De sensu morali II

Julkaistu: 1804
Julkaistu filosofia.fi sivustolla: 24.09.2007

Praeses: Frans Mikael Franzén

Respondens: Karl Plantin Cavander

De sensu morali II

1804

Skannerointi: Åbo Akademin kirjasto

Inskanning: Åbo Akademis bibliotek

Scan: Åbo Akademi university library

http://bibbild.abo.fi/

 

Moraaliaistista I & II

Kaksiosainen väitös tutkii moraaliaistia. Pelkkä järki (teoria hyvästä ja oikeudenmukaisesta) ei riitä aikaansaamaan hyvettä, vaikka kunniallinen johdetaankin järjestä. Jotta teoriasta tulisi käytäntöä, eli jotta järki vaikuttaisi tekoihin, tarvitaan erityistä moraaliaistia.

 

Om det moraliska sinnet I & II

Dissertationen i två volymer undersöker det moraliska sinnet. Blotta förnuftet (en teori om godhet och rättvisa) är otillräckligt för att frambringa dygd, även om heder härleds från förnuftet. För att teorin skall omsättas i praktik, så att förnuft påverkar handlingar, behövs ett moraliskt sinne.

 

On moral sense I & II

The dissertation in two volumes examines moral sense. Mere reason (a theory of goodness and justice) is insufficient to produce virtue, even though honour is derived from reason. In order for theory to be put into practice, and reason to affect deeds, moral sense is needed.

Liitteet

PDF: Skanneroitu/Skannad/Scanned: Franzen1804_20.pdf
RTF: Litterointi/Transkription/Transcription: TAAFFranzen-Cavander-De sensu morali II, final.rtf

SPECIMINIS ACADEMICI,

DE

SENSU MORALI,

PARS POSTERIOR,

CUJUS

PARTIC. PRIOREM,

CONS. AMPLISS. FACULT. PHILOS. IN REG.

ACAD. ABOENSI,

PRAESIDE

Mag. FRANC. M. FRANZÉN,

Phil. Pract. & Hist. Prof. Reg. & Ord.

PRO EXERCITIO

BUBLICO [PUBLICO] SUBJICIT EXAMINI

CAROLUS PLANTIN CAVANDER,

Borealis.

IN AUDITORIO MAJ. D. XXI JUN. MDCCCIV.

Horis a. [päälle korjattu: p.] m. consvetis.

 

ABOAE, typis FRENCKELLIANIS.

 

-i-

 

[tyhjä sivu/tom sida/empty page]

 

-ii-

 

IN

SACRAM REGIAM MAJESTATEM

SPECTATAE FIDEI VIRO,

SACRO SANCTAE THEOLOGIAE DOCTORI,

DIOECESEOS ABOËNSIS ARCHI-PRAEPOSITO,

PRIMARIO AD REG. ACADEMIAM ABOËNSEM

THEOLOGIAE PROFESSORI,

REGII ORDINIS DE STELLA POLARI MEMBRO,

MAXIME REVERENDO ET CELEBERRIMO

DOMINO

CHRISTIANO CAVANDER,

 

AVE MATERNE, SUMMA MIHI COLENDE

ANIMI VENERATIONE!

 

Cui a pueritia inde curam & educationem, cui & morum & stndiorum [studiorum] meorum moderationem, cui innumera & perpetua beneficia, cui novum denique nomen, pater-

 

-iii-

 

nae tuae in me bonitatis testimonium, debeo, Tibi primitias oblaturus industriae meae Academicae: respicias, rogo, non munusculi levitatem, sed pietatem datoris: qui non moris, jam obsolescentis, sed animi sui grate commoti sequens dictamen, Venerando Tuo nomine has pagellas insigniri voluit. Laeta vigeat senectus tua, meque dignum semper reperiat, qui Tuo appeller nomine, Tuus dicar,

 

AVE, vel potius, PATER CARISSIME!

 

filius observantissimus

CAROLUS PLANTIN CAVANDER.

 

-iv-

 

PROOEMIUM.

 

Specimen edituri Academicum, dissertationem de Sensu Morali, a Clariss. D:no Cand. C. M. Moliis inceptam, continuare instituimus. Cumque ille duplicem esse sensum moralem definierit, unum, qui moralitatem in actionibus (honestum objectivum), alterum, qui moralitatem in animo agentis (honestatem subjectivam) sentire facit; utrumque autem ab intellectus & rationis sive facultatis cognoscitivae in pectus (hjertat) vel facultatem sensitivam effectu esse derivandam contenderit: ad nos jam pertinet, id conspectu animi humani, ejusque virium & operationum, ostendere & confirmare. Cujus igitur rei juvenile facturi tentamen: eo mitiorem nobis speramus L. B. censuram, quo difficilius est intellectui, oculo quasi animi, se ipsum spectare, atque ita depingere, ut alienus etiam intellectus imaginem suam clare cognoscere possit. Quod a nobis nunc, eam quoque ob causam, imperfectius fiet, quod non nisi primas quasi lineas rei adumbrare nobis hoc tempore licebit.

 

-13-

 

§. VI.

 

Ut omnes naturae vires, sic animi facultates non agunt, nisi externa excitatae irritatione. Quomodo antem [autem] in animanti vel recens vel nondum nato, ex irritatione organica, quae primos ejus motus haud dubie agit, mentalis oriatur irritatio, Sui Conscientiam (Medvetande, Bewustseyn) efficiens: tamdiu intelligi nequit, quamdiu mens a se ipsa egredi & suum cum corpore nexum tertio quasi loco spectare non potest.

 

Sufficiet autem nobis, observasse: 1:o Sensationem, cujus primitiae sensui, quem Vitalem appellant, cujusque organon sunt nervorum per totum corpus extensorum intimi recessus, sine dubio debentur, originarium esse actum, quo mens se ipsam, ut patientem & agentem, sibi conscire coepit: 2:o primam sui conscientiam esse mere subjectivam, (animo scilicet nullum objectum percipiente, sed suam tantum sentiente passionem & actionem), atque ita obscuram, ut ne hanc quidem ab illa distinguat; ideoque 3:o omnes animi operationes Cognitionem, Sensum (Känsla, Gefühl) & Appetitionem initio in una sensatione, animans a mortuo distinguente, convolutas quasi latere.

 

In hoc igitur statu, animum nil agere nisi physico ad bonum, & a malo, quod proxime e corpore, mediante sensu vitali, affluit, impetu commotum; frustra ideoque sensus moralis in mera sensatione quaeri originem: facile constat.

 

-14-

 

§. VII.

Quamprimum autem sensibus uti externis mens incipit: 1:o ad sensationem subjectivam accedit sensatio objectiva sive Intuitio, qua scilicet animus ad res extra se sibi occurrentes attenditur, in mundum externum quasi egrediens. 2:o Conscientia sui ita clara sensim evadit, ut & subjectum ab objecto & passionem ab actione distinguat 3:o Diversae explicantur animi operationes: cognitio, sensus, appetitio. Infans v. c. splendidum videt objectum, ei arridet, idque manibus prehendere studet.

 

Quo facto, animi vis, etsi per se una eademque sit, nobis tamen diversam se exhibet: primum, formali respectu, vel passivam sive receptivam, quatenus mens se affici sibi conscit, vel activam sive spontaneam, quatenus ipsa reagit; deinde, materiali respectu, vel congnoscitivam (kunskapsförmåga), qua rem, ut objectum, extra subjectivam suam sensationem positum, mens sibi concipit; vel sensitivam (känsloförmåga) qua objecti in se effectum subjectivum, gratum vel ingratum discernit, illum conservare, hunc amittere studens: vel appetitivam (begärförmåga) (i), qua

 

(i) Neque latina appellatio Appetitivae, neque germanum nomen Begehrungsvermögen satis idonea esse nobis videntur ad exprimendam potentiam illam animi, quae realem parit actionem. Multa enim optamus, quae tamen ipsi efficere minime volumus: mortem e. c. hominis nobis infesti. Multa etiam desideramus, quae tamen prae infirmitate quadam animi non exsequimur: ea e. c., quae ad emendationem nostram moralem pertinent. Quatuor igitur forte constitui possint animi facultates: additis ad cognoscitivam & sensitivam appetitiva & effectiva (handlingsförmåga). Potius, tamen, & rectius, ut nobis videtur, solitam servavimus distinctionem: ita scilicet intelligendam, ut 1:o mera optata, quibus futurus objecti effectus, ut gratus vel ingratus, animo anticipatur, 2:o omnia desideria, quae nullum efficiunt realem conatum, cum a nobis ipsis oppugnentur, 3:o omnes celeres & momentanei animi affectus ad sentiendi facultatem referantur: (quod eo majori fit jure, quo certius constat, & optata, & desideria, & animi motus e sensu grati & ingrati necessarie oriri); appetitivam autem ea constituat animi, sui conscii, activitas, qua realem extra se ipsum effectum, non nisi externa causa impediendum, producere nititur; ad quam igitur pertineant cum permanentes cupiditates (passioner), tum consilia agendi ex illis necessarie nata.

 

-15-

 

sponte & actu extra se nititur, ut vel futurum objecti effectum praesentem reddat, vel ipsum objectum, quod sibi concepit, reale efficiat.

 

Activam vero sive spontaneam animi vim non modo ad appetitionem, sed etiam ad sensum (känsla) & cognitionem pertinere: facile patet. Quamvis enim & sensuum (sinnen) externorum objectivas impressiones, & effectus earum subjectivas, & inde nascentes cupidines & causas extra se agendi mens passive recipiat: mox tamen sponte reagit, & cum ani-

 

-16-

 

nimadvertit [animadvertit] ac judicat, & cum voluptati vel dolori indulgens optat vel timet, & cum cupiens vel aversans extra se actionem suam extendere studet.

 

Valde diversam tamen esse spontaneitatem, quae cum libertate minime debet confundi, non in diversis tantum facultatibus, sed in diversis etiam gradibus earum, mox observabimus.

 

§. VIII.

 

Tres enim esse gradus animi virium, vel formaliter vel materialiter consideratarum, existimamus. Formali respectu hi esse videntur. In primo sive Sensuali, e quo bruta animantia vix surgunt, subjectum sponte quidem agit, seque ab objecto praesenti in singulo casu distinguit: sed neque a subjectiva sua vel actione vel passione unquam se diversum cogitat, nec nisi momentaneam sui unitatem sibi conscit; ideoque non nisi praesentem & sensualem sequitur impulsum, vel instinctu, vel exspectatione casuum similium determinatum. In altero sive Intellectuali, non ab objectis tantum, sed etiam a subjectivis suis mutationibus mens se ipsam distinguit, atque identitatem suam continuam intelligens, personam se habet, pro arbitrio ex consilio agentem. In tertio vero sive ideali, animus rationis excultioris compos sibi persuadet, se esse substantiam per se existentem, ideoque non modo unam & perpetuam, sed immortalem etiam, nec intellectuali

 

-17-

 

tantum eligendi arbitrio (Willkühr), sed absoluta praeditam libertate, qua sensibilem transcendat mundum.

 

Materialis quoque respectus eosdem distinguit gradus. Scilicet cognitio, ideoque etiam sensus (känsla) & appetitio, quae ab illa pendent, vel sensualis (sinnlig) est, vel intellectualis, vel idealis: aut observatione aut cogitatione aut meditatione acquisita. Observatio intuitione & notatione constat. Illa sensationis (a corporeo derivandae motu, ideoque successivae) varia momenta primo apprehendens, deinde in unum conprehendens, id ut objectum extra conscientiam ponit; quo facto notiones (föreställningar) oriuntur: quae, initio obscurae, non nisi umbras quasi rerum, extremis lineis definitarum, continent. Notatio autem, & discretionem & comparationem involvens, unum objectum ab altero notis distinguit; atque sic claras & distinctas reddit notiones, quae plenam & propriam continent rei cujusque imaginem. Observatio igitur, non nisi sensualem gignit cognitionem: cui individua & concreta respondent objecta, immediata intuitione percepta.

 

Ad conceptus autem proprie dictos (begrepp) formandos, qui non res, sed notas rerum gene<ra>les & abstractas intellectui exhibent, cogitatione opus est: qua animus ad se ipsum, in seque jamdiu collectas notiones, quas memoria & phantasia suppeditant, notandas, h. e. discernendas & comparandas, reflectitur: quo facto, secundum categorias sive conditio-

 

-18-

 

nes intellectus a priori datas, quantitates, qualitates, causae ceteraeque rationes rerum definiuntur: tales scilicet, quales experientia, mediante intellectu, eas ostendit; unde abstractio, judicium & ratiocinium omnem illam hauriunt cognitionem, cui, etsi symbolicae & intellectuali, externam tamen orbis sensibilis confirmat veritatem.

 

Meditatione denique ideae finguntur rationales, quibus absoluti aliquid continetur, quod extra fines experientiae excurrit, quod vero necessarie cogitandum est, ut ratio sibi ipsa consentiat (k).

 

Ceterum, ne male intelligamur, obiter tantum hic moneamus: Facultatem cognoscitivam esse vel exhibitivam (företeende), quatenus intuendi, notionesque conceptus & ideas conservandi, associandi, reproducendi, novasque producendi vim continet, vel definitivam (bestämmande), quatenus notandi, abstrahendi, judicandi, concludendi potentiam involvit; atque illam partim activam, partim passivam, hanc vero totam

 

(k) A populari medi<t>atione, in qua obscure tantum operationis suae mens sibi conscia est, ratione scilicet ad se ipsam non reflexa, philosophica distinguenda est speculatio: quae, crisi adhibita transcendentali, mentem omni exuete materia cognitionis, nec nisi formas & leges ejus a priori existentes puras contemplari studet: ita veritatem idearum, quae meditatione formantur, non minus quam notionum & conceptuum examinatura.

 

-19-

 

activam vel spontaneam esse. Unde facile elucet, sensum quoque & appetitionem, quae a cognitione pendent, vel vagam esse, (apprehensione tantum, memoria & phantasia effectam), vel definitam, (judicio scilicet & ratiocinio determinatam).

 

Postremo autem observandum est, voluntatem (l) proprie dictam, sive liberam animi intra & extra se agendi facultatem, neque ad universam spontaneitatatem, quae in sensuali quoque activitatis gradu, ubi nulla sane est libertas, locum habet, esse extendendam; neque ad solam appetitionem restringendam: nam etsi appetitus imprimis a libera voluntate dirigendi sunt, sensus tamen & cognitio etiam ab illa eatenus pendent, quatenus de cogitatis quoque & animi affectibus moralis valet imputatio.

 

§. IX.

 

His e Psychologia deprom<<p>>tis principiis, ea jam ad consilium praesentis opusculi applicare voluimus: subjectivam scilicet moralitatem e relatione liberae voluntatis ad facultates cognoscendi, sentiendi & appetendi; objectivam vero e relatione harum facultatum ad objecta extra animum posita derivaturi. Temporis vero angustia pressi, telam dissertationis disrumpere cogimur.

 

(l) Ut voluntatis, sic intellectus & rationis ceterarumque animi virium nomina populari usu vagam accepere significationem: unde multa in Psychologia exorta est confusio.

 

-20-

 

Moraaliaistista I & II

Kaksiosainen väitös tutkii moraaliaistia. Pelkkä järki (teoria hyvästä ja oikeudenmukaisesta) ei riitä aikaansaamaan hyvettä, vaikka kunniallinen johdetaankin järjestä. Jotta teoriasta tulisi käytäntöä, eli jotta järki vaikuttaisi tekoihin, tarvitaan erityistä moraaliaistia.

 

Om det moraliska sinnet I & II

Dissertationen i två volymer undersöker det moraliska sinnet. Blotta förnuftet (en teori om godhet och rättvisa) är otillräckligt för att frambringa dygd, även om heder härleds från förnuftet. För att teorin skall omsättas i praktik, så att förnuft påverkar handlingar, behövs ett moraliskt sinne.

 

On moral sense I & II

The dissertation in two volumes examines moral sense. Mere reason (a theory of goodness and justice) is insufficient to produce virtue, even though honour is derived from reason. In order for theory to be put into practice, and reason to affect deeds, moral sense is needed.