De emendatione morali

Upphovsman/kvinna: Lagus Anders Johan
Utgivningsår: 1815
Publicerad i Filosofia.fi: 29.09.2007

Praeses: Anders Johan Lagus

Respondens: Fredrik Grönholm

De emendatione morali

1815

Skannerointi: Åbo Akademin kirjasto

Inskanning: Åbo Akademis bibliotek

Scan: Åbo Akademi university library

http://bibbild.abo.fi/

 

Siveellisyyden kehittämisestä

Avainsanat: hyvä, paha, luonne, moraali, moraalilaki, ideaali, etevämmyys

Väitös kysyy, miten ihminen voisi tulla paremmaksi. Alkujaan ihminen ei ole hyvä eikä paha mutta sisuksemme kuitenkin kasvattavat sekä hyviä että pahoja hedelmiä, jotka itse synnytämme. Kun sanomme jotakuta hyvä- tai pahaluonteiseksi, tällä tarkoitetaan, että hänellä on jokin subjektiivinen syy käyttää vapauttaan objektiivisen moraalilain alla. Yliluonnollisen apu on välttämätön voidaksemme tulla paremmaksi mutta apu on myös tahdottava ottaa vastaan. Ihmisen pitää olla täydellinen mutta hän kykenee vain lähestymään tätä ideaalia.

 

Om moralens förädling

Nyckelord: god, ond, natur, moral, morallag, ideal, transcendens

Dissertationen behandlar frågan hur människan kunde bli godare. Människan föds varken ond eller god, men i våra hjärtan växer såväl godhetens som ondskans frukter, som vi själva föder fram. När vi kallar någon god- eller ondartad menar vi att hon har något subjektivt skäl för att nyttja sin frihet inom ramarna för den objektiva morallagen. Det övernaturligas bistånd är nödvändigt för att vi skall kunna bli bättre människor, men man måste också bära viljan att ta emot denna hjälp. Det är varje människas skyldighet att vara perfekt, men man kan endast försöka uppnå detta ideal.

 

On the emendation of morality

Keywords: good, evil, nature, moral, law, ideal, transcendence

The dissertation asks how man could become better. In the beginning man is neither good nor bad, but we nurture good as well as bad fruits in our hearts, and give birth to them. When we say that someone is by nature good or bad, what we mean is that someone has a subjective reason to use his or her liberty under the objective law of morality. The help of supernatural is required for our emendation but we will also have to be willing to receive that aid. Man is obliged to be perfect, but can only attempt to approach this ideal.

Bilagor

PDF: Skanneroitu/Skannad/Scanned: Lagus1815_13.pdf
RTF: Litterointi/Transkription/Transcription: TAAFLagus-Gronholm-De emendatione morali, final.doc

DISSERTATIO ACADEMICA

DE

EMENDATIONE MORALI

 

QUAM,

CONS. AMPLISS. FACULT. PHILOS. ABOËNS.

SUB PRAESIDIO

Mag. ANDR. JOH. LAGI,

Philos. Pract. Professoris P. & O.

PRO GRADU PHILOSOPHICO

PUBLICE EXHIBET

FREDRICUS GRÖNHOLM,

V. D. Min. Satacundensis.

In Auditorio Philosophico die VII Octob. MDCCCXV.

Horis a. m. consvetis.

 

ABOAE, TYPIS FRENCKELLIANIS.

 

-i-

 

Sanabilibus aegrotamus malis: nosque in rectum genitos

natura, si sanari velimus, adjuvat.

 

SENECA [MINOR, de Ira, liber II, 13].

 

-ii-

 

Historia vetustior est querela, mundum in malo versari, nec nostrum aliquis est mortalium, qui de semet diffiteri valeat, voluntatem quidem sibi esse, at deesse effectionem, vel ullus, qui, serio secum reputans & sincere, hypocriseos plenam & ostentationis de semet praedicare valeat Pharisaei formulam: Tibi gratias ago, Domine, quod non sim, quales ceteri homines.

 

Quae cum ita sint, & quum nemini nostrum non praesens sit semper imperium Rationis: ut alius indies fiat meliorque homo; exoritur sponte quaestio, maximi sane illa momenti, an & quo pacto hoc fi<e>ri possit? Quam pro modulo virium tenui solvere nobis in animum induximus: mitiorem conatuum a Lectore b. nobismet expetentes censuram.

 

-1-

 

Jam quidem per se patet, quod, quia, sive bonus sive malus sit homo, pro effectu liberi ejus arbitrii habendum est, ni omnis pereat imputatio moralis; quodcunque sensu morali sit, suo ipsius merito vel culpa esse hominem. Namque illam libertas arbitrii naturam habet prorsus peculiarem, ut nullo possit ad actionem quandam determinari elatere, nisi quatenus in normam suam homo eandem receperit. Neque aliter elater, quicunque demum sit, cum spontaneitate arbitrii absoluta potest consistere. Est vero lex moralis coram tribunali Rationis elater per se sufficiens, & qui ea pro norma utatur, moraliter bonus. Cum itaque lex arbitrium cujuspiam, respectu actionis, quae illam spectet, nihilominus haud determinat, necesse est, ut elater Legi contrario obsecutus, a Lege declinaverit homo, moraliter malus. Quorum vero neutrum fieri potest, nisi per spontaneam mentis actionem. Absit ergo ut culpam naturae dicamus, quod mali simus, vel laudem, si boni videamur; quippe quum in nulla re arbitrium determinante, in nullo appetitu naturae, sed solum in regula, quam arbitrium sibi ipsi in usum libertatis suae normam praescribit, potest mali caussa inesse. Originario neque bonus est, neque malus homo, sed initia tantum boni malique pectore gerit, fructuum, quos gignant haec stamina, ipse auctor solus.

 

-2-

 

Quum ergo hominem natura bonum loquimur, vel natura malum, non aliud salva libertate intelligere [intellegere] possumus, quam inesse homini caussam subjectivam utendae libertatis sub legibus moralibus objectivis, quae caussa, ubicumque demum lateat, omnem, quae sub sensus cadat, actionem antecedat. Quae vero caussa subjectiva ipsa actus libertatis sit, ratioque prima normarum, quae cum Lege vel consentiant vel repugnent, h. e. bonarum vel malarum, constituendarum, in libero arbitrio (neque adeo in facto ullo, quod dari per experientiam possit) sita sit, necesse est, si de bono morali, malove, in homine sermo esse possit. Hominem itaque bonum dicere solemus, vel malum, non idcirco, quod actiones patrat, quae cum Lege congruant, vel eidem sint contrariae; verum propterea, quod phaenomena haec, sensibus obvia, ita sint comparata, ut ex iis ad bonas malasve in agente normas concludi possit.

 

Quo autem fieri possit modo, ut bonum vel malum semet reddat homo: qui, ut, licet boni stamina nobis quasi insita sint, ab ipso declinationem nobismet normam constituamus, & qui, corrupta semel regula subjectiva, eandem deserere atque meliorem adoptare valeamus: verbo: qui a bono in malum labi & ab hoc ad saniora nos evehere possimus – haec omnem intelligendi facultatem nostram longe superant. Reapse fieri haec, nos evincit conscientia: per libertatem solam fieri posse, ratio ex

 

-3-

 

tra dubium ponit. Quumque adoptatio normarum moralium libera sit, atque praeter normam ratio determinandi arbitrii liberi nec debeat afferri, nec possit; patet, caussam, cur normam bonam malamve sum<<p>>seris, non in ullo elatere externo ponendam esse; sed in norma quadam, quae suam rursus caussam habeat, necesse est, similem, & sic in infinitum. Unde constat, ad caussam rationum determinandi subjectivarum primam pertingere nosmet numquam posse.

 

Libertas itaque caussae agentis, praesertim in mundo sensibili, nullo modo potest quoad possibilitatem perspici: praeclareque nobiscum actum videtur, si modo satis certos nosmet reddere queamus, nullum argumentum impossibilitatis illius locum habere. Quanto melius, quod cum ex conceptu libertatis in phaenomenis nihil queat explicari, sed in his indagandis semper duci debeamus mechanismo naturali, praetereaque Antinomia rationis purae, cum ad absolutum cupit in serie caussarum adscendere, in uno pariter atque in altero, incomprehensibilibus implicetur, aliquid sit, cujus tamen ope quaestionem, contemplationi inenodabilem, solvere valeamus: Lex scil. [scilicet] moralis, cujus nobis proxime conscii sumus, simulatque leges voluntatis subjectivas proponimus, nobis primum se offerens: dumque ratio illam, ut rationem determinantem, nulla conditione [condicione] sensitiva

 

-4-

 

superandam, quin eadem prorsus liberam proponit, directa ad conceptum libertatis ducens via. Haecce haud dissita est, arduoque labore quaerenda, sancta Lex, sed cum natura humana intimo conjuncta nexu, & vel simplicissimo praesens, ubicumque de actionibus, quae a voluntate pendeant, judicaverit. Nihil complectitur jucundi, quod demulceat, sed submissionem postulat; neque tamen minis, quae terreant, in voluntate commovenda utitur, verum, in mentem aditum ipsa sibi aperiens, vel invito instillat, etsi haud semper obsequium, sed tamen sui reverentiam, h. e. conscientiam submissionis liberae voluntatis sub Legem, cum coactione tamen necessaria, quae cunctis propensionibus fit, sed per propriam rationem, conjuncta. Omnem quidem arrogantiam penitus prosternit divina lex, defectumque convenientiae vitae nostrae respectu illius ob oculos ponens, nos, quid simus, quid esse debeamus, reputantes, deprimit; at vero simul supra semet ipsum, qua partem mundi sensibilis, hominem extollit atque evehit; eundem cum eo rerum ordine copulans, quem solum cogitare intelligentia potest, cuique univers<u>s mundus sensibilis, cumque eo existentia hominis empirica totumque finium omnium subjecta tenentur. Autonomiam rationis agnoscere jubet; potestatemque ejus obtemperandi praeceptis nullis circumscriptam limitibus.

 

-5-

 

Cum ergo summa vi in animo nostro intonat praeceptum, ut meliores fiamus, poterimusne impotentiam eidem obtemperandi obtendere nos, homines liberi? Poteritne incassum & frustra aliquid ratio imperare? Qui vero nobis incumbere emendationis officium poterit, si primaria ejus conditio [condicio], a nobis fieri eandem posse, tollatur? Esto, quod non disputamus, ad emendationem effectione & cooperatione opus esse supranaturali: sed si haec vel inminuendis impedimentis consistat, vel etiam adjumento positivo sit; necesse tamen est, ut homo adjumentum hocce accipiat, h. e. eodem ad emendationem suam sponte utatur, quo solo fieri potest, ut bonum ei imputetur. Negari itaque non potest, quin concedendum potius est, homini (quem non radicitus corruptum, sed vi deceptionis in malum prolapsum, emendationisque capacem, sistit Scriptura Sacra), quantumvis a bono ad malum aberraverit, stamen boni tamen esse relictum, prorsus purum, quod nec deleri nec corrumpi potest. Ipsum vero hoc stamen in philautia versari nequit, quae, si pro principio arbitrii absoluto constituatur, fons pugnae cum moralitate inexhaustus, omnis mali est ipsa scaturigo; tumque etiam, cum Ratio, famulae vices agens, media finibus ejus aptissima ministrat. A philautia si proficiscatur homo, fines modo ejus ope rationis attingere satagens, prudentia quidem ipsi crescet & calliditas, moralitas vero numquam

 

-6-

 

oriri poterit; quippe cujus longe alius est fons, Ratio scilicet, quatenus sola forma Legislationis universalis elaterem arbitrio praebet. Sibi placeat forsan, qui necessitatibus solipsismi postulationibusque satisfecerit, felicitatis maximae diutissimaeque potitus; erga semet ipsum observantia vero illi deerit, donec sibi non conscius sit, philautiae suae petitiones omnes absoluto Rationis imperio semet subjecisse.

 

Boni ergo stamen in homine post admissam malitiam remanens, quo perdita restituatur innocentia, nihil aliud esse potest, nisi quod homo, licet propensione ad malum sua culpa laboret, incolumes tamen conservaverit rationem legislatricem facultatemque, elaterem, legi ejus debitum, adoptandi. Nam si corrupta esset ipsa ratio, vel deperditus, cui originem dedit, elater; frustra eadem recuperare conaremur, tumque nullus emendationi pateret locus.

 

Non itaque audiendi sunt, qui adeo prorsus vitiatam rationem hominis practicam, ut omnis ipsi perierit stimulorum moralium sensus, impossibilem ergo homini esse omnem suis viribus emendationem, clamitent. Nova quidem tum opus esse videtur creatione, quae amissa restitueret. Facile autem patet, ea, quae per creationem homini contigerint, ad moralitatem non pertinere, neque ergo ad emendationem. Nam quodcumque homo sensu morali sit,

 

-7-

 

vel esse debeat, id se ipse reddat vel reddiderit, necesse est. Bonusne fuerit an malus, oportet utrumque effectum esse liberi arbitrii, nam alioquin neutrum possit imputari; neque ergo bonus neque malus esset homo.

 

In quonam ergo consistit emendatio? Non quidem in restituenda ratione, neque in comparando elatere ad bonum amisso. Hic enim, qui in observantia cernitur erga Legem, quae vel pessimo tremorem incutit, neque amitti umquam ab homine poterit, neque, si amissus fuerit, recuperari. Neque homo vel sceleratissimus quasi per rebellionem Legi morali obsequium recusare valet. Haec illi se potius maxime obtrudit; & nisi alius elater esset, qui contra agat, eam ut rationem determinandi arbitrii idoneam in normam suam supremam adoptaret, moraliterque bonus foret. Est ergo emendatio: ipsius illius, quod summum normarum omnium principium esse debet: adversus Legem reverentiae, ad illam puritatem instauratio, ut non modo cum aliis elateribus conjuncta, vel etiam his subjecta, verum per se idoneus ad arbitrium determinandum elater reperiatur. Omne scilicet malum morale inde oritur, quod homo, vel, si bona sit norma & pura, ad eandem exsequendam nimis sit infirmus (ignavus l. segnis), vel, quod ab ipso confundantur elateres morales & non morales, adeo ut non lex sola pro elatere idoneo valeat, sed actiones officio consentaneae propter alios,

 

-8-

 

praeter eam, elateres fiant: vel quod pervertatur prorsus elaterum ordo, ita ut elateres ex lege morali aliis postponantur, primatusque non-moralibus concedatur. Cum hisce elateribus, per normas contra legem moralem inversis, possunt actiones cum Lege pariter congruae consistere, ac si e genuinis ortae principiis forent; characterque ergo empiricus bonus esse, etiamsi malus sit intelligibilis. Inestque animo humano certus quidam dolus malus, putrida ille quidem quam maxime generis nostri macula, quo fit, ut sibi ipsi faciat fucum, absentiam vitii pro virtute accipiens, atque dummodo malis, quae actiones, in quibus lex non considerata fuerit, vel saltem maximam vim haud habuerit, consequi possunt, elabatur, de consiliis haud doleat suis, sed coram lege justum se potius reputet; quin laudem meritumque de eo sibi arroget, quod non ejusmodi peccatorum reatum sentiat, quibus alios videat oneratos: nihil reputans, impotentia sua, vel temperamento, vel alio quodam fortunae dono, a vitio perpetrando semet fuisse retentum.

 

Emendatio itaque in eo cernitur: primo, ut elateri genuina puritas concilietur, Legique normarum omnium nostrarum supremae regulae dignitas & vis concedatur: quo bona gignitur mens & sentiendi ratio; deinde, ut necessaria fortitudo comparetur & conservetur, quo potestatem suam in vita exserat sentiendi ratio ejusmodi lustrata, propensiones omnes

 

-9-

 

praecepto Rationis summo subjiciendo, atque ita compescendo & domando, ut numquam illis fiat satis, nisi cum legislatione Rationis universali possint conciliari.

 

Probe observanda sunt duo haec [huius?] emendationis momenta. Quod homo, simul ac quidpiam pro officio agnoverit, nullo alio opus habeat elatere, quam hac ipsa officii repraesentatione, id quidem non potest instauratione successiva, sed per subitam modo mentis commutationem, effici. Homo, ratione normae, qua malus erat, per unum propositum constans conversa, ad bonum originarium, quod in sanctitate normarum cernitur, momento transit. Considerari potest hic transitus a sentiendi ratione corrupta in bonam, ut moralis quaedam hominis ¢nagennhsij [¢nagenhsij], & nova quasi creatio, qua character gignitur pure moralis, per Rationem solam repraesentandus. Inter ejusmodi characterem eique oppositum, non-moralem, nullum est medium, sed repraesentatio officii, tamquam Legis universalis & unitatis absolutae, vel pro summo valet normarum principio: estque character bonus; vel non: estque malus. Nullis enim gradibus successivis a se invicem distinguuntur bonum morale malumque, neque aliquo modo finitima cogitari possunt; sed velut coelum [caelum] & inferi sibimet invicem opposita sunt regnum lucis & regnum tenebrarum, ac per immensam sejuncta voraginem. Qui non pro me est, inquit itaque Sanctissimus, est contra me. Ne-

 

-10-

 

que mutationi animi, qua vetus deponitur novusque induitur homo, i. e. peccato ultimum quasi vale dicit, ut justitiae vivat, mortalis, duo per temporis intervallum separati actus morales insunt, sed una tantum est determinatio intellectualis. Fieri namque non potest, ut malum relinquatur, nisi per mentem bonam, qua aditus in bonum aperitur; & vice versa. Et hoc quidem uniuscujusque testatur experientia. Ut enim officium agnoscas, ut sensu observantiae erga illud capiaris, illudque regulam actionum summam atque elaterem adoptes unicum: hoc quidem non labor est, qui, quo succedat, longam poscat annorum seriem; sed sufficit velle. Propositum atque actio intelligibilis heic coalescunt.

 

Ejusmodi jam mentis commutatio, qua sanctitas normarum oritur, conditio [condicio] est, non modo prorsus necessaria, verum etiam sufficiens, quo boni capax fiat homo. Est vero inter normam & actionem permagnum intervallum, & qui sanctitate normarum potitus fuerit, homo, nondum idcirco ipse sanctus est; licet in via versetur ad prototypon, quod proponit Ratio, boni moralis, infinito progressu appropinquandi. Praecepto autem: estote perfecti (sancti in vita vestra), quemadmodum Pater vester in coelis [caelis] perfectus est, quis nostrum mortalium audeat refragari? Namque non in theoria & mortua quasi contemplatione, sed in actione viva positum esse scopum

 

-11-

 

humanum, quisque nostrum agnoscere cogitur. At vero a malo, unde proficiscimur miseri, ad bonum a nobis efficiendum, quanta distantia, infinita, & quo poterimus umquam modo sperare, ut, quod actionem, vitam, attinet, possimus umquam sanctitatem legislatoris attingere! Nam ubicumque ad statum nostrum moralem animum adverterimus, invenimus haud integram esse rem, sed primum, quod efficere possimus, verum bonum esse, ut a malo, quod in perversa norma, ideoque in ipsa libertate nostra situm est, nosmet avocemus. Magnam vero hoc opus poscit animi fortitudinem roburque. Namque primum, quod naturae, ad res, sensibus obnoxias, adstrictae, absolute expetimus, est, ut propensionibus nostris extensive, intensive, protensive fiat satis, vel ut felicitate potiamur. Quod vero idem nobis, ut ratione & libertate praeditis, minime primum est, neque res normis nostris absolute proposita; sed potius dignitas felicitatis potiundae, quae nobis contingere non potest, nisi convenientia omnium normarum nostrarum cum lege morali. Hinc fit, ut ipse exitus e mente corrupta in bonam, & crucifixio carnis prima per se jam jactura videatur, institu<t>ioque seriei longae malorum, ad quae excipienda ¢reth sane ac virtute, quam aptissimo nomine designarunt Veteres Philosophi, opus est. At vero in via bona angustaque eadem calcanda, quot homini occurrunt impedimenta! Quot propensionum, principiorum in genere adver-

 

-12-

 

satricium, illecebrae! Quo itaque homo a propensione ad vitium, mutatione vitae successiva & normarum confirmatione, ad contrariam propensionem perveniat, continuo opus est nisu viriumque contentione. Sine firmo quam maxime proposito haud fieri potest, ut superentur difficultates, quibus bona norma, exsequenda semper, obruatur, neque sine conatu semper continuato ad melius, ut succedat successiva instauratio mentis perversae, quae propensionibus, cum ad transgressiones alliciunt, resistere aegre vult. Hoc sensu virtus paullatim comparatur, & a consuetudine fere quadam pendere dici poterit. Quo scilicet saepius in sensualitatem imperium exercuerit, eo majorem vim roburque normis suis accessisse, intelligit homo. Neque est quoddam, praeter hoc ipsum imperium, ex quo de statu morali suo judicare possit homo{.} Qui itaque ab eo inde tempore, quo principia boni adoptaverit, per aetatem sat longam vim eorum in facto, h. e. in vita, ad meliora progrediente, perceperit, is solus ansam capere potest, ad emendationem animi sui veram conjectura concludendi, laetusque sperare, semet, cum ejusmodi progressibus, si bona sint principia, vis ad sequentes augeatur, in hac quoque peregrinatione terrestri viam, qua pergere coeperit, haud fore relicturum, sed alacrius in ea progressurum: quam spem non poterit is concipere, qui in proposito boni, saepius instituto, numquam semet constantem animadverterit, sed multiplicem potius in

 

-13-

 

malum prolapsionem: quoniam ejusmodi indiciis corruptio, radicitus animo infixa, spectandam se obtrudit.

 

Potest vero character virtutis empiricus exseri, undecumque elater, quo opus eam in rem arbitrio est, depromatur, honestasque externa, legalitas, quae in observanda lege cernitur, sine mutatione animi perversi, sed modo mutatione morum, exsistere. Sic v. g. sui tantum turpiter studiosus, atque sibimet omnia rapere paratus, ex celebrato illo principio felicitatis, probitati civili adhaerescere poterit: quod vicelicet tranquillitatem quaestumve ei adsciscat haec prudentia; quae vero si sustuleris, factionibus inhiabit, ad mala quaecumque prom<<p>>tus; quippe quum non ex ratione omnium normarum suprema, nimirum propter officium, agat. Ex ipsis illis vero, quae breviter attulimus, apparet, speramus, non posse aliquem, qui solum legaliter, neque etiam moraliter bonus sit (h. e. qui virtuti ex charactere intelligibili deditus, nullo ad officium colendum opus habeat elatere, praeter repraesentationem officii), hominem pro emendato haberi. Simul quoque extra dubium est, quod quantumvis soleant plerumque homines contra singula tantum vitia certare, communem omnium radicem intactam relinquentes; non ab emendandis moribus, sed a mente convertenda charactereque constituendo institui tamen debere formationem hominis moralem. Omne enim pretium morale non quidem

 

-14-

 

a phaenomeno, actione externa, judicandum est, sed a norma interna. Cum lege quidem ex asse congruere potest actionum series, at simul tamen omni carere pretio morali; si nempe pro elatere, praeter ipsam legem, fuerit aliud quid, quocumque demum venerit nomine, instinctus v. c. quidam, vel in maximo honore plerumque habitus, ut zorgh parentum, vel misericordia. Absolute etenim poscit Lex, ut ipsa sola semper & ubique pro regula subjectiva valeat elatereque; quod ni fiat, bona numquam esse poterit actio, ut demum cumque splendida fuerit ejusdem species externa. Omne, quod a fide non proficiscatur, peccatum est. Dum itaque corrupta fuerit omnium origo bonorum malorumque, mens ipsa & sentiendi ratio, non succedit contra singula vitia belligeratio{.} Nam bonos fructus qui ferre mala arbor poterit?

 

Perfectum a nobis poscit Lex: a principio sancto proficisci hominem jubet, in normam superemam recepto, atque in omni actione conspicuo: nos vero, si nos peccati expertes esse dicimus, fallimus nos ipsos, nec est in nobis veritas; quippe quum facta nostra – pro quibus quidem quo poterit modo animus valere? – non in genere tantum & in universum, verum enimvero in quovis temporis articulo manca sint & imperfecta. Numne ergo frustraneus metanoeiaj, quae ideae respondeat, sit cona-

 

-15-

 

tus, vanaque, per eundem summo Numini acceptum fieri mortalem, spes dulcissima? Absit, ut hoc cogitemus, animum dejiciens! Nobis quidem, per conceptus relationis inter caussam & effectum ad conditiones [condiciones] temporis adstrictis, bonum in phaenomeno, i. e. secundum factum, semper mancum manet & imperfectum, neque ut legi sanctae respondens spectandum umquam: non est nobis nisi in infinitum progressus ad convenientiam cum hac lege potestas data. Ipsi vero Illi, qui rationem omnium arbitrii normarum in summa intuitione sua intellectuali, pura, scrutatur, Deo, ipsum multiplex progressus hujus in infinitum unitas & totum quiddam absolutum est, atque propter animum, unde derivatur (qui suprasensibilis est), bonum, etiam quoad factum, vitam. Quocumque ergo temporis articulo positus sit existentiae nostrae limes, certi tamen sumus, licet manci, quod sint nunc & olim

 

Makarioi Ði kaqaroi th kardia: Ðti ¢utoi ton Feon Ñyontai.

 

-16-

 

Siveellisyyden kehittämisestä

Avainsanat: hyvä, paha, luonne, moraali, moraalilaki, ideaali, etevämmyys

Väitös kysyy, miten ihminen voisi tulla paremmaksi. Alkujaan ihminen ei ole hyvä eikä paha mutta sisuksemme kuitenkin kasvattavat sekä hyviä että pahoja hedelmiä, jotka itse synnytämme. Kun sanomme jotakuta hyvä- tai pahaluonteiseksi, tällä tarkoitetaan, että hänellä on jokin subjektiivinen syy käyttää vapauttaan objektiivisen moraalilain alla. Yliluonnollisen apu on välttämätön voidaksemme tulla paremmaksi mutta apu on myös tahdottava ottaa vastaan. Ihmisen pitää olla täydellinen mutta hän kykenee vain lähestymään tätä ideaalia.

 

Om moralens förädling

Nyckelord: god, ond, natur, moral, morallag, ideal, transcendens

Dissertationen behandlar frågan hur människan kunde bli godare. Människan föds varken ond eller god, men i våra hjärtan växer såväl godhetens som ondskans frukter, som vi själva föder fram. När vi kallar någon god- eller ondartad menar vi att hon har något subjektivt skäl för att nyttja sin frihet inom ramarna för den objektiva morallagen. Det övernaturligas bistånd är nödvändigt för att vi skall kunna bli bättre människor, men man måste också bära viljan att ta emot denna hjälp. Det är varje människas skyldighet att vara perfekt, men man kan endast försöka uppnå detta ideal.

 

On the emendation of morality

Keywords: good, evil, nature, moral, law, ideal, transcendence

The dissertation asks how man could become better. In the beginning man is neither good nor bad, but we nurture good as well as bad fruits in our hearts, and give birth to them. When we say that someone is by nature good or bad, what we mean is that someone has a subjective reason to use his or her liberty under the objective law of morality. The help of supernatural is required for our emendation but we will also have to be willing to receive that aid. Man is obliged to be perfect, but can only attempt to approach this ideal.