunt, ex idea totius, systema totum denuo condere possint. Id, quod docet, quomodo legere debemus libros, scil. [scilicet] non ut in verbis & notionibns [notionibus] instrumentalibus insistamus, sed ut eandem totius ideam acquiramus, quam Auctor, scribendo, verbis exponere voluit.

 

Cuique igitur eorum, quae de hac re dixi, satis intelligenti [intellegenti], perfacile est perspectu, null{u}m utique harum operationum posse abesse, quando manifestum futurum sit alteri, quod alter cogitat, aut quod de aliqua re cogitavit. Propterea his partibus absolvitur vera methodus communicandarum co-

 

-30-

 

gitationum inter<?>entia cogitantia, quae finita sunt, quaeque non nisi instrumentis quibusdam externis communicationem quandam inter se invicem habere possunt.

 

Ut vero tandem melius pateat lectori, quod hactenus conatus sum explicare, tabellam, seriem operationum laudatarum exhibentem, apponam, quae haec est:

 

1. Idea realis, sive cogitatio de re quacunque.

2. Notionum instrumentalium conquisitio & ordinatio ad protypum illius.

3. Signorum externorum prolatio.

4. Apprehensio signorum eorundem<<.>>

5. Notionum instrumentalium conquisitio & ordinatio ad exemplar signorum sensibus comprehensorum.

6. Idea, ideae primae similis, ex notionibus ut partibus constructa.

 

§. 3.

 

Tribus igitur ordinibus sive seriebus rerum diversarum utamur necesse est, si de rebus cogitata, inter nos mutuo communicare volumus; nempe 1:o Ideis rerum de quibus cogitamus, sive Ideis realibus res aut vere exsistentes aut imaginarias repraesentantibus: 2:o Notionibus instrumentalibus instrumentalibus, quae, ut verbis Platonis utar, quasi sermonem internam [internum] efficiunt, & 3:o Terminis sive signis externis, ejusmodi, ut in conspectum alterius, sive sub sensibus alterius subjici & ab illo percipi possint.

 

Inter Philosophos vero multis est disputatum, quantum singula horum trium, quanquam [quamquam] a plurimis non satis inter se distinctorum, cogitationi & cognitioni nostrae in-

 

-31-

 

serviant. Fuerunt alii, qui putarent, homines non nisi ope notionum instrumentalium cogitare posse; s) alii vero, qui adhuc censerent, nos sine usu verborum sive signis externis posse notiones nostras nec determinare, nec illis uti, quia partim essent vagae & indeterminatae, partim vero confusae, obscurae, & facile e memoria exciderent t). Quae tamen paucis attingere liceat.

 

s) Sic omnino plerique, ut supra memoratum est. CICERO, ad verba p. 19 allata, addit: sine quibus (scil. [scilicet] notionibus universalibus) nec intelligi [intellegi] quidquam, nec quaeri, aut disputari potest. e. s. p.

 

t) Vide e. gr. ea, quae de hac re disserit LAMBERT (N. Organ. Semiot.) & quae claudit his verbis (l. c. §{.} 12.) Aus den bisherigen Betrachtungen erhellet nun, dass die Symbolische Erkenntniss uns ein unentbehrliches Hülfsmittel zum Denken ist &c.

 

1:o Cogitare possumus solis ideis realibus, scil. [scilicet] illas considerando, tractando, conferendo & relationes earum mente percipiendo. Id cuique patet, tam ex ipsa re, quam ex supra allatis, si alias de notione cogitandi ulterius disputare nolit.

 

2:o Cogitare etiam quidem possumus notionibus instrumentalibus, scil. [scilicet] illas considerando, conferendo &c. sed isto modo earum tantum mutuam relationem, & quales sint, videre possumus, ad res vero, ut res, ejusmodi cogitata non pertinent. Possumus tamen earum ope etiam de re aliqua cogitare, ita scil. [scilicet] ut Ideam rei cujusdam cum illis, ut cum certis partibus vel determinationibus rerum separatim, totisque rebus praeterea omissis, conferre, & relationes, quae inter illas eo respectu intercedant, ita cernere queamus, ut sciamus, quid sit eventurum, si res, de qua agitur, in ejusmodi situ, ordine, relatione &c. venerit<<.>> Notiones instrumentales videlicet, non ita res spectant, ut ex illis de rerum vera ex-

 

-32-