De sensu morali I

Julkaistu: 1803
Julkaistu filosofia.fi sivustolla: 24.09.2007

Praeses: Frans Mikael Franzén

Respondens: Claudius Magnus Moliis

De sensu morali I

1803

Skannerointi: Åbo Akademin kirjasto

Inskanning: Åbo Akademis bibliotek

Scan: Åbo Akademi university library

http://bibbild.abo.fi/

 

Moraaliaistista I & II

Kaksiosainen väitös tutkii moraaliaistia. Pelkkä järki (teoria hyvästä ja oikeudenmukaisesta) ei riitä aikaansaamaan hyvettä, vaikka kunniallinen johdetaankin järjestä. Jotta teoriasta tulisi käytäntöä, eli jotta järki vaikuttaisi tekoihin, tarvitaan erityistä moraaliaistia.

 

Om det moraliska sinnet I & II

Dissertationen i två volymer undersöker det moraliska sinnet. Blotta förnuftet (en teori om godhet och rättvisa) är otillräckligt för att frambringa dygd, även om heder härleds från förnuftet. För att teorin skall omsättas i praktik, så att förnuft påverkar handlingar, behövs ett moraliskt sinne.

 

On moral sense I & II

The dissertation in two volumes examines moral sense. Mere reason (a theory of goodness and justice) is insufficient to produce virtue, even though honour is derived from reason. In order for theory to be put into practice, and reason to affect deeds, moral sense is needed.

Liitteet

PDF: Skanneroitu/Skannad/Scanned: Franzen1803_19.pdf
RTF: Litterointi/Transkription/Transcription: TAAFFranzen-Moliis-De sensu morali I, final.rtf

SPECIMEN ACADEMICUM,

DE

SENSU MORALI.

CUJUS

PARTEM PRIOREM,

CONS. AMPLISS. FACULT. PHILOS. IN REG.

ACAD. ABOENSI,

PRAESIDE

Mag. FRANC. M. FRANZÉN,

Phil. Pract. & Hist. Prof. Reg. & Ord.

PRO GRADU

PUBLICO SUBJICIT EXAMINI

CLAUDIUS MAGNUS MOLIIS

Stipend. Segercrantzianus Satacundensis.

IN AUDITORIO MAJ. D. XV DEC. MDCCCIII.

Horis a. m. consvetis.

 

ABOAE, typis Freckellianis.

 

-i-

 

[tyhjä sivu/tom sida/empty page]

 

-ii-

 

<<§. I.>>

 

Sensus pulchri & decori, in externa hominum vita conspicui, naturalis quaedam animi bonitas, sympathia inter pectora mo<r>talium, ceterique pii & benevoli naturae impulsus, quibus societas humana gratior, & conjunctior redditur, egregia quidem sunt adminicula physici ordinis, qui legibus naturae immutabilibus in universo conservatus, ab hominum non pendet arbitrio. In morali autem foro, ubi consilia & actiones liberae imputantur voluntati, quidquid ex congenita naturae constitutione profluit, nullum omnino habet pretium. Mysterium quidem est, omnem superans cognitionem humanam, libertas illa transcendentalis, qua homo, in mundo phaenomeuorum [phaenomenorum] natus & educatus, ejusque necessitati, physicas leges <<s?>>ecum <<c>>orporis tum animi sui constituenti, usque ad mortem subjectus, legi morali obediendo ad alium quasi orbem, ubi ipse originaria est caussa factorum, se tranferre sibi videtur. Sed quisque tamen sibi conscius est, actionem aliquam

 

-1-

 

humanam, ut moralem, hac conditione auctori suo imputari, si in ea patranda rationis usus fieri potuit. Sine hoc itaque nulla est libertas. S{i}ne libertate autem, quid est virtus, nisi naturae & fortunae donum, quod quidem varie excoli potet, atque ut magnae ingenii dotes, ceteraque naturae producta, a providentia divina ad optimos adhiberi fines; quod vero neque ab ullo mortalium jure poscatur, neque uni prae altero veram aliquam tribuat dignitatem? A ratione igitur, non a sensu quodam, qui ab illa non pendeat, omnem esse derivandam veram honestatem, pro certo habemus.

 

Sed aeque certum manet, solam theoriam recti & justi, ab intellectu logice approbatam, non efficere virtutem. Quae scilicet non in mera contemplatione ideae honesti, sed in habitu eam exsequendi consistit. M<?>ra idea intra mentem manet: ut vero practice efficax fiat & caussa realis actionis, sensum excitet, necesse est, quo mens in corpus agat, sive rationalis natura in sensualem. Male itaque e doctrina morum omnem rejiciunt sensus moralis mentionem. Nam, ut juris naturae definitio vana & inutilis foret, nisi legislatio civilis, ejus sequendo principia, externam hominum in homines vim quam maxime justam reddere studeret: sic moralis de virtute disciplina, sive Ethica scientia, pulchram quidem & sublimem, de morali hominis dignitate adumbraret imaginem, sed inanem & frustraneam, nisi educatio

 

-2-

 

moralis & religiosa id curaret, ut loco vis externae, quae in civitate valet, conscientia, sive sensus moralis, homines ad officia sua colenda excitaret & impelleret.

 

Talem vero existere sensum, qui internam efficiat justitiam & veram virtutem, quum scilicet a ratione ejusque ideis moralibus & religiosis originem suam ducens, in sensualem tamen hominis naturam realem exserat potentiam; his pagellis monere tantum voluimus, ut sic pleniorem rei gravissimae considerationem Lectoribus ipsis, de re morali ejusque practica efficacia sollicitis, commendaremus.

 

§. II.

 

Cum vero admodum vaga & incerta sit termini sensus moralis significatio: hanc initio definiamus.

 

Ut in omni de principiis honesti contentione: sic in quaestione de hoc sensu philosophi se invicem ob eam praecipue caussam non semper intellexisse videntur: quod unus de principio justum & honestum in objecto, quod lex continet, cognoscendi, alter de principio libertatem subjecti, quod legi obtemperat, obligandi, suaeque voluntatis honestatem dijudicandi, dissereret. Sic alii sensum moralem intellexerunt esse, vel sensum fere proprie dictum

 

-3-

 

(Sinne) (a), sive aliud quoddam organum morale (b), quo mens justum ab injusto, ita fere ut dulce ab amaro, album a nigro, calidum a frigido, aut saltem, ut consonans a dissonanti, pulchrum a turpi, interna quadam experientia immediate discernat, vel notiones quasdam honesti originarias, simplici tantum apprehensione, nullo vero judicio & ratiocinio adveniente, in mente humana se sponte quasi explicantes. Alii vero, rationis & experientiae judicium de rerum inter se nexu & respectu non despernentes, praecipue obligandi principium nomine sensus moralis insigniisse videntur: cum scilicet neque ab amore sui, neque a Dei arbitrio, neque a rationis autonomia, sed vel a sympathia inter homines, (d) vel ab harmonia quadam inter animum humanum & res morales illum afficientes (e), vel a pul-

 

(a) HUTCHESON, a System of moral philosophy Vol. I.

(b) V. HEMSTERHUYS Oeuvres Philosophiqves T. I. Lettre sur l’ homme & ses rapports. Inclytus hic Batavorum Plato organum morale juxta organa factus, visus & auditus ponit; ad generalem tamen honesti notionem formandam, intellectus quoque vim esse necessariam concedit.

(c) [Viite on jäänyt tekstistä pois.] Praeter LEIBNITIUM Nouv. Essais L. I. cit. II. & III. LEOPOLDIUS noster peculiari modo hanc proponit sententiam. Samlade skrifter T. 3. p. 416 sqq.

(d) SMITH, Theory of moral seutiments [sentiments].

(e) HEMSTERHUYS l. c. p. 196, 199.

 

-4-

 

chritudine morali (f) vel ab innata pectoris humani benevolentia (g), vim derivarent internam, qua ad honeste agendum nos impelli sentimus. Cum vero in conscientia morali, diversa haec momenta, sensus scilicet recti & decori in actionibus, quatenus externa sunt objecta, in physico rerum ordine effectum, vel naturae consentaneum, vel utilem, vel pulchrum habere, ideoque moraliter necessaria esse intellectui visa, atque sensus justi & honesti in libera hominis voluntate, quatenus ille sibi conscius est, se actionem aliquam velle, non solius commodi caussa, sibi inde exspectati, sed ob ipsam illam rectitudinem, sive necessitatem moralem, quam intellectus suus, nulla corruptus cupidine, in ea non potuit non perspicere: cum haec inquam diversa momenta non discernerentur: facile elucet, cur philosophorum de sensu morali docentium genera ita accurate distingui non possint, ut non plurimi, cum sensum moralem praecipue pro cognoscendi principio haberent, simul obligationem ex eo derivasse dicendi fint [sint]; & contra. Nobis vero, summae studentibus brevitari, generalis haec distinctio rei, quam communiter desendunt [defendunt], conspectum ejus faciliorem reddet.

 

§. III.

 

Quod igitur ad primam attinet quaestionem: an justum in actionibus mero distingvatur sensu: minime

 

(f) HOME, Essay on the principles of morality.

(g) ROUSSEAU Emile T. 3. Hutcheson, Hume, Leopold II. c.

 

-5-

 

quidem negandum est: istam differentiam nullam omnino homini fore, nisi originaria boni & mali distinctio sensuum ope fieret, cum externorum, quibus delectatio ac dolor a corporibus hauritur, tum interni, quo animus se ipsum sentit, suis operationibus vel delectatus vel afflictus. Sed mero sensn [sensu] externo, non nisi physicum & quidem praesens, bonum & malum discernimus; ne horum quidem majorem & minorem gradum sine judicio observaturi. Ad judicium vero opus est, cum memoriae & phantasiae, tum intellectus ope & vi. Similiter internus sensus nihil nisi praesentem exhibet effectum a aut gratum aut ingratum operationum animi. Macum vero & bonum morale, (quo scilicet justum & injustum objectivum intelligimus, non justitiam & injustitiam subjectivam (h)), regulis determinandum est generalibus: quarum materia quidem sensuum experientiae sed forma non nisi judicio & ratiocinio debita est.

 

Sensus ille interior, qui honestum a turpi immediate discernat, unde materiam haurit, nisi per sensus externos & internum? Unde formam sumat nisi ab

 

(b<)> Ne male intelligamnr [intelligamur], observare debemus, nos vocabulum subjectivi de eo adhibere, quod in persona agente inest, aut ab eo oritur. Objectivam autem appellamus omnem rem, quae personam afficit. Ideoque etiam rationem & virtutem hoc sensu subjectivam vocamus: ideo non negantes, eas esse alio sensu objectivas (universales & ne<<c>>essarias.) [).]

 

-6-

 

innata aliqua mentis lege? Qua vero? Num alias in mente leges observare potuimus, quam eas, quae aut in perceptione rerum per sensus, aut in associatione notionum, e qua memoria & phantasia pendent, aut in judicio, abstractione & ratiocinio, aut in idearum rationalium formatione sese produnt? Horum vero generum primum & secundum non nisi materiam sensualem boni moralis praebent. E tertio igitur & quarto forma est quaerenda; hoc est: non nisi intellectus & ratio, ad experientiam suas adhibentes vires, bonum morale a malo distingvunt.

 

Haec argumentatis contra eos quoque valet, qui notiones quasdam morales in mente quasi sponte enasci statuunt, his praecipuis utentes rationibus; una, quod, facto jam antea a mente nostra, actionem aliquam moralem considerante, discrimine honesti & turpis, postea demum, ope judicii & syllogismi, rationem ejus reddere studeamus; altera, quod actionis, de cujus honestate inter omnes mortales convenit, justitiam ostendere ratio & intellectus interdum nequeant. Quae argumenta, si constent, nimium probent: primum scilicet, hominem ad honeste & juste agendum, intellectu & ratione non omnino egere; deinde nullam esse hominis libertatem, cum actiones suae, etiam quatenus morales sunt, non a ratione, sed a sensu pendeant. Sed facta illa, quibus haec firmatur hypothesis, alio modo explicari posse nobis

 

-7-

 

videntur. Quamcunque enim prom<<p>>ta sint judicia nostra moralia: id non impedit, quominus intellectus ea formet. Quantum valeat habitus animi non minus, quam corporis, ad varias administrandas res, quotidiana docet experientia. Quis nostrum non mero quasi intuitu oculorum librum legit? Num tamen id sine vi intellectus fieri potest? Quantum in puero mens laboravit, ut litteras dignoscere, syllabas componere, variaque orationis signa intelligere disceret. Similiter, qui notas legens musicas citharam tangit, aut qui manuscriptum typis imitatur, mechanice & immediate id agere & intelligere videtur, quod tamen non nisi arte efficitur. Quid autem impedit, quominus in rebus quoque moralibus dijudicandis, idem valeat habitus intellectus & rationis? Quod vero ad alterum attinet argumentum, actiones esse honestas, quas sensus moralis apud omnes homines approbet, ratio vero rejiciat: id non nisi speciem habet veritatis, facile disparentem, si discrimen observatur, quod facimus, inter justum objectivum, de quo variae esse possunt opiniones, undeque collisiones oriuntur officiorum, & justitiam subjectivam, quae una eademque semper manet. Quamvis enim actio aliqua per se considerata talis non sit, ut intellectus noster eam pro moraliter necessaria sive universaliter probabili habeat; tamen consilium hominis, qui, suam sequens persuasionem, honesta mente, nec sine magno sui commodi neglectu, eandem commisit actionen [actionem], quia justam

 

-8-

 

esse credidit, honestatem suam omni rationi probatam conservabit.

 

His paucis minime quidem negamus, elementa rerum moralium sensu dignosci; sed contendimus, judicio & ratiocinio opus esse, ut a physicis in morales mutentur; cum nil sit morale, nisi regula universali definitum, haec vero non nisi ab intellectu fiat. Non igitur disputamus, annon verum, justum, benignum, decorum, per se animo humano immediate placeant, cujus grati sensus ulteriorem quaerere caussam, aeque vanum forte sit, ac dulcedinis sive acrimoniae rerum, quae linguam afficiunt, rationem petere; sed urgemus, has sensus interni observationes, aeque ac experientiam sensuum externorum de corporum grato & ingrato effectu, non efficere nisi materiam honesti objectivi; e quo deinde abstrahantur praecepta moralia, intellectu scilicet de caussis, finibus & nexu rerum judicante, ratione autem & omnia colligente judicia, & ad leges suas innatas de absoluto & infinito omnem eorum summam ultimo referente.

 

§. VI.

 

Neque pro obligandi principio sensum moralem haberi posse, facile constat. Ad obligationem enim requiruntur & lex, quae obligat, & libera voluntas,

 

-9-

 

quae obligatur. Legis vero notio sensu concipi haud potest; atque voluntas, quae sensu commovetur, minime est libera: nisi sensum intelligis esse effectum legis, conscientiam obligantis. Effectus vero principii obligantis non est ipsum principium. Quod ad sympathiam, harmoniam inter res externas & animum humanum, pulchritudinem moralem, benevolentiam naturalem & ceteros impulsus sociales attinet: hi quidem omnes ab infantia usque, magnam exserunt vim, sensationi, memoriae & phantasiae aliisque caussis physicis debitam; moralem vero obligationem minime efficiunt, nisi ratio necessitatem earum lege morali definierit. Hac enim sublata, ad injustitiam aeque facile, ac ad justitiam ducunt. Dei vero voluntatem sensu quodam immediato obligare posse; vanum est & periculosum mysticorum sigmentum.

 

§. V.

 

Sed quamvis negemus, vel objectivum boni & mali moralis discrimen, vel subjectivam conscientiae obligationem e sensu morali esse derivandam; hunc tamen vel nullum esse, vel inutilem minime contendimus. Nempe sensus moralis nobis est: intellectus & rationis, aut de bono morali objective concepto judicantium, aut officium, subjective obligans,

 

-10-

 

injungentium, in pectus sive sentiendi facultatem (per sensum internum) effectus realis: quo animi motus, etiam corpus, cum mente intime conjunctum, afficientes, facile excitentur. Duplicem igitur esse sensus moralis indolem & usum, existimamus. Aut mera cognitione justi & honesti, (in alienis v. c. actionibus, olim & procul patratis nec ad nostram conditionom [conditionum] ullo modo referendis, conspicui) aut obligatione, quam nos ipso ad juste & honeste agendum sentimus, animus noster movetur. Illum quidem sensum praecedentem hic plerumque sequitur: non tamen semper. Aliter certe illo, aliter hoc afficimur. Atque ille in uno homine est acutior & celerior, hic in altero efficacior. Ille abingenii cultura, hic a sola rationis & religivnis [religionis] in voluntatem vi pendet. Illum multi hahent [habent] vividum & exquisitum, qui hunc negligunt: justo & honesto, in historia, carmine,  tabula depicto, vehementer moti; mox tamen justitiam & honestatem in actionibus suis ipsi non servaturi. Utriusque autem sensus colendi in educatione summa habenda est cura; illius, ut discrimen turpis & honesti diligenter sentiatur, hujus vero, ut vis officii semper praesens & efficax sit. Sed ita intellecti sensus moralis & originem ac naturam, & in praxi morali usum, jam ostensuri, quod proprium erat opellae nostrae consilium: id in aliud tempus differre coacti sumus.

 

-11-

 

Moraaliaistista I & II

Kaksiosainen väitös tutkii moraaliaistia. Pelkkä järki (teoria hyvästä ja oikeudenmukaisesta) ei riitä aikaansaamaan hyvettä, vaikka kunniallinen johdetaankin järjestä. Jotta teoriasta tulisi käytäntöä, eli jotta järki vaikuttaisi tekoihin, tarvitaan erityistä moraaliaistia.

 

Om det moraliska sinnet I & II

Dissertationen i två volymer undersöker det moraliska sinnet. Blotta förnuftet (en teori om godhet och rättvisa) är otillräckligt för att frambringa dygd, även om heder härleds från förnuftet. För att teorin skall omsättas i praktik, så att förnuft påverkar handlingar, behövs ett moraliskt sinne.

 

On moral sense I & II

The dissertation in two volumes examines moral sense. Mere reason (a theory of goodness and justice) is insufficient to produce virtue, even though honour is derived from reason. In order for theory to be put into practice, and reason to affect deeds, moral sense is needed.