De moralitate ludorum aleae. II

Tekijät: Bilmark Johan
Julkaistu: 1782
Julkaistu filosofia.fi sivustolla: 24.09.2007

Praeses: Johan Bilmark

Respondens: Sveno Breding

De moralitate ludorum aleae. II

1782

Skannerointi: Åbo Akademin kirjasto

Inskanning: Åbo Akademis bibliotek

Scan: Åbo Akademi university library

http://bibbild.abo.fi

 

Arpapelien siveellisyydestä

Avainsanat: arpapelit, noppa, pelaaminen, siveellisyys, onnellisuus

Väitös kysyy, onko nopan pelaaminen moraalisesti sopivaa ja oikein. Vastaus on selvä, ei: Noppapelissä tuhlaa aikaansa ja rahojaan, jotka voisi käyttää hyödyllisesti. Lisäksi, jos voittaja tuleekin näennäisesti onnelliseksi, tämä tapahtuu toisten pelaajien kustannuksella, jotka tulevat onnettomiksi ja helposti epätoivoisiksi, jolloin he voivat yrittää saada rahansa takaisin voimakeinoin.

 

Om tärningsspelens sedlighet

Nyckelord: hasardspel, tärningsspel, tärning, sedlighet, lycka

Dissertationen ställer frågan huruvida det är moraliskt rätt att spela tärning. Svaret är ett klart nej: tärningsspelaren slösar tid och pengar som kunde användas till något nyttigt. Därtill kommer att om vinnaren blir skenbart lycklig, sker det på de andra spelarnas bekostnad; dessa blir olyckliga och med lätthet också förtvivlade, i vilket fall de kan tänkas försöka få sina pengar tillbaka med våld.

 

On the morality of die games

Keywords: gambling, dice, morality, happiness

The dissertation asks, is it morally right to play dice? The answer is a definite no: in these games, one wastes time and money, which could be used in a profitable way. Even if the winner of the game seemingly becomes happy, it is only at the cost of other players, who become unhappy and easily desperate, and might try to get their money back by force.

Liitteet

PDF: Skanneroitu/Skannad/Scanned: Bilmark1782_155.pdf
RTF: Litterointi/Transkription/Transcription: TAAFBilmark-Breding-De moralitate ludorum aleae II, final.rtf

D. O. M. D.

DISSERTATIO ACADEMICA

DE

MORALITATE

LUDORUM ALEAE,

 

CUJUS

PARTEM POSTERIOREM

EX CONS. AMPL. FACULT. PHIL. IN REG.

ACAD. ABOENSI,

PRAESIDE

MAG. JOHANNE BILMARK,

Histor. & Philosoph. Pract. Profess. Reg. & Ord.

PRO GRADU

ventilandum exhibet

SVENO BREDING,

Westrogothus,

In Auditorio Majori Die XVII. Junii

An. MDCCLXXXII.

H. A. M. C.

 

ABOAE

Impressa apud Viduam Reg. Acad. Typ. J. C. FRENCKELL.

 

-1-

 

Råd- och Handelsmannen i Borås,

Ädel och Högaktad,

Herr ANDERS BREDING

Samt

Fru JOHANNA CATHAR. FASTBERG,

Mine Huldaste Föräldrar,

 

Hur skal jag Er nun wördnad wisa,

Hwars minsta ämne år, at J mig lifwet gedt,

Hur skal jag Er omwårdnad prisa,

Som mina ståt på dygdens bana ledt:

Den ringa skänck jag Er här gifwer

Ersätter ej Er godhet på långt när;

Men duck et wedermäle blifwer

Utan den tacksamhet, hwarmed jag städse är

 

Mine Huldaste Föräldrars

 

lydigste son

SVEN BREDING.

 

-2-

 

§. IX.

 

Per ludos quoque aleae habitum sese insolenter erga alios gerendi sensim contrahunt sodales. Ponimus enim ludos hos tales, quales plerumque sunt, non quales mente concipi possunt: spe igitur lucri obtinendi formantur societates aleatoriae; quocirca lusor quivis non admodum curat dignitatem sociorum, laetus, quod nonnullos inveniat, satis opulentos ut possint, & satis temerarios ut velint, bona sua aleae committere. Si igitur contingat, ut juvenem, e pulvere scholastico egressum, comitetur opinio, quod ingentes opes vel possideat, vel post aliquod temporis spatium certo sit habiturus, hic in circulos elegantiorum societatum protinus cooptatur, invitatur ad convivia, abacis denique lusoriis propositis cernit se adaequari viris, quod propter munerum praestantiam vix e longinquo suspicere, ingenua sua nuper ausa fuit simplicitas. Crescit hoc modo imperiti juvenis animus, qui sibi imprudenter tribuit honorem, quem socii opibus ipsius tantummodo deferunt: atque pari cum cae-

 

-3-

 

teris inter ludendum jure gaudens, multa sibi contra honestatis & decori regulas subinde permittit; veniam tamen haud difficilem invenit, siquidem mulctas easdemque satis insignes suae petulantiae ante pendere soleat, quam abacum relinquat. Enimvero haec inter ludendum contracta arrogantia in consvetudinem abit, adeo ut in aliis quoque negotiis aeque impotenter sese gerat erga eos, cum quibus aliquod commercium ipsi intercedit, atque aleae socios excipere consvevit. Quem itaque puerum omnes ob modestiam in schola amarunt, eundem adultum & muneri cuidam admotum ob ferociam & austeritatem vix ullus amplius ferre potest.

 

§. X.

 

Quilibet qui non est vel animo prorsus adjecto vel indole adeo feroci, ut aliorum hominum de se judicia non curet, omnem impendit operam, ut, si non eximiam inter cives suos consequi possit famam, integritatis tamen ac probitatis opinionem retineat. Est hoc etjam Juris Naturalis praeceptum, ut unusquisque existimationem suoam conservare annitatur. Qualis autem, quaeso, est celebris aleatoris existimatio? Profecto aut deflorata [deplorata], aut valde ambigua. Nonnulli enim, quibus cum nullum ipsi intercessit negotium, digito monstrant Polydorum, (liceat ita aleatorem nuncupare) ut hominem, quem non sua virtus sed fortuna reddit notabilem, qui ex alienis infortuniis ditescit,

 

-4-

 

& nemini benefacit: alii, & hi sunt, quorum pecunias obtinuit, contendunt, quod nec fortunae, nedum ingenio aut peritiae, sed artificiis quibusdam, quae indagare non potuerunt, suum in ludendo debeat successum: alii denique & hi sunt, quibus inter ludendum semel iterumve succubuit Polydorus, adseverare non dubitant, ipsum, quamvis male audiat, esse virum bonum & dignum, cum quo etjam in tenebris quis micet. Tandem aequi rerum aestimatores opinantur, Polydorum esse noxium civitatis membrum, quippe qui imperitorum juvenum bona strangulet, & mores corumpat, talem proinde cujus consortium, quilibet salutis suae non incurius effugere debeat. Sinistram opinionem aleatoribus inde ab antiquissimis retro temporibus adhaesisse, vel ex Cicerone discimus, qui licet non improbet ludos ac jocos, dum post exantlatos labores animi iisdem reficiuntur (a); attamen haec delectationum genera ad ludos aleae non extendit. Constat enim, ipsum Marco Antonio Consuli, in medio senatu sedenti, graviter objecisse, quod Licinium Denticulam, collusorem suum, qui non dubitaret in foro alea ludere, tunc autem lege, quae de alea est, condemnatum, in integrum restituere vellet (b). Immo sequenti factum est tempore, ut illi, qui ludis aleae maxime delectarentur, nomen tamen aleatorum detestarentur. Discimus hoc ex Ammiano Marcellino: Quidam, inquit, aleatorum vocabulum declinantes, se cupiunt appellari tessararios, inter quos tantum differt, quantum inter fures & latrones (c).

 

-5-

 

(a) Vid. Libr. I. de offlciis [officiis] cap. XXIX. (b) Vid. Oration. Philipp. II. C. 23. (c) Vid. Libr. XXVIII.

 

§. XI.

 

Sicuti ad vigorem tam animi, quam corporis, plurimum confert aequabilis animus; ita sortem illius merito censemus infelicem, qui intra exiguum temporis intervallum in se experitur continuas intensissimi cum gaudii, tum doloris vicissitudines. Enimvero in hoc adfectuum aestu, nunc huc, nunc illuc fluctuat Polydorus, qui proinde quam multas patiatur aegritudines, etjam dum has scite dissimulat, quisque facile animadvertit. Docet sane experientia, quod aleatores plerumque melancholia laborent. Atque non praeter rarionem [rationem] quaeri potest: annon Polydorus, cujus conscientiam nondum penitus occalluisse ponimus, exprobrationes quasdam in suo pectore, qualemcunque alea habuerit exitum, persentiscat? Si enim secunda inter ludendum usus sit fortuna, collusorum bonis iniqua & legibus prohibita ratione suas auxit opes; quos proinde ad miserrimam saepe redigit conditionem. Hi autem imprudentiae suae poenas ita luentes, quum honestis vitam sustentandi modis non sunt adsveti, ultima quaevis & sibi aliisque funesta saepe tentant, ut ex difficillimo hoc labyrintho sese expediant. Haec autem sodalium infelicitas parum forte movet Polydorum, qui paratas habet plures excusationes: quod caeteri collusores aleae non coacti, sed

 

-6-

 

sponte sua sese commiserint: quod volenti nulla fiat injuria, & quod singuli aequali periculo suas exposuerint pecunias. Sed calvae admodum hae sunt excusationes: collusores enim, si sapiant, non volunt id, quod in aleae ludo ipsis accidit, sed hujus contrarium, adeoque voluntas ipsorum est quam maxime aegra, quippe quae vanis regitur praesum<<p>>tionibus, nec placidae obtemperat rationi; quin vero ita volenti fieri possit injuria, tanto minus erit dubitandum, quod ex tenore juris naturalis, non solum alterum injuria afficit, qui ipsum laedit, sed etjam is, qui, quum potest, non avertit eas occasiones, quibus alter in casses infelicitatis per suam temeritatem incidere posset (a). Aut haec discrimina, in quae collusores sui praecipites ruunt, considerat Polydorus, aut eadem, lucro intentus suo, parum curat; in posteriori casu humanitatis sensum exuisse videtur, in priori exprobationes hasce judicis, & pecuniis & sophismatibus falli nescii, intra se experietur: tu tamen auctor es, quod ille, quondam tuus sodalis, jam ad incitas sit redactus; in opibus aliorum tibi vindicandis usus es modis, quos jus naturae improbat & leges civiles condemnant. Si denique fortuna Polydorum destituat, exiguo temporis spatio jacturam faciet bonorum, multis curis ac pertinacibus vigiliis collectorum; quorum reparatio quum fit incerta, furiis miseri status die nocteque torquebitur.

 

(a) Vid. Ciceronis libr. de Officiis Cap. VII.

 

-7-

 

§. XII.

 

Ne autem atriori, quam par fuit, carbone statum Polydori adumbrasse videamur, sistamus nobis ipsum ludo aleae, in quo est contentio de magnis pecuniarum summis, occupatum, ponamus vero, quod omnia conamina praeter spem & opinionem ipsi infeliciter cedant; quantum – ne exacerbatur, quam scintillant oculi, tremunt membra, quam saepe extra se rapitur, quam longam maledictionum seriem in chartas & in fortunam evomit? Ne dicam, quod oculis & manibus elevatis Divinae Providentiae quasi insultare videatur, praesertim si cholerico sit temperamento. Turbidum feminarum, ludo aleae cum distinentur, statum graphice depingit illustris Auctor Litterarum Persicarum: j’ ai, vu souvent neuf ou dix femmes, ou plutôt neuf ou dix siécles, rangées autour d’ une table; je les ai vues dans leurs espérances, dans leurs craintes, dans leurs joies, sur-tout dans leurs fureurs; tu aurois dit qu’ elles n’ auroient jamais le tems de s’ appaiser, & que la vie alloit les quitter avant leur désespoir: tu aurois été en doute, si ceux qu’ elles payoient étoient leurs créanciers, ou leur legataires. (a). Si subitaneo huic ac violento adfectuum aestui, quem ludi aleae solent excitare, addamus longam temporis moram, qua aleatores abaco adsident lusorio; mirum non erit, si humores corporum, ex utraque causa corrupti, materiam plurium morborum praebeant. Observatum igitur fuit, quod Hispani, qui

 

-8-

 

prae ceteris populis in ludos propendent memoratos, atrae etjam bilis injurias admodum sentiant.

 

(a) Vid. Lettres Persanes de Mr. Montesquieu p. m. 128.

 

§. XIII.

 

Sicut divitiae a multis habentur instrumenta felicitatis ac commoditatis suae promovendae; ita spe easdem obtinendi nullas illi fugiunt molestias, nec ulla exhorrescunt pericula; sed quo majores praesumuntur opes, & quo celerior ad earum fruitionem patere videtur accessus, eo majori ardore & contentione eas sibi vindicare student. Atque hinc procul dubio arcessenda est caussa, quare nonnullorum animi oculique mole praepositae pecuniarum summae ita perstringantur, ut cum manifesto vitae ac salutis dispendio compendia opum per ludos aleae quaerere non dubitent. Stupendum hujusmodi casum, quem nunc attulisse non pigebit, alicubi legimus. Interfuit juvenis societati, in qua plures ludendo suam experiebantur fortunam; ipse autem ut spectator tantum aleae primum adstitit; sed quum summa inter certandum valde increvisset, antequam charta extraheretur decretoria, dum cuiliber praesentium ex denuntiatione thesaurarii relinquebatur potestas, suam experiendi fortunam, juvenis memoratus se continere non potuit, quin in ambiguam, quae aperiebatur, descenderet arenam. Quum autem probe sciret, se solvendo minime esse parem, si charta extracta sibi non faveret, nec igno-

 

-9-

 

raret, quod propter aes hoc modo contractum, vel in perpetuum includeretur carcerem, vel remis manciparetur, ad fenestram accessit, eamque aperuit, per hanc ex superiori aedium parte, ubi ludebatur, in profluentem torrentem, si quid adversi accidisset, sese praecipitaturus. En quo sacra auri fames multos rapit, qui vitam ipsam divitiis, voluptatum suarum instrumentis, postponere, sibi non ducunt religioni. Dubium autem est, an tales secum habitent, praesertim cum temeritas usum rationis impediat. Denique cum Polydorus ludos, ut rem maxime seriam, tractet, examen vitae suae vix unquam instituit; quare, dum aestus aleatorius ipsum detinet, Deum, seipsum & alios homines parum curat. Ex quibus omnibus, in medium jam allatis, concludimus, quod cum homines per ludos, in tot vitiorum devia, quot vidimus, incidant, & eorum dulcedine fascinati ex uno extremo in aliud prolabantur, nemo eisdem se suasque opes committat, cui integra conscientia suaque salus curae cordique sint.

 

§. XVI.

 

Porro si influxum aleae in statum oeconomicum attentis oculis animisque consideremus, funestissimum eundem esse inveniemus. Ad familiae enim florem necessarium est, ut singula justo ordine peragantur negotia, atque ita administrentur, ut acccepti & expensi rationes sibi constent. Enimvero si vel pater

 

-10-

 

vel mater familias in ludos aleae propendeat, eisdemque toties, quoties sese offerat, occasio, intersit; plane ignoratur, quantae sint familiae illius facultates; qui enim hodie crumenas pecuniis distentas possidet, brevi post easdem per aleam penitus exhaustus reperit. Op<<p>>ortunitati igitur res necessarias minimo, quo fieri possit, pretio sibi comparandi non inservit aleator, laetus si in diem modo vivere possit. Docet etiam experientia, quod dentur patres familiarum, qui ludos aleae ita deperiant, ut, visis forte chartis lusoriis, nuncupata in horum exsecrationem vota temere negligant, sui suorumque obliviscantur, & aleae fortunam rursus experiri tanto magis cupiant, quod pecuniae summam collegerint, adeoque solvendo sint pares. Ad abacum igitur lusorium nec volentes, nec prorsus nolentes accedunt, a quo post varias fortunae vicissitudines non prius recedunt, quam laborum & industriae stipendia dissiparunt. Ad uxores igitur & liberos adflictos ac necessaria vitae adminicula extensis brachiis poscentes, hi nimium leves redeunt, quorum miseriam sua ex infelici ludo contracta animi aegritudine non minuunt, sed opum & consiliorum inopes saepe augent? Alius, cujus praecordia ex simili ficta sunt luto, accepit pecuniae summam, quam hospiti suo, cui jam per annum & victum & alia vitae commodioris praesidia debet, destinat, sed antequam ex condicto fieri debet solutio, adducitur in societatem hominum, delectationis caussa congregatorum; a quibus invitatur, ut per ludum aleae horas aliquot fallat. Haeret suspensus quid

 

-11-

 

faciet? Si oblatam acceperit conditionem, potest summam, quam secum attulit, vel augere vel amittere; si socialiter vivere detrectaverit, vereretur, ne pro homine sordido habeatur, & circo tot egregiorum hominum excludatur. In ancipiti hocce casu cedit suis adfectibus & cerebrinae honestati, atque tamdiu chartas vel tesseras versat, donec tantum, quantum attulit, debeat. Quocirca in mente hujus debitoris novus exoritur scrupulus, cui in solvendo aere contracto, cum utrique non sufficiant pecuniae, primas deferet, vel suo hospiti vel aleae sociis? Ratio dictitat, hospitem tanto magis esse praeferendum, quod non solum tempore sit prior, sed sine ipsius auxilio necessaria multa vitae adminicula desiderasset debitor. Attamen rationem suam conticescere hic jubet, & solvit protinus aleae sociis, causatus, quod aes ad abacum aleatorium contractum ex honesta inter homines politioris ordinis recepta consvetudine e vestigio sit solvendum. Atque hoc modo aleator sit improbus civis, ut probus habeatur sodalis.

 

§. XV.

 

Auget gravitatem ludorum memoratorum, quod aleatores in societatem suae, saepe non immeritae, calamitatis interdum rapiant personas, optime de se meritas. Effectus temeritatis aleatorum quotidie fere cernimus funestissimos. Antiquam eandemque illustrem familiam, quae ex pluribus suis praediis insignes

 

-12-

 

quotannis fecit reditus, quibus avitum gentis suae splendorem conservavit, vel societatem, mercatoriam, quae artes & commercia promovendo, & suas & patriae opes admodum auxit, opinione citius ad incitas redigit filius aut nepos, qui in opulentiae sinu educatus, nihil magis quam suas voluptates, quas in ludo aleae invenit praecipuas, curat. Contracto enim aeri solvendo quum annui non sufficiant reditus, illinc avita praedia, hinc metallifodinae, naves & fabricae hastae subjiciuntur publicae; adeo ut ea nomina, quae totidem fidei pignora haud ita pridem fuerunt, infidae deinceps habeantur maleae. Utcunque autem gravis sit haec jactura respectu familiarum & societatum, quae eam perferunt, illam tamen minus sentit respublica, si tantum in aere civium suorum fuerit aleator; in mali autem hujus societatem venit integra civitas, si in exteris regionibus patrimonium suum atque stipendia ipse disperdat. Cristas tamen nonnunquam tollit aleator, & egregie se rem suam egisse venditat, quod patriae honorem suis opibus apud exteros promotum iverit. Sed quum haec jactantia sit aeque vana, ac ludus aleae, cui opes suas exposuit, fuit temerarius, homines enim ex probis factis, non autem ex divitiis a Majoribus quidem relictis, sed ab ipsis leviter dissipatis aestimantur, hanc etiam imprudentiae poenam fert aleator, ut odio ab iis habeatur, quorum crumenas, donec aleae fortuna ipsi favit, exhausit, & insuper in sua miseria irrideatur ab iis, quos praeter suam ditavit opinionem. Magna haec esse infor-

 

-13-

 

tunia, quae per ludos aleae familias adfligant, cordatus quilibet agnoscit, sed quod eadem adhuc esse possint majora, tristis docuit experientia, qua constat, quosdam horum ludorum fascino ita fuisse correptos, ut cum nihil amplius ipsis suppeteret, uxores & liberos suos aleae exposuerint. Ex quibus omnibus patet, vix quidquam dari, quod familias in ultimam miseriam citius aut profundius detrudat, quam ludum aleae, qui usum rationis in hominibus magis sequestret, quam famosa inter veteres pocula Ciraea.

 

§. XVI.

 

Vidimus modo, quantam noxam per unius culpam tam familiis, quam societatibus vel adferant, vel adferre possint aleae ludi, dum hi non solius delectationis, sed lucri potissimum causa frequentantur; qui praeterea integrae civitati valde nocent, si viri illustres, qui in praecipuam negotiorum publicorum curam veniunt, ab eorum illecebris non abstineant. Sicut enim nihil alea est incertius; ita rationes aleatorum raro sibi constant; quare qui Attalicas fere possident opes, paulo post necessaria tam vitae, quam dignitatis tuendae adminicula desiderabunt. Si in exteris constitutus terris, ubi Regis sui mandata & patriae salutem procurare tenetur, legatus in has inciderit angustias, multas occasiones egregie quid in patriae felicitatem agendi intermittet, multaque saepe indigna patietur, praesertim si negotium ipsi fuerit cum

 

-14-

 

creditore vel moroso vel callido. De Galliae Rege LUDOVICO XI memoriae produnt annales, quod Regis Angliae Ministris, quos exiguis frui stipendiis cognoverat, magnas pecuniarum summas concesserit, nec aliam ab illis solutionem, quam chirographa in fidem accepti postulaverit; quibus receptis, hos sibi magis, quam Regi, qui eos miserat, reddidit devotos. Ecquis autem dubitat, quin eadem propemodum scena cum ministro, qui in ludum aleae nimis propendet, etiamnum ludi queat? Praeterea quum rerum minimarum in felicitatem publicam maximus nonnunquam sit influxus, accidere potest, ut propter ludos Legatorum Nationes ipsae labyrinthis dissensionum, quin etiam bellorum, ex improviso implicentur. Ficta in praesentem rem non loquimur; memoria enim non excidit, quid in Hispania non multis abhinc lustris contigit, scilicet ut legatus huc missus, quod ludis aleae impotenter uteretur, & metropoli & regno propediem exire juberetur. Quod vero nulla hinc exstiterit malorum feges, id partim fatorum benignitati, partim ipsorum Principum humanitati erit adscribendum. Alia vice dissensionum scintillas, in abaco lusorio excitatas, in gravissima bellorum incendia erupisse, constat. Ita, ut alia reticamus exempla, Scriptor Gallicus: Notre Histoire nous fait voir, que Robert & Henri, enfans de Guilleaume le Conquerant, étant venus visiter le Roi Philippe Prémier à Conflans sur Oise, & s’ étant mis à jouër à l’ Echiquier avec Louis le Gros fils du même Philippe, ils s’ échauffèrent tellement à ce jeu, que se quérellant ils en vinrent aux

 

-15-

 

mains. Notre Louis nomma Henri fils de bâtard, celui-ci le frappa de l’ Echiquier, & l’ eut peut-être tué, si Robert son frere ne l’ en eût empeché. Les Normans se sauvérent après cela chez eux; mais ce fut l’ origine de quatre cens ans de guerres, qui continuèrent depuis entre eux & nous. Le second exemple sera étranger, & d’ un pais, qu’ on peut nommer l’ audre monde. L’ Inca Manco jouant aux quilles avec des Espagnols, qui s’ étoient refugiés vers lui, l’ un d’ eux nommé Gomez Perez prit querelle avec ce Prince, & le tua d’ un coup de quille sur la tete; ce qui porta les Indiens à faire perdre la vie à tous ces Espagnols (a).

 

(a) Vid. Oeuvres de la Mothe de Vayer Tom. V. Part. II. p. m. 251.

 

§. XVII.

 

Ne autem quis existimet, quod Philosophiam nimis umbraticam sapiant illa, quae a nobis allata sunt, argumenta, & quod aliter sentiant viri, qui in populorum luce versantur, hos etiam consulere juvabit, ita tamen ut elegantiarum magistros, turbam nimis levem, praetereamus, & eorum adferamus sententias, quibus propter perspicaciam, probitatem ac dignitatatem [dignitatem] censorium merito competit munus. Proletariam esse Aristotelis Philosophiam multi quidem nunc existimant, sed quum vastam ipse rerum civilium peritiam habuerit, nec leviter & praeter rationem quidquam adseruerit, dignus est, qui in hoc argumento

 

-16-

 

audiatur, Ipse autem aleatores, fures & latrones ejusdem esse furfuris censuit (a). Quantum Cicero ludos aleae improbaverit, supra a nobis fuit observatum. Quum gravitas Spartana in austeritatem ferme abierit, nec illos ferre potuerunt Lacedaemonii, qui ludis aleae bona sua exponerent. Relatum igitur legimus, quod cum legatus quidam hujus civitatis Corinthum missus esset, vidisset autem reipublicae hujus senatores ludis aleae sese exercentes, infecto hinc discesserit negotio, quod turpe ac periculosum Lacedaemoniis duceret, cum istiusmodi lusoribus foedus & amicitiam inire (b). Quando Svetonius vitam Imperatoris AUGUSTI a se consignatam exhibet, atque in isthac tabula tam virtutum ipsius lumen, quam vitiorum umbram scite depingit, ad haec nimiam ejus in ludos aleae proclivitatem refert: aleae, inquit, rumorem nullo modo expavit, lusitque simpliciter & palam oblectamenti caussa, etiam senex, ac praeterquam Decembri mense, aliis quoque festis profestisque diebus. Adfert adhuc epistolam Imperatoris ad Tiberium datam, in qua scribit: lusimus per omnes dies, forumque aleatorium calfecimus - - - Ego perdidi viginti millia nummum meo nomine (c). Et quum insequentes Romanorum Imperatores satis animadverterent damna, quae ex ludis aleae in rempublicam redundant, toti etiam in di incubuerunt, ut his, inter cives suos magis magisque in gravescentibus, firmissima opponerent repagula. Satis igitur non habuerunt, aleatoribus poenam proposuisse, sed quum scirent, plerosque lusores studio per

 

-17-

 

temerarium hocce compendium suas augendi opes, statuta optima eludere, spem ipsis praeripuerunt summam pecuniarum aleae expositam, tam obtinendi, quam forte obtentam retinendi. Unicuique enim, cujus vel ex cognatione vel ex officio intereat, faculcultatem [facultatem] concedebant valide repetendi quod amissum erat, ceu ex jure Romano colligere licet. Perhibent etiam annales Ecclesiastici, quod veteres Christiani lusum aleae pro invento habuerint diabolico, atque in actu baptismali nominatim alearum otio his verbis renunciaverint: Abnuncio rapinis, alearum otio & tabularum lusui (d).

 

(a) Vid. Lib. IV. Ethic. (b) Vid. Lambert. Danaeus de ludo aleae Cap. 7. (c) Vid. Cap. LXXI. (d) Vid. LUDOV. DUNTE casus Conscientiae p. m. 322.

 

§. XVIII.

 

Enimvero haud opus est, ut ex antiquitatis sinu sententias quasdam de moralitate ludorum aleae depromamus; iis vivimus temporibus, quibus Europae Principes aliique eximii viri plura quotidie dant filanqrwp…aj exempla, quam fortitudinis specimina veteres ediderunt Heroës. De Magno Comite DE FALKENSTEIN, seu Imperatore Romano Germanico JOSEPHO II relatum legimus, quod cum in peregrina eademque splendidissima Europae aula, quam invisit, ad ludum chartarum invitaretur, responderit, se, quod pecunias non haberet, in societatem venire non pos-

 

-18-

 

se: attonitis ad hanc excusationem adstantibus, suam ita explicuit mentem: Pecuniae, quas habeo, non meae, sed meorum sunt civium, qui easdem administrandas mihi tradiderunt; fas igitur non est, ut ego fortunae arbitrio leviter committam depositum, quod cives mei non sine multo sudore & labore mihi compararunt. Augusto huic responso consona est alius viri probitate magis, quam dignitate conspicui, in pari casu excusatio: Habeo, inquit, centum aureos, nolo autem summam hanc aleae exponere, fieri enim potest, ut eam perdam, quo facto opitulari non possem amico, vel alii bene merito, parem summam a me in sui conservationem cras forte petenti. Cur aliquid hodie tentarem, cujus me propediem vehementer poeniteret [paeniteret]? Non tam hominum, quam potius humanitatis hos esse vitae canones, forte non praeter meritum dici potest.

 

§. XIX.

 

Antequam disquitioni huic de moralitate ludorum aleae finem imponimus, paucis erit dispiciendum, quo loco hos inde ab antiquissimis temporibus Gens Scandica habuerit. De antiquis Germaniae incolis memoriae prodit TACITUS, quod in ludo aleae nimium quantum propenderint. Aleam, inquit, quod mirere, sobrii inter seria exercent, tanta lucrandi perdendive temeritate, ut cum omnia defecerunt, extremo ac novissimo jactu de libertate & de corpore contendant. Victus volun-

 

-19-

 

tariam servitutem adit, quamvis junior, quamvis robustior, alligari se ac venire patitur (a). Quamvis autem Scandinavia nostra Germaniae nomine ab antiquis Historicis subinde comprehendatur, nullo tamen constat documento, veteres Gothos in parem cum Germanis ludendi vecordiam fuisse prolapsos; contra ea docent annales, ipsos cum mala quaevis potius, quam servitutem perpessos, tum etiam hominibus, delectationi tantum inservientibus, nullum statuisse pretium (b). Tradit Olaus Magnus, Gothos adhibuisse ludos aleae ad explorandam animorum in procis indolem (c). Negandum forte non est, quod unus alterve procus isthoc artificio leviter prodiderit, in quantum suis imperare posset adfectibus; sed quum vix ulla hujus consvetudinis exempla in antiquis historiis, quae res minimi momenti sesquipedalibus non raro describunt verbis, occurrant, morem hunc nec generalem fuisse opinamur. Postquam autem priorum temporum simplicitatem Unio excepisset Calmariensis, qua periodo, Svecis admodum fatali, exteri contra fidem a Principibus datam ad supremos honorum gradus in patria evehebantur; factum est, ut illi privatum luxum ex publica alerent miseria, ludosque aleae frequentiores redderent. Quare in jure aulieo tam Reginae Margarethae, quam Regis Erici Pomerani gravia in aleatores edicta occurrunt. In jure Municipali Titulo de furto proxime annectitur Titulus de ludis aleae (Dobblara Balker); per quam constitutionem nemini conceditur facultas ultra unam marcam ludorum discrimini exponendi,

 

-20-

 

secus faciens gravi mulctaretur poena; adeo, ut aleatores, in magnum periculum sine pari ditescendi spe sese conjicerent. Praecipue litterarum alumnis interdictus est ludus aleae, ex tenore Constitutionum Academicarum (d). Quae singula statuta tam ¢kribe…a, quam rigore superant binae constitutiones Reginae gl. m. ULRICAE ELEONORAE, Stockholmiae d. 12 Novembr. & 5 Decembr. 1719 datae, dignissimae omnino, quae integrae legantur; ut alia edicta brevitatis caussa nunc praetereamus.

 

(a) De moribus Germaniae Cap. XXIV. (b) Vid. ÖstG. Lag. DrapB. 18. Cap. §. I (c) Vid. Histor. de Gentibus Septemtr. Libr. XV. (d) Cap. XXIII. §. 18.

 

-21-

 

Arpapelien siveellisyydestä

Avainsanat: arpapelit, noppa, pelaaminen, siveellisyys, onnellisuus

Väitös kysyy, onko nopan pelaaminen moraalisesti sopivaa ja oikein. Vastaus on selvä, ei: Noppapelissä tuhlaa aikaansa ja rahojaan, jotka voisi käyttää hyödyllisesti. Lisäksi, jos voittaja tuleekin näennäisesti onnelliseksi, tämä tapahtuu toisten pelaajien kustannuksella, jotka tulevat onnettomiksi ja helposti epätoivoisiksi, jolloin he voivat yrittää saada rahansa takaisin voimakeinoin.

 

Om tärningsspelens sedlighet

Nyckelord: hasardspel, tärningsspel, tärning, sedlighet, lycka

Dissertationen ställer frågan huruvida det är moraliskt rätt att spela tärning. Svaret är ett klart nej: tärningsspelaren slösar tid och pengar som kunde användas till något nyttigt. Därtill kommer att om vinnaren blir skenbart lycklig, sker det på de andra spelarnas bekostnad; dessa blir olyckliga och med lätthet också förtvivlade, i vilket fall de kan tänkas försöka få sina pengar tillbaka med våld.

 

On the morality of die games

Keywords: gambling, dice, morality, happiness

The dissertation asks, is it morally right to play dice? The answer is a definite no: in these games, one wastes time and money, which could be used in a profitable way. Even if the winner of the game seemingly becomes happy, it is only at the cost of other players, who become unhappy and easily desperate, and might try to get their money back by force.