De bono gustu, in vertendis libris apprime necessario

Tekijät: Bilmark Johan
Julkaistu: 1792
Julkaistu filosofia.fi sivustolla: 24.09.2007

Praeses: Johan Bilmark

Respondens: Lars Wadell

De bono gustu, in vertendis libris apprime necessario

1792

Skannerointi: Åbo Akademin kirjasto

Inskanning: Åbo Akademis bibliotek

Scan: Åbo Akademi university library

http://bibbild.abo.fi/

   

Hyvästä mausta, etenkin kirjojen kääntämiselle välttämättömästä

Avainsanat: maku, hyvä maku, käännöstyö, kääntäminen

Teos tutkii hyvää makua, joka sen mukaan on välttämätön käännöstyössä. Ei voida antaa yleistä sääntöä, jonka mukaan kaikki kielikuvat voitaisiin kääntää, ja joissakin tapauksissa ainoastaan hyvä maku voi tarjota oikean käännöksen.

   

Om god smak, nödvändig särskilt för översättning av böcker

Nyckelord: smak, smakfullhet, översättningsarbete, översättning

Dissertationen reflekterar över god smak, som befinns vara nödvändig för översättningsarbete. Det finns ingen allmän regel enligt vilken alla metaforer kunde översättas, och i somliga fall kan endast smakfullhet frambringa den rätta översättningen.

 

On good taste, which is necessary especially for translating books

Keywords: taste, tastefulness, translation, translating

The dissertation reflects upon good taste, which, according to it, is necessary in translation work. There is no general rule according to which it would be possible to translate all metaphors, and in some cases only good taste can provide the right translation.

Liitteet

PDF: Skanneroitu/Skannad/Scanned: Bilmark1792_185.pdf

D. D.

DISSERTATIO ACADEMICA

DE

BONO GUSTU, IN VER-

TENDIS LIBRIS APPRI-

ME NECESSARIO,

 

QUAM

ANNUENT. AMPLISS. FAC. PHIL. ABOËNS.

PRAESIDE

Mag. JOH. BILMARK,

HIST. AC PHIL. PRACT. PROFESSORE REG. ET ORD.

PRO GRADU MAGISTERII

PUBLICE VENTILANDAM PROPONIT

LAURENTIUS WADELL,

SMOLANDUS.

IN AUDIT. MAJ. die XXIV MAJI A. R. S. MDCCXCII,

Horis ante meridiem solitis.

 

ABOAE, Typis FRENCKELLIANIS.

 

-i-

 

S:AE R:AE M<:>TIS

MAGNAE FIDEI VIRO,

REGII GOTH. DICASTERII PRO – PRAESIDI

NEC NON

SUPREMI REGII TRIBUNALIS MEMBRO,

PERILLUSTRI AC GENEROSISSIMO LIBERO BARONI,

D:no AXELIO JOHANNI

von KÖHLER,

MAECENATI MAGNO,

 

Quamvis temerarium haberi possit, TUUM Perillustre Nomen tantillae, qualis praesens est, praefigere opellae, spem tamen foveo certissimam, TE, Perillustris Domine Liber BARO ac PRO-PRAESES, facilem, qui TUUS generosus est animus, veniam pietati meae, hoc modo suam, qua Te ob insignia in paternam domum collata beneficia, supplex prosequor, venerationem testaturae. Serena itaque fronte suscipias Specimen hoc Academicum, TIBI humillime consecratum, measque spes TIBI in posterum etiam commendatas gratiosissime sinas. Mihi vicissim nihil prius aut posterius crit, quam pro TUA ac Perillustris Familiae TUAE felicitate ardentissimis Deum O. M. fatigare precibus. Ad cineres usque permansurus

 

PERILLUSTRIS AC GENEROSISSIMI NOMINIS TUI

 

cliens devotissimus

LAURENTIUS WADELL.

 

-ii-

 

PRAEFATIO

 

Quum rarissime contingat, ut quis litterarum characteres ab alio exaratos, sibique propositos, exacte adeo imitari queat, ut, quantamcunque adhibeat sollertiam, inter utramque scripturam aliqua tamen non appareat differentia, multo autem adhuc sit difficilius, pictam quandam ab excellente praesertim artifice imaginem similibus coloribus & paribus penicilli ductibus in alia ita delineare tabula, ut diversa utriusque pictoris industria se non prodat, quamvis in typo non aliae postulentur venustates, quam quae in prototypo coram conspiciuntur; nemo miretur, interpreti, alienum scriptum in suam translaturo vernaculam, & Auctoris sensum aliis expressuro verbis, permultas devorandas esse difficultates. Docet hoc ipsa interpretationis indoles, nec diffitentur, quotquot periculum ejusmodi operis fecerunt. Il est constant, inquit De la MOTHE Le VAYER, que presque toute sorte de traductions font perdre beaucoup à leurs Originaux, sur tout s’ ils sont excellens, & qu’ il en est souvent comme de ces vins

 

-1-

 

transvaséz, dont le plus spirituel s’ évapore en passant d’ un vaisseau dans un autre (a). Non equidem ignoramus, varias ab Eruditis passim proponi regulas, in libris recte vertendis observandas; sed, nisi fallimur, scientiae totum hoc non est opus; quare versionem feliciter adornaturo aliis quoque opus est adminiculis. Quocirca cum de influxu boni gustus in versiones conficiendas parcius egerint Eruditi, rem haud ingratam me facturum credidi, si his ostenderem pagellis, quam Interpreti necessarius sit bonus gustus; multum me lucratum professus, si meditationes meae palato Benevoli Lectoris non obveniant prorsus insipidae.

 

(a) Vid. Oeuvres de la MOTHE Tom. II. part. II. p. 16.

 

§. I.

 

Sicut scripti alicujus verso consistit in ejus translatione a lingua minus nota in aliam pluribus familiarem, eum in finem facta, ut illius rudes, hanc vero callentes, scriptum illud intelligant; ita patet, praecipuam Interpretis curam eo esse directam, ut genuinum auctoris sensum ex versione, aeque ac ex textu autographo, percipiant Lectores. Verba igitur Auctoris, quae signa sunt ejus cogitationum, aliis ex sua lingua petitis, vel aequipollentibus, si fieri possit, vel saltem significatum quam proxime eundem habentibus, exprimet Interpres. Si vero animadvertat, se, verba pro verbis reddendo, notiones vel inanes vel deceptrices,

 

-2-

 

vel auctoris menti, aliunde perspectae, non satis congruas Lectoribus propinaturum, a rigida verborum, non certe numerandorum, sed potius appendendorum, observantia nonnihil recedet, & idonea quadam periphrasi sensum Auctoris adsequi studebit. Sicut enim in vita communi characterem hominis, non ab externo ejus habitu, sed ab ejusdem indole & actionibus moralibus aestimamus; ita in libris vertendis, non solis inhaerebimus verbis, sed mentem Auctoris idonea exprimemus ratione. Immo aliorum exspectationi non defuturus Interpres, ad formam auctoris, cui se adjunxit comitem, ita se componit, suaque efficit opera, ut ille totus sub alieno delitescat habitu. Egregie omnino in hanc rem commentatur Illustris Domina DACIER: Une fidelité trop scrupuleuse pour conserver la lettre, ruine l’ ésprit, ce qui est l’ ouvrage d’ un froid & stérile génie; au lieu que l’ autre en ne s’ attachant qu’ à conserver l’ ésprit, ne laisse pas dans ses plus grandes libertès, de conserver aussi la letre, & par ses traits hardis, mais toujours vrais, la traduction devient non seulement la fidéle copie de son original, mais un second original méme; ce qui ne peut être executé que par un génie solide, noble & fécond (a).

 

(a) Vid. La Préface sur la traduction d’ Homére.

 

§. II.

 

Antequam in rem veniamus praesentem, de gustu illo, cujus primaria in hoc argumento est conside-

 

-3-

 

ratio, nonnulla erunt praemittenda. Magnam omnino vim, ad aestimandam rerum vel pulchritudinem vel deformitatem habet communis hominum natura; quae sicut ex anima & corpore, sensuum participe, est conflata; ita non obscuras utriusque illius partis vel delctationes vel offensiones prodit, illas quidem, quibus in res sibi jucundas fertur, has autem, quibus res sibi molestas fugit, saltem ab his se avertit. Sicut igitur experientia docet, nec palato quaevis saporum genera, nec naribus quasvis odores, nec oculis omnes promiscue colores, nec auribus denique quoslibet sonos aequaliter convenire, sed memoratos sensus aliis suaviter adfici & quasi pasci, aliis vero offendi & ex his taedium percipere; ita eadem constat magistra, quod simili modo se habeat animus noster, cui rerum, se offerentium, aliae placent, displicent aliae, appetit quasdam, nonnullas fastidit. Nihilo tamen minus inter istam boni & mali, jucundi ac molesti electionem, quam suo quisque sensuum externorum modulo metitur, atque hanc pulchri in natura, in disciplinis & artibus perceptionem magnum intercedit discrimen, quod altera ab organorum corporis constitutione dependens, pro diversa horum conformatione variare, & modo casu, modo aliis aliisque rerum fluxarum impressionibus regi soleat; altera autem, quia una est caussarum, quibus absolutio pulchri continetur, ratio, certa ac constante mentis aestimatione decernitur. Ut vero haec tam multitu-

 

-4-

 

dinis, quam doctorum consequatur assensum, oportet eam legibus, a natura sancitis, esse consentaneam, almaeque hujus opificis exemplo atque instituto conformem. Opinionum igitur commentis, quae dies conficit, non insistendum, sed beneficae ac pulcherrimae Naturae operum, quorum praestantiam tempus confirmat, contemplationi vacandum, ut habitum nobis comparemus, judicia de rebus obviis, harum indoli conformia, ferendi. Hujus rerum tam ad ipsarum, quam ad hominum naturam relationis prom<<p>>ta & secura animadversio, Boni Gustus nomine venire solet. In eundem fere modum Gustum describit Illustris MONTESQUIEU: Le gout, inquit, n’ est autre chose que l’ avantage de découvrir avec finesse & avec promtitude la mésure du plaisir que chaque chose doit donner aux hommes (a).

 

(a) Vid. Essai sur le Gout, p. 2.

 

§. III.

 

Vox gustus sensu, quem modo indicavimus, sum<<p>>ta, veterique Latio ferme ignota, Eruditis recentioris aevi perplacuit ob jucundam similitudinem, quae inter gustationem rerum sapidarum, & gratam aliarum tam naturalium, quam humanarum, menti oblatarum aestimationem intercedit, & quae metaphorica hac locutione multo & suavior & vividior redditur, quam si verbis exprimeretur propriis. Tametsi autem haec facultas, quam bonum dicimus gustum, quid

 

-5-

 

aptum sit & cohaerens, quid temporibus, locis, personis & argumento conveniat, in universum definiat; praecipue tamen eximium usum praestat artibus liberalibus ac studiis ab humanitate nomen indeptis: in his enim, quid pulchrum sit, quid absolutum, perfectumque, quid jejunum, quid mediocre, tacito quodam sensu percipit & decernit, quemadmodum in scientiis, quid verum sit falsumve, scrutatur intellectus (a). Enimvero sicut omnium facultatum animae nostrae est mutua quaedam & amica connexio, & rerum disciplinae, perinde ac res ipsae, in natura obviae, perenni constrictae sunt necessitudine; ita quoque nec in artibus intellectus, nec in Philosophia gustus nullas sibi vindicat partes; siquidem nec in hac pulchri (b), neque in illis veri (c) ratio erit negligenda. Haud parum tamen differt utraque haec facultas, ratio scilicet & bonus gustus; sicut enim illa distinctas rerum ideas sibi formare studet; ita hic sensatione, ab objectis impressa, nititur; in omni autem sensatione, etiam clara, est aliquid confusi & indistincti, licet enim unus sensus se satis clare ab aliis distinguat sensibus, & unum sensibile ab aliis sensibilibus; in quolibet tamen sensibili est quaedam confusa pluralitas, cujus singulae partes nonnisi confuse percipiuntur (d). Quamvis autem gustus ita de confuso aliquid trahat, mentem tamen ad percipiendas rerum relationes ac connexiones, & hinc porro ad id quod aptum vel ineptum, pulchrum vel de-

 

-6-

 

forme detegendum magis interdum excitat, quam firmissimae solent demonstrationes (e).

 

(a) In hac proinde dissertatione gustum strictiori sumimus significatu, qui olim praesertim, latius patens, scientiis etiam applicabatur; adeo ut bonus ei tribueretur gustus, qui vim rationum, ab alio in medium allatarum, percipiens eisdem assurgeret. Communiter autem sensus moralis ad gustum nunc referri solet.

 

(b) Scilicet placet veritas non solum ut indubia & ignorantiae victrix, sed imprimis ob suavissimum boni sensum inde provenientem.

 

(c) Gustui itaque mentali ceu sapidum obvenit quidquid ita est expressum, ut sua cujusque natura postulat. Bene hoc explicat Cl. BOUHOURS: Selon la doctrine d’ Aristote tout ce qui sera imité parfaitement, sera agréable, quand même ce seroit quelque chose d’ affreux. Le plaisir, qu on a de voir une belle imitation, ne vient précisement de l’ objêt, mais de la reflexion, que fait l<<’>> ésprit, qu’ il n<’> y a rien en effet de plus ressemblant; de sorte qu’ il arrive en ces rencontres, qu on apprend, je ne sais quoi, de nouveau, qui pique & qui plait. Vid. La maniere de bien penser dans les ouvrages d<<’>> ésprit p. m. 125, 126.

 

(d) Confusae huic perceptioni originem debet illud Gallorum, Je ne sais quoi aliquid admirantium, effatum, itemque notissimus ille MARTIALIS versus Libr. I. Epigram. XXXIII: Non amo te, Sabidi, nec possum dicere quare – Hoc tantum possum dicere, non amo te.

 

-7-

 

(e) Hinc apud Cl. BOUHOURS libr. cit. p. 316. legimus: Le bon gout est le prémier mouvement, ou, pour ainsi dire une éspece d’ instinct de la droite raison, que l’ entraine avec rapidité, & qui la conduit plus sûrement, que tous les raisonnemens, qu’ elle pourroit faire.

 

§. IV.

 

Scriptum quoddam consignaturus, praesumitur aliis suppeditare velle notitiam rerum sibi perspectarum; sedulo itaque & quantum sua fert conditio cavet, ne quidquam in medium adferat, rationi, experientiae aut bono gustui minus consentaneum, aut cujus obscuram tantummodo notionem sibi formaret lector. Nemo autem non perspicit, sortem auctoris meliorem esse ejus conditione, qui in aliam linguam scriptum convertet: Ille enim occupatur argumento, sibi praecipue familiari; potest pro lubitu notiones sibi occurrentes vel adoptare, persequi, &, quem velit, habitum eis induere, vel plane rejicere; potest etiam lingua, quam aptissimama judicat, uti, & suo cuncta accommodare gustui. Sicut enim ad scribendum sponte sua se accinxit; ita cogitationum & locutionum eatenus est arbiter, quatenus sua argumento non noceat libertas. At penes scripti hujus Interpretem nec rei nec vocabulorum nexus est arbitrium: hujus enim est officium, suum presse sequi auctorem, & tam sensa ejus animi, quam stili temperamentum apte exprimere; immo muneris sui partes recte impleturo non sufficit languidior, sed nonnunquam major ac vi-

 

-8-

 

vidior ei erit boni ac perfecti sensus, quam ipsi auctori, id quod non pauci, praecepta litterarum elegantiorum tradentes, rotunde adfirmare non dubitarunt. Praeter haec praecipua ab eo requiritur sagacitas, qui monumenta veterum scriptorum, praesertim classicorum, ut cogitandi, ita etjam loquendi modo ab eo, qui postea invaluit, diversissimo utentium, imprimis si lingua pridem emortua suos consignarunt libros, vernacula reddere instituit. Hinc quoque factum novimus, ut cum multi ac praestantissimi sint Auctores primigenii, paucis tamen bonis interpretibus omnis gavisa fuerit aetas. Hoc inde etiam provenisse arbitramur, quod alii dictiones & sententias veteres, vel saltem peregrinas, ad suos mores judiciique formam traducerent, alii autem verba Auctoris totidem verbis reddendo & suae linguae habitum ad alieni sermonis genium transformando, sensum sui autographi non tam adumbrarent, quam saepe obumbrarent, nec tam verterent, quam stilo insulso perverterent.

 

§. V.

 

Nos non fugit, regulas quasdam, easque non contemnendas, versiones librorum adornaturis praescribi. Enimvero quum ipsi autographi generalia quaedam in scriptis suis consignandis non sequantur praecepta, sed meditationes suas litteris ita mandent, prout hinc argumenti ratio, locus, tempus, aliaeve

 

-9-

 

circumstantiae, inde ingenium, judicium atque linguae indoles suggerant; satis patet, interpretem a regulis sibi praescriptis, in locis praesertim ambiguis ac nodosis explicandis, desideratum subsidium non semper experturum. Cui nonnunquam accedit, quod licet interpres linguam autographi probe calleat, vernaculo tamen tamen sermone pure & apte quid scribendi facultate, cui videlicet comparandae studium & operam nunquam impendit, destituatur; plerisque autem defuisse videtur bonus gustus & sapor recti, qui tantum valet, ut, qui eodem pollet, licet ceteroquin mediocri eruditionis supellectili fuerit instructus, palmam tamen eruditissimis Viris, in libris praesertim vertendis, non raro praeripuerit.

 

§. VI.

 

Ne vero boni gustus praestantiam in vertendis libris ultra suum commendasse videamur meritum, sententiam nostram exemplo, probationis vicem tuituro, extra dubitationis aleam ponemus. Scilicet ex judicio Illustris J. D. MICHAELIS (a), harum rerum aestimatoris peritissimi, Interpretatio Sacri Codicis a B. LUTHERO facta, plerisque recentioribus multum praestat, licet harum auctores eruditione atque linguarum Hebraeae ac Graecae peritia eum longe superaverint; bono autem gustu, quo ille pollebat, non aeque valuerunt. Luculenter hoc patet, si inter se comparemus versiones Libri JOBI a Lauda-

 

-10-

 

to LUTHERO, & ejusdem scripti interprete omnium eruditissimo Alberto SCHULTENS, confectas; quarum illa, tametsi prisco sermonis Germanici habitu vestita, mu{l}to gratius sapit, ac lubentius legitur, quam haec; cujus e Latina in linguam quandam recentiorem translatae lectionem vix quisquam posset concoquere. Quod mirum nemini obveniet; cum enim omnem doctrinam & sagacitatem ad id conferret Schultensius, ut in radicibus vocum Hebraicarum notiones earum inveniret primitivas atque emphaticas, easque, licet cum ipsis vocibus parum sociales, in sua adoptaret versione; contra ea autem LUTHERUS in sua versione non tam verba, nedum omnes imagines, quas in illis perspicere sibi videntur Etymologi, quam potius sententiam Scriptoris autographi exprimeret. Quoties igitur judicavit, sensum alicujus sententiae litteralem Lectores fore offensurum, idoneam adhibuit periphrasin, & ubi Interpretes in diversos abierunt sensus, eum adoptavit, qui ipsi videbatur pulcherrimus. Hanc tamen libertatem, pro ea, qua Divina oracula tractari debent, modestia, longius non extendit, quam ad locutiones & res, rationis ac sensuum humanorum aestimationi subjectas.

 

(a) Vid. J<<.>> D. MICHAELIS deutsche Uebersetzung des alten Testaments der erster theil in Praefatione.

 

§. VII.

 

Praeterea nisi in applicatione plerarumque Interpretationis regularum bonus promicet gustus, ver<s>io

 

-11-

 

evadet jejuna; quod uno alterove ostendemus exemplo. Notum est, inter regulas Interpretationis hanc haberi ferme primariam: Sensui verborum proprio tamdiu erit inhaerendum, quamdiu inde recedere, nulla nos cogit necessitas. Facilis est haec theoretica praeceptio, cujus canonica exsecutio difficultate non caret. Quis enim est proprius verborum sensus? Non ille semper talis habetur, quem vel etymologia vel analogia subministrat; quum primi nomenclatores Philosophiam non jugiter consuluerint. Immo, licet fax Critixa in dubiis locutionibus iterum iterumque quatiatur, lumen tamen aut nullum aut obscurum fundit. Si porro quaeratur: quando cogens illa adsit necessitas? Responderi solet: dum ex versione litterali aliquid vel absurdi, vel iniqui, vel etiam inepti sequitur. Quid vero? si nihil horum occurrat interpreti, an verba verbis reddendo certus esse potest, se genuinum auctoris sensum in proposito loco fuisse adsecutum. Profecto non raro accidit, ut voces clarissimae & phrases planissimae notionem fundant obscuram, quod idiotismos linguae, qua usus est auctor, sibi non satis perspectos habet Interpres. Sic I. Sam. XXIV: 4. occurrit phrasis tegere pedes suos, quam Svecus interpres alios imitatus, juxta verba reddidit: betäcka sina fötter. Si vero quaeratur, quid fecerit Rex SAUL, pedes suos tegens? apta paucis obveniet responsio; bonus autem gustus nos admonet, hac phrasi indigitari: Saulem cubitum ivisse; partem enim

 

-12-

 

vestimenti non nisi Sauli dormienti abscindere potuit DAVIDES, in eandem speluncam ingressus. Quis porro dicam scriberet Interpreti, simplicem hanc & argumenti indoli ex asse convenientem explicationem priori litterali, aut alii communiter receptae, sed minus congruae, in sua versione substituenti? Similiter dum Luc. XVIII: 25. res impossibilis designatur transitu cameli per foramen aciculae, gustus mihi suggerit, voce cameli hoc loco indigitari non animal ita vocatum, sed funem nauticum Sveth. Ankar-tog; utramque significationem in lingua Graeca habet vox k£mhloj. Pari modo responsum Pytheae Delphicae Atheniensibus deliberantibus datum: ut moenibus ligneis se contra Persas munirent, satis clarum primo videbatur, at quid moenia lignea designabant, THEMISTOCLIS sagacitas, boni gustus filia, acute conjiciebat.

 

§. VIII.

 

Opinantur non pauci, se in suam vernaculam haud operose translaturos aliorum scripta, modo horum linguam ex praeceptis Grammaticalibus & vocum radices ex idoneis didicerint Lexicis. Sed hi fere sunt, qui ignorent, potestates multorum vocabulorum nunc esse deperditas, item ex peculiari vocis cujusdam usu oriri, praeter primarium, notiones quasdam socias, in alia lingua eidem non accedentes; nec sunt experti, in stilum Auctoris ex aliis aliisque rebus cir-

 

-13-

 

cumstantibus reflecti lumen, eoque fieri, ut stilus, quantumvis planus videatur, reconditum quendam contineat sensum, vix melius quam bono gustu detegendum. Quocirca monet ingeniosissimus GELLERT: Gesetz, wir haben uns eine Grammaticalische kentniss der alten geworben; sind wir deswegen im Stande, sie zu lesen, wenn wie uns nicht in ihren Zeiten versetzen können, wenn wir nicht mit ihren Sieten, Gewohnheiten, Meinungen, mit ihrer Religion, mit ihrer Regierungs form in einer genauen Bekantschaft stehen, wen wihr ihr Land und seine Geschichte nicht immer vor augen haben &c (a). Peculiare est, quod de se perhibet Celebris Philosophus, MOSES MENDELSOHN (b), sci{l}icet quod Odas Davidicas ex Hebraica in linguam Germanicam, quae utraque ei fere fuit vernacula, translaturus, eas hoc ordine vertendas sum<<p>>serit, prout Odarum argumentum statui animi sui, vel hilari vel tristi, conveniret. Attamen nec hoc modo, ut multis videtur, omne in versione sua tulit punctum; forte quod diversum esset DAVIDIS & MOSIS hujus temperamentum, & incidentes casus dispari modo Regium & privati hominis animum adficere soleant.

 

(a) Vid{.} Vermischte Schriften 2 Theil pag. m. 338 & 339.

 

(b) Vid. Praefationem Versioni suae odarum Davidis praemissam.

 

-14-

 

§. IX.

 

Denique quum quaevis interpretatio contineatur sententiarum, verbis expressarum, intellectu, earumque apta explicatione; utramque hanc facultatem partim adjuvat, partim moderatur gustus. Sive enim quaeratur: quomodo mens auctoris intelligenda? Sive inter plures sensus, quorum singuli speciem probabilitatis prae se ferunt, quis, ceu genuinus, sit eligendus? rerum cognitio ac linguae peritia pariter in prom<<p>>tu erunt. Quo enim quisque minus habet salis & saporis, eo prom<<p>>tius adsentitur eis, quae proponuntur, & bono destitutus gustu sua commenta pro auctoris sententiis non raro vendidat. Contra ea saepe contingit, ut dum animus scientiis ac disciplinis probe imbutus, de vero sensu inter plures, quorum nullum plane improbat, haeret dubius, bonus gustus perspiciat aptissimum. Sollicite adhaec cavebit Interpres, ne ad genium linguae, in quam versio sit, ita transformentur aliorum scripta, ut nihil de genere dicendi proprio supersit, neu character auctoris, qui ex versione etiam quadantenus erit cognoscibilis, penitus deseratur; praesertim cum forma modusque verborum cum rebus ipsis & genere argumentandi eam habuerint connexionem, ut illae intelligi, hoc consistere & recte procedere saepe non possit, nisi versione ad etymologiam verborum conformata. Quid autem ad genium sermonis, quid ad characterem scripto-

 

-15-

 

ris sit referendum, quid, salva perspicuitate, ex vocabulis & dictionibus, ex tropis & imaginibus retinendum, generalibus nullis definiri potest regulis, sed paene ex solo aestimandum erit gustu.

 

S. D. G.

 

-16-

 

 

Hyvästä mausta, etenkin kirjojen kääntämiselle välttämättömästä

Avainsanat: maku, hyvä maku, käännöstyö, kääntäminen

Teos tutkii hyvää makua, joka sen mukaan on välttämätön käännöstyössä. Ei voida antaa yleistä sääntöä, jonka mukaan kaikki kielikuvat voitaisiin kääntää, ja joissakin tapauksissa ainoastaan hyvä maku voi tarjota oikean käännöksen.

   

Om god smak, nödvändig särskilt för översättning av böcker

Nyckelord: smak, smakfullhet, översättningsarbete, översättning

Dissertationen reflekterar över god smak, som befinns vara nödvändig för översättningsarbete. Det finns ingen allmän regel enligt vilken alla metaforer kunde översättas, och i somliga fall kan endast smakfullhet frambringa den rätta översättningen.

 

On good taste, which is necessary especially for translating books

Keywords: taste, tastefulness, translation, translating

The dissertation reflects upon good taste, which, according to it, is necessary in translation work. There is no general rule according to which it would be possible to translate all metaphors, and in some cases only good taste can provide the right translation.