De libertate civiliPraeses: Johan Bilmark Respondens: Abraham Erik Arckenholtz De libertate civili 1778 Inskanning: Åbo Akademis bibliotek Scan: Åbo Akademi university library Kansalaisvapaudesta Om medborgerlig frihet On civic liberty LiitteetPDF: Skanneroitu/Skannad/Scanned: Bilmark1778_147.pdf RTF: Litterointi/Transkription/Transcription: TAAFBilmark-Arckenholtz-De libertate civili, final.rtf D. O. D. DISSERTATIO ACADEMICA LIBERTATE CIVILI, QUAM Consensu Senatus Phil. in Reg. Academ. Aboënsi, PRAESID MAG. JOHANNE BILMARK, Histor. & Phil. Pract. PROFESSORE Reg. & Ord. Publice ventilandam proponit Stipendiarius ARCKENHOLTZIANUS, ABRAHAMUS ERICUS ARCKENHOLTZ, Nylandus, In Auditorio Superiori die XII Decembr, Anni R. S. MDCCLXXVIII, H. A. M. C. ABOAE Typis Joh. Christoph. Frenckell, R. Acad. Typogr. -i- S:AE. R:AE. M:TIS. MAXIMAE. FIDEI. VIRO. NOBILISSIMO. DOMINO. JOHANNI. IGNATIO. REGII. DICASTERII. ABOËNSIS. PRO-PRAESIDI. LITTERARUM. ET. LITTERATORUM. PATRONO. SPECIMEN. HOC. ACADEMICUM. SOLA. ARGUMENTI. GRAVITATE. COMMENDABILE. SACRUM. ESSE. VOLUIT. PIETAS. ABRAH. ERIC. ARCKENHOLTZII. -ii- VIRO Admodum Reverendo atque Praeclarissimo, D:NO MAG. ERICO LENCQVIST, Ecclesiarum, quae DEO in Orihvesi & Erejervi colliguntur, Pastori ac Praeposito meritissimo, AVUNCULO PROPENSISSIMO, Ut specimen pietatis meae, si non tantum, quantum paterna TUA, AVUNCULE PROPENSISSIME, in me merita, meaque vicissim in TE veneratio postulant, tale tamen, quale praesens rerum mearum habitus permittit, exstaret, Dissertationem hanc Academicam, studiorum meorum primitias, TIBI, AVUNCULE DILECTISSIME, consecratam esse volui; quam ut serena excipias fronte, meque consveto TUO favore, majorem enim optare mihi non licet, in posterum quoque complecti digneris, summa, qua par est, animi contentione oro & obtestor. Faxit Supremum Numen, ut negotia TUA, quae in Patriae & Ecclesiae commodum semper sunt directa, nullis infortunii aut invidae tempestatibus unquam turbentur, sed vitam degas, TUO etjam ex voto felicissimam. Sic ego ex intimis cordis penetralibus opto, TIBI, AVUNCULE PROPENSISSIME, prolixiori mentis adfectu, quam verborum syrmate, addictissimus; ad extremum usque vitae meae halitum permansurus AVUNCULI PROPENSISSIMI Cultor humillimus ABR. ER. ARCKENHOLTZ. -iii- WÄLÄDLA FRUN, FRU HEDVIG ARCKENHOLTZ, FÖDD ROERING, MIN HULDESTA MODER. Wid detta glada tilfälle kan jag ej inför Allmänheten dölja den wördnad och tacksamhet, som jag är MIN HULDESTA MODER skyldig. Knapt hade jag trädt fram på denna werldenes skådeplats, innan jag måste sakna Min. K. Fader, som skolat warit min ledsagare och stöd, åtminstone wid de första steg jag tog uppå Lärdomens och Dygdenes wäg. Denna tidiga förlust, som tycktes aldeles störa min wälfärd, har igenom MIN HULDESTA MODERS omwårdnad och sorgfällighet warit för mig mindre kännbar. Huru jag gjordt mig wärdig til alla MIN HULDESTA MODERS wälgjerningar, det skal framtiden i synnerhet utwisa. Swarar framgången emot mitt beständiga nit at wara tacksam, lärer min ärkjänsla aldrig kunna dragas i twifwelsmål. Immellertid och til en början må denna Afhandling, som åt MIN HULDESTA MODER jag nu upoffrar, witna om den beständiga wördnad, hwarmed, under all sällhets tilönskan, jag har äran at til sidsta lefnadsstunden framhärda MIN HULDESTA MODERS Ödmjuk-lydigste Son ABR. ER. ARCKENHOLTZ. -iv- §. I. Est ea hominum pectoribus insita atque congenita indoles, ut in libertatem, quam bruta etjam animantia magnopere desiderant, tamquam in praecipuum quoddam Divinae Indulgentiae munus, & quo nihil generi humano carius in his terris datur, quam maxime propendeant, adeo ut non praeter rationem cecinisse videatur Poëta: Aurea libertas toto non venditur auro. Erret in horridis tesquis atque profundis silvis Scytha, destituatur plerisque adminiculis, quae ad corpus sive nutriendum sive tegendum pertinent; libertate tamen sua ferox, sese illis feliciorem censet, qui Attalicas possident opes & marmoreas habitant aedes, dum sui juris penitus non sunt, sed alius imperio subjecti, hujus legibus convenienter vivere tenentur. Fallitur autem Scytha, fallunturque singuli, qui eadem oberrant chorda, & umbram pro corpore, atque nubem pro Junone amplectuntur. Libertatem quidem mentiuntur licentia atque ignave otium, in quibus summum libertatis gradum ponunt nonnulli, sed quae tamen toto, uti dicitur, caelo ab illa differunt. Illa enim est adminiculum promovendae felicitatis, haec suos corrumpunt alumnos & in barathrum infelicitatis ipsos praecipitant: illa hominem permovet, ut placidae rationis sequatur decreta, ut quod sibi optimum sit, eligat, haec rationis lucem obnubilant, adeo- -1- que in caussa sunt, quare licentiae oestro perciti, aequitatis limites transgredi non dubitant, non tam anquirentes, quid liceat, quam potius quid in quovis vitae articulo libeat. Ponunt iniqui hi rerum aestimatores libertatem in eo, quod homo ex arbitrio & sub spe impunitatis possit patrare tam malum, quam bonum; sed eximia haec, quam sibi fingunt hi, potentia reapse est mera impotentia, quippe quum DEUS, qui ex omnium confessione est Ens liberrimum, non tamen per essentialem Suam sanctitatem aliud facere potest, quam quod bonum sit. §. II. Juvat autem, antequam longius progredimur, libertatis indolem paullo plenius exponere. Ex communi loquendi usu libertas est facultas agendi ea, quae quisque vult, sine necessitate quadam agendi contraria: Voluntas autem est facultas animae agendi id, quod nobis atque statui nostro convenientissimum, adeoque optimum habetur, saltem ipso deliberationis momento. Hinc enata est definitio Philosophica libertatis, quod sit facultas ex pluribus propositis ac distincte cognitis objectis contingentibus, sponte eligendi id, quod optimum censetur. Ex qua statim apparet, quod quamvis latissime pateant libertatis pomoeria, eadem tamen non sint indefinita, sed quod libertas sphaera bonorum eligendorum nunquam egredi debeat; adeoque si quid ultra sibi permittat, libertatis nomen & omen tueri amplius nequeat. Necessarium autem non est impraesentiarum inquirere, in quantum facultas haec dependeat a judicio nostro, vel quomodo adfectionem voluntatis nostrae constituat, sufficiat monuisse, quod de libertatis nostrae praestantia nihil decedat, quin potius ipsa habeatur tanto perfectior, quant- -2- to adcuratiores sumus in vero bono eligendo, & quo pressius sanae rationis ductum in actionibus nostris sequamur. Communi autem mortalium vitio fit, ut quo quid in se fuerit praestantius munus, eo etjam cautius eodem uti debeamus, ne beneficam suam vim sensim amittat; id quod praecipue valet de libertate, cujus sobrius usus quantum valet ad felicitatem nostram promovendam, tantam ejusdem abusus suis cultoribus accelerat perniciem. Sed experientia comprobat, quod quotiescunque placidae rationis lumen sequimur, vix aliter fieri possit, quam ut ea nobis procuremus, quae nobis reapse conducunt; quare cum libertas consistat in facultate ex pluribus propositis objectis sponte eligendi optimum; homo quoque eatenus censetur liber, quatenus rationis sanae ductum sequitur. Tunc enim se ipsum in actlonibus [actionibus] suscipiendis determinat: ipse est, qui sponte eligit, & sui est juris, siquidem ea facit, quae vult, & quae distincte cognovit sibi profutura; dum e contrario is, qui svavibus adfectuum lenociniis sese abripi patitur, verum bonum ab apparente discernere non valet. Huic enim veluti glaucoma menti objicitur, quo ideae confunduntur, passionesque tanto vehementius ipsum exagitant, quanto minorem ipsis a ratione adjutus opponit vim. Quamobrem ambitiosi, avari & voluptuosi revera sunt adfectuum & passionum suarum mancipia, qui nunquam sunt experti, quod rationi parere summa sit libertas; in quos proinde quadrat concinnum illud TACITI effatum: Incerti, solutique & magis sine domino, quam in libertate. §. III. Enimvero quum primi mortalium experientia frequenti nimis ac tristi didicissent, quam facilis esset liber- -3- tatis abusus, & quot quantaque hinc incommoda, quae tranquillitatem ac felicitatem eorum turbabant, existerent, malis his ingravescentibus non firmius opponi posse repagulum animadverterunt, quam si in Societates coirent, easdemque certis & ad salutem communem conducentibus legibus firmarent. Leges autem sunt praecepta Imperantis, civibus praescripta, de agendis vel fugiendis. Ipsarum igitur auctoritas non est jugum quoddam, quod cives premit, sed idonea cynosura, quae ipsos in ambiguis vitae articulis regit, & simul munimentum, quod probos contra malevolos defendit: immo in ipsis elucet cura paterna, quae observantiam legum a civibus postulat, ut eos ipso actu felices reddat. Quantumvis enim per se pretiosa sit libertas, ipsa tamen in licentiam, generi humano & cuivis Societati exitiosam facile degenerat, nisi ejusdem usus certis regulis fuerit adstrictus. In legibus inveniunt cives tum monita felicitatis, qualia placida dictitat ratio, tum convenientes poenas, quae legum transgressores certo certius manent. Tantum igitur abest, ut justus legum rigor civium facultatem agendi imminuat, ut potius eandem dextre augeat: leges enim institutae, ut praeveniantur ac puniantur emergentia vitia, plenam libertatem exercendi virtutem, quae proprium hominis bonum est, civibus relinquunt; conservant igitur nobis vim verae libertatis & ejusdem pretium, adeo ut stationi, ad quam Divina nos vocavit providentia, rite vacare possimus. Verbo: qui prom<<p>>tam legibus obedientiam praestat, non est legum mancipium, sed a turbulento adfectuum suorum dominio liberrimus. §. IV. Evoluta hactenus libertatis, generaliter spectatae, indole, ostensoque intimo ejusdem cum legibus nexu, pro- -4- ximum est, ut naturam libertatis civilis specialius tradamus. Haec autem libertas non consistit in quadam independentia actionum ab alterius decreto, nec in quadam immunitate a nexu omnium obligationum respectu aliorum hominum, quae facultates in & per se inutiles, cestabunt omnino in Societatibus, quae absque ordinis observantia consistere non possunt, nec in facultate ad alias terras suos transferendi penates, quando Patria huic vel illi civi quacunque de caussa sordeat. Nec libertatem modo memoratam absolvit vel Liberum veto, quali privilegio olim gavisi sunt Romani & eodem etjamnum ferociunt Poloni, qui tamen ex omnibus Europae populis forte omnium minime sunt reipsa liberi, vel Insurrectio (a) sed facultas contra Magistratus pro re nata insurgendi, ipsosque e muneribus dejiciendi, quam potestatem sibi arrogarunt olim Cretenses, & a qua parum abludit illud privilegium, quod sibi sub nomine Rokos tribuunt Sarmatae hodierni, nec Potestas suam publicis scriptis declarandi sententiam de modo, quo res publica tam administratur, quam rite administranda foret; qua sese felices existimant Angli, nec in moderamine poenarum civilium, quippe quod dependet partim ex indole ac judicio Imperantis, partim ex moribus civium regendorum (b); quippe quae singula momenta essentiam libertatis civilis non ingrediuntur, sed ad ejusdem vel abusum vel accidentalia sunt referenda. Possunt enim cives sub imperio Principis aequi ac justi de libertate civili in sinu sibi gratulari, quamvis neutra praerogativarum modo memoratarum fruantur: Saepe etjam praesidia ista impedire non possunt ferocem Principem, quin sua potestate impotenter admodum utatur. Libertas igitur Civilis consistit potissimum in facultate, qua quivis gaudet civis, agendi ea omnia, quae felicitati publicae & huic innexae privatae sunt conformia, nec unquam ob- -5- stringatur ad ea suscipienda, quae his sunt contraria (c). Ut specialius qusd [quid] dicam, ad libertatem civilem pertinet cum Tutela, quam leges in praemium obedientiae praestant contra eos, qui injusto modo aliquem aggrediuntur, tum secura possessio bonorum legitime partorum, tum denique ut illi, qui deliquerint, ex tenore legum cognitarum, non ex solo Principis arbitrio, cujus intervenientes adfectus fas & aequum pervertere possent, judicari queant ac debeant. Servitur igitur Civilis consistit in momentis, quae allatis jam praerogativis sunt e diametro opposita, non autem vel in simplici abusu summae potestatis vel in defectibus quibusdam formae imperii, quippe qui incidentes casus primaevam regiminis constitutionem non immutant. (a) Utitur hoc termino Illustris MONTESQUIEU dans l’ Esprit des Loix Livr. VIII Chap. XI. Une partie des citoyens se soulevoit, mettoit en fuite les Magistrats, & les obligeoit de rentrer dans la condition privée. (b) Auctor modo nominatus Libr. VI. Cap. XV. deducit indolem poenarum civilium ab indole & constitutione imperii, quae tamen sententia sibi minus constare videtur. (c) Egregie in hanc rem disserit Illustris MONTESQUIEU Livr. XI. Chap. III. La liberté Politique ne consiste point à faire ce que l’ on veut. Dans un étât, c’ est à dire, dans une Société òu il y a des Loix, la liberté ne peut consister qu’ à pouvoir faire ce que l’ on doit vouloir, & à n’ être point contraint de faire ce que l’ on ne doit pas vouloir. Il faut se mettre dans l’ esprit ce que c’ est que l’ independance & ce que c’ est que la liberté. La liberté est le droit de faire tout ce que les Loix permettent; & si un citoyen pouvoient faire ce qu’ elles defendent, il n’ auroit plus de liberté, prace que les autres auroient tout de même ce pouvoir. -6- §. V. Sicut justa disciplina comprimit congenita vitia, ut in desvetudinem sensim abeant, faci<t>que adeo, ut dotes tam animae quam corporis excellentiori modo in nostram utilitatem sese exserant; ita quoque leges civiles, ceu mox ostendimus, praestantissimum libertatis munus quasi sublimant, ut salutiferos ejusdem fructus tanto securius degustare possimus. Explodenda igitur est illa opinio, inde ab antiquissimis retro temporibus etjam inter Eruditos quosdam recepta, quod homines, sub imperio civili degentes, libertatis naturalis jacturam penitus fecerint, civilem libertatem pro nulla habentes. Quicquid enim hi Scioli de libertate ac servitute Politica sunt commentati, ad vanas pertinet declamationes, in quibus nonnihil ingenii, sed nihil vel parum rationis continetur. Libertati enim talem adfingunt notionem, quae solummodo est imaginaria, quippe qualem pro praesenti societatum indole obtinere non possunt homines, &, si obtinerent, ipsa fruitione omnium infelicissimi evaderent. Vellent enim omnia promiscue omnibus licita essent, sed pravitas humana ita cristas suas erigeret, adeoque cum felicitate civili ac temporali ita actum esset, ut ne umbra quidem ejus amplius superesset. Habent etjamnum homines, sub imperio degentes, tantum libertatis, quantum felicitatis ipsorum ratio postulet; deposuerunt autem residuum, quod habere non debebant. Durum tamen esse contendunt, alieno premi jugo. Fateor omnino; sed heic optimo instituto invidiosum praetenditur nomen. Commendant independentiam, veluti ¢<kmÊ?>n libertatis; immemores plane, uti videtur, quod excessus libertatis sit licentia, & quod omnis licentia sit corruptio ac pestis libertatis. Sublatum etjam volunt nexum obligationum, ut libertati inimi- -7- cum, qua correpti sunt vertigine non perspicientes, quod Principes, etjam potestate maxime absoluta gaudentes ac proinde liberrimi, sint obligati ad salutem civium suorum promovendam, & a suis dependeant civibus in eundem ferme modum, quo Patres familiarum a suis dependent domesticis. §. VI. Multorum animos jam pridem occupavit praejudicium: quod quo quid antiquius, eo etjam idem foret praestantius. Atque hi sunt, qui antiquas Orbis respublicas, Graecas imprimis & Romanam, in exemplum libertatis ac felicitatis civilis proponunt. Enimvero valet heic, quod olim cecinit PROPERTIUS: Omnia post obitum fingit majora vetustas (a). Ipsa enim docet Historia, quod in liberis hisce rebuspublicis cives omnium minime liberi nonnumquam fuerint. Sic summa Imperii Atheniensis residebat, ceu notum est, apud populum. Qualis autem populus? Respondet Livius: qui aut servit humiliter, aut superbe dominatur; libertatem vero, quae media est, nec spernere modice, nec habere novit (b). Quare ANACHARSIS de Republica Atheniensium disere solebat, quod in concionibus eorum sapientes quidem sententiam dicerent, insipientes autem decernerent (c). Quoties igitur libertati periculum ab hostibus imminebat, toties ad stuporem usque vicinarum gentium sese defendebant Athenienses, saltem primis Reipublicae temporibus, dum ad recentia tyrannidis vestigia exhorrescerent. Periculo autem feliciter depulso, & reddita penatibus pace, libertatem flocci faciebant, ut effrenae sese traderent licentiae, nullumque fere scelerum ac flagitiorum fuit genus, quod non ferociter commiserunt. Quamobrem non ita admiremur Atheniensium -8- vel fortitudinem in pugnis Marathonia & Salaminia, vel magnificentiam in aedibus, vel pompam in spectaculis, ut non, transversim saltem, intueamur frivolam eorum licentiam in conventibus publicis, factiones, quibus cives continuo distinebantur, seditiones gravissimas, quas in sinu Patriae iterum iterumque excitabant, viros denique probos & optime meritos per molimina Oratoris diserti, sed turbulenti, injusti & parem non ferentis, in exilium pulsos. In republica etjam Spartana fuit adeo rigida ac circumscripta disciplina, ut Leges Lacedaemoniorum non a benigno Legislatore civibus latae, sed a moroso quodam Philosopho inimicae genti videantur obtrusae; quare aliae nationes mori potius, quam in potestatem Lacedaemoniorum venire voluerunt: immo ipsi Spartani, non domi, sed inter belli strepitus particula quadam libertatis sunt gavisi. Quum Romani, expulsis Regibus, liberam regiminis formam instituere decrevissent, flagitante hanc populo, prudentioribus placuit consilium, quod Regiam Majestatem non tam imminuit, inducto consulatu, quam potius annuam fecit. Ceterum vix in alia, quam in Romana republica tot frequentes inter diversos civium ordines occurrunt concussiones, tamque graves civium oppressiones ac vexationes; adeo ut Romani, feroces illi orbis Universi Domini, saepe ad incitas fuerint redacti, atque a turpissimorum mancipiorum forte parum abfuerint. Si recentius grande quoddam exemplum libertatis, a libera civitate exulantis, quis desideret, adeat rempublicam Venetorum, qui suam patriam, ut genuinam libertatis civilis sedem jactitant, & tamen, ut Historia ac multiplex docet experientia, adeo parum sunt liberi, ut inde ab Principibus civitatis usque ad infimam plebem nemo sit, qui non propter imprudens dictum ac frivolas suspiciones, saepe indicta & non cognita caussa, vita privari possit. Bene i- -9- gitur observat Illustris MONTESQUIEU: Il pourra arriver que la constitution sera libre, & que le citoyen ne le sera point. Le citoyen pourra être libre, & la constitution ne l’ être pas. Dans ces cas, la constitution sera libre de droit & non pas de fait: le citoyen sera libre de fait & non pas de droit (d). (a) Vid. Libr. 3. Eleg. I. (b) Vid. Histor. Roman. Libr. XXIV: 25. (c) Confr. Alexand. ab Alex. Libr. IV. Gen. D. Cap. II. (d) Vid. L’ Esprit des Loix Tom. II. Livr. XII. chap. I. §. VII. Quamvis Principatus atque libertas videantur res parum sociabiles esse, re tamen ipsa & per naturam imperii civilis simul consistere & possunt & debent. Non sermo nobis nunc est de larvis illis libertatis, quibus populo Romano quondam illudebant primi Imperatores, qui simulacra quaedam potestatis feroci populo relinquendo, vincula servitutis ejusdem tanto arctius constringebant, quanto magis eadem laxare videbantur. Profecto nihil omnino impedit, quin sub Imperio etjam Monarchico, libertas civilis, qualem antea definivimus, & quae aequaliter distat hinc a tyrannide, inde ab Anarchia, inveniatur ac vigeat. Quum enim Monarcha felicitatem civium, ut unicum suam gloriam promovendi medium, sibi habeat propositam, non potest non tueri & gratia complecti cives, qui legibus latis convenienter vitam suam instituunt, secus enim si fiat, si bene meritos exagitet, innocentes opprimat & civium facultates tributis exhauriat, imperium non amplius est Monarchicum, sed tyrannis. Contendunt quidem nonnulli, quod in rebuspublicis cives tantummodo dependeant a legibus a se la- -10- tis; sed quae sententia mente cassa esse videtur. Ipsae enim leges, ne vanae sint, exsecutioni dabuntur; sed quum hoc per se ipsas praestare nequeant, homines hanc operam ipsis praestabunt: Enimvero quum homines suos patiantur manes & nemo sit, qui adfectibus suis aliquando non cedat, igitur sive uni sive pluribus administratio imperii sit demandata, abusus summae potestatis in utroque casu erit metuendus. Omnium igitur temporum Historia docet, quod tyranni aeque exstiterint in imperiis Democratico & Aristocratico, ac in Monarchico. Qui ad honores adspirant, quorum arbiter ac distributor est populus, non prensationibus nec viscerationibus aut muneribus parcent, indigna multa & vix a servis toleranda, a feroci populo perpetientur, ut votorum fiant compotes. Spontaneam subeunt servitutem, ut ad gradum dignitatis perveniant, a quo aura popularis, qua nihil mobilius, opinione citius ipsos dejicit, & in contemtus ac miseriarum barathrum praecipitat. Idem valet de imperio Aristocratico. Cives igitur in quacunque regiminis Forma, quae legibus coalescit, libertate gaudent, nam in singulis obligati sunt ad morem legibus, & his manifestatae Principis voluntati gerendum, qua ratione de tranquillitate & libertate civili in sinu sibi gratulari possunt. Notio igitur, quam liberis civitatibus tribuebant veteres, per quas talem intelligebant imperii constitutionem, in qua cives tantum dependent a suis legibus, & in qua Magistratus arbitria auctoritas exsulat, est tantummodo idealis, non realis. Graeci libertatem suam, ut patrimonium & privilegium, quo ab Asiaticis populis distingvebantur, respiciebant, quare continuas contra imperium Regium habuerunt declamationes. Sed quum vix aliam Regiam potestatem, quam Magni, ut dicebatur, Regis Persarum, quae absolutus fuit Despotismus, libertati civili inimicus, cognoscerent; haud mirum est, -11- si sortem suam felicem, Asiaticorum contra infelicissimam judicarent, seque liberos, hos autem etjam natura servos vocarent. Similiter Tarquiniorum tyrannis & adstutia Bruti, qui favum libertatis civibus suis propinabat, invisam adeo reddiderunt Regiam potestatem, ut ne nomen quidem Regium ferre potuerint. Liberos igitur sese putabant Quirites, quamdiu Regis titulus & insignia e civitate abessent, licet interea Dictatores, Triumviri & Imperatores longe majorem in ipsos exercerent potestatem, graviusque eos opprimerent, quam Reges eorum pridem fecissent. Ex quibus apparet, quod tantopere celebrata libertas civilis Greacorum & Romanorum magis speciosa, quam vera fuerit, egregieque fallat & fallatur Aristoteles (a), quando Imperium Democraticum, libertatem civilem intendere docet: Libertas enim civilis non tam a scripta Constitutione publica, quam ab exercitio summae potestatis dependet, & quum unus aeque moderate, ac plures, in imperii administratione sese gerere queat, libertas quoque civilis in qualibet Regiminis forma, Despotismo excepto, consistere potest. (a) Vid. Polit. Libr. VI. Cap. 2. S. D. G. -12- Om medborgerlig frihet On civic liberty |
HakuAIHEPIIRIT1600-luku (19)
1700-luku (60) 1800-luku (52) 1900-luku (99) Ahlman Erik (4) Ajatus (16) antropologia (1) Archiv für die gesamte Psychologie (1) Arckenholtz Johan (3) behaviorismi (2) Bergbom Fredrik (1) bibliografia (4) Bolin Wilhelm (2) Carnap Rudolf (4) Chydenius Anders (2) common sense (1) Cygnaeus Fredrik (1) d'Alembert J. le R. (1) debattipuheenvuoro (1) demokratia (1) Descartes René (1) elämäkerta (6) emeritus (1) empirismi (2) esitelmä (10) etiikka (5) Euterpe (1) Feuerbach Ludwig (1) Filosofia Suomessa (1) Filosofia.fi (1) Filosofiska föreningen (1) Finsk Tidskrift (37) Finska Vetenskaps-Societeten (1) Forsius Sigfridus Aronus (2) Forsskål Peter (1) Framtid (2) Franzén F. M. (1) Göschel K. F. (1) haastattelu (2) Hartman G. I. (3) Hassel Henrik (1) Hasselbom Nils (1) Hegel G. W. F. (3) Heidegger Martin (1) Helsingin yliopisto (1) Historiallinen sanomalehtikirjasto (3) historiikki (1) humanismi (1) Härmän katekismus (1) Höijer Benjamin (1) Ikaros (1) ilmaisunvapaus (1) intuitio (1) Juslenius Daniel (1) Kaila Eino (10) Kant Immanuel (2) kantilaisuus (1) kasvatusfilosofia (1) Kauppi Raili (1) Ketonen Oiva (3) kirja-arvio (8) kirjallisuuden filosofia (1) kirje (101) kirjeenvaihto (1) kolumni (1) koulutuspolitiikka (1) kristinusko (2) Krohn Sven (2) kulttuurifilosofia (1) Lagerborg Rolf (96) Lagus A. J. (1) Lahtinen Mikko (1) Lange Carl (1) liberalismi (1) logiikka (5) logik (1) Logos-ensyklopedia (1) looginen empirismi (4) Machiavelli Niccólo (1) materialismi (1) mielenfilosofia (4) mieli (2) moraalikasvatus (1) moraalirelativismi (1) moraalisairaus (1) muistelma (1) muistokirjoitus (1) muistopuhe (1) mystiikka (1) nationalismi (3) Neurath Otto (1) Nietzsche Friedrich (1) Nietzschedebatten 1901 (4) niin & näin (2) nuoriso (2) oikeudenmukaisuus (1) oikeusfilosofia (1) Palander Gabriel (1) paralleeliteoria (1) paranormaalit ilmiöt (1) Porthan H. G. (2) pragmatismi (1) psykologia (11) puhe (1) päiväkirjakirjoitus (4) rakkaus (1) Reichenbach Hans (1) Reinhold C. L. (1) romantiikka (1) Rousset de Missy J. (1) Salomaa J. E. (3) Savolainen Raimo (1) Schlick Moritz (3) SFY (1) Siukonen Jyrki (1) Snellman C. H. (1) Snellman J. V. (11) sosialismi (1) Spencer Herbert (1) Spinoza Baruch (1) Stenius Erik (2) Suomen Akatemia (1) Svenska Läkartidningen (1) Swedenborg Emanuel (1) swedenborgilaisuus (1) taide (4) taikausko (1) Tengström J. J. (1) Tenkku Jussi (1) tiede (6) tiedon vapaus (1) tieteenfilosofia (2) tietoteoria (2) Transactions of the Westermarck Society (1) tunteet (1) Turun Akatemia (107) Uppslagsverket Finland (3) uskonto (3) valistus (1) verkkolinkki (21) vetenskapsfilosofi (1) Voltaire (1) von Wright G. H. (6) väitöskirja (107) Welin Johan (1) Westermarck Edvard (7) Wienin piiri (4) Wittgenstein Ludwig (3) yhteiskuntafilosofia (3) yliopistot (1) Åbo Akademi (2) TekijäAchrelius Daniel (1)
Aristoteles (1) Attias Daniel (1) Avellan Johan Henrik (6) Backman Jussi (1) Bergbom Fredrik (3) Bilmark Johan (16) Browallius Johan (1) Castrén Zacharias (1) Choraeus Mikael (3) Flachsenius Jakob (4) Flachsenius Johan (1) Frank Hartwig (1) Franzén Frans Mikael (7) Gyldenstolpe Samuel (1) Haaparanta Leila (1) Haara Janne (1) Haartman Jakob Johan (3) Haartman Johan (Jakob) (2) Hahn Petter (1) Hartman Gabriel Israel (6) Hassel Henrik (10) Hasselbom Nils (2) Hertzberg Lars (3) Hällström Gustav Gabriel (2) Jalava Marja (1) Juslenius Daniel (2) Kalleinen Kristiina (1) Karsten Rafael (3) Kempe Axel (2) Knif Henrik (1) Koski Tapio (1) Lagerborg Rolf (36) Lagerspetz Kari (1) Lagerspetz Olli (1) Lagus Anders Johan (5) Lahtinen Mikko (1) Laitinen Arto (1) Landtman Gunnar (1) Laurbecchius Petter (3) Leinonen Mikko (1) Lindroos Ilari (1) Lindroos Karl (1) Manninen Juha (13) Mennander Karl Fredrik (2) Mesterton Karl (6) Mickwitz Joachim (1) Mikkonen Jukka (1) Miltopaeus Mårten (3) Neiglick Hjalmar (1) Neuman Yrsa (2) Niiniluoto Ilkka (5) Nääf Vilhelm Robert (2) Oittinen Vesa (6) Palander Gabriel (2) Pekonen Osmo (1) Perander Johan Julius Fritjof (1) Pietarinen Juhani (2) Pihlström Sami (1) Pursiainen Terhi (2) Pörn Ingmar (2) Rantala Heli (2) Rein Thiodolf (7) Ringbom Mårten (1) Roinila Markku (1) Rosenqvist Georg Gustaf (1) Rudeen Torsten (1) Ruin Waldemar (2) Salmela Mikko (5) Salminen Antti (1) Sandelin Kalle (1) Scarin Algot (4) Sintonen Matti (1) Siukonen Jyrki (1) Soldan August Fredrik (1) Suoranta Juha (1) Tegen Einar (1) Tengström Jakob (1) Tigerstedt Robert (2) Tomperi Tuukka (1) Tålpo Simon (1) Törnudd Allan (1) Uschanov T. P. (1) Vadén Tere (1) Vilkko Risto (1) Volanen Matti Vesa (1) von Boguslawski Michael (1) von Plato Jan (1) von Wendt Ernst (1) von Wright Georg Henrik (31) Väyrynen Kari (1) Wallenius Johan (3) Wallenius Martin Johan (1) Wallgren Thomas (2) Wanochius Anders (1) Westermarck Edvard (105) Wetterhof Rosina (1) Åström Sven-Erik (1) |
