Specimen philosophicum de differentia notionum instrumentalium & realium. I

Upphovsman/kvinna: Hartman Gabriel Israel
Utgivningsår: 1804
Publicerad i Filosofia.fi: 25.09.2007

Praeses: Gabriel Israel Hartman

Respondens: Anders Lundgren

Specimen philosophicum de differentia notionum instrumentalium & realium. I

1804

Skannerointi: Åbo Akademin kirjasto

Inskanning: Åbo Akademis bibliotek

Scan: Åbo Akademi university library

http://bibbild.abo.fi/

 

Filosofinen näyte instrumentaalisten ja reaalisten käsitteiden erosta I-IV.

Avainsanat: instrumentaalinen käsite, empirismi, semiotiikka, kommunikaatio, totuus, tietoteoria, nominalismi, realismi, Platon, Aristoteles, Locke, Kant

Neliosainen väitös tutkii instrumentaalisia käsitteitä. Väitös sivuaa aiheita kuten empirismi, semiotiikka, kommunikaation ehdot, totuus, tietoteoria, nominalismi-realismi-kiista. Muun muassa Platonin, Aristoteleen, Locken ja Kantin teorioita tarkastellaan kriittisesti.

 

Filosofiskt prov på skillnaden mellan instrumentella och realistiska begrepp I-IV

Nyckelord: instrumentell begrepp, empirism, semiotik, kommunikation, sanning, kunskapsteori, realism, nominalism, Platon, Aristoteles, Locke, Kant

Dissertationen i fyra delar granskar instrumentella begrepp. Dissertationen berör ämnen sådana som empirism, semiotik, villkoren för kommunikation, sanning, kunskapsteori, tvisten mellan nominalism och realism. Bl.a. Platons, Aristoteles’, Lockes och Kants teorier granskas kritiskt. 

 

A philosophical specimen on the difference between instrumental and real notions I-IV.

Keywords: instrumental concept, empiricism, semiotics, communication, truth, epistemology, realism, nominalism, Plato, Aristotle, Locke, Kant

This four-partite dissertation examines instrumental notions. The dissertation touches topics such as empiricism, semiotics, conditions of communication, truth, the theory of knowledge, the dispute between nominalism and realism. Among other things, the theories of Plato, Aristotle, Locke, and Kant are studied critically.

Bilagor

PDF: Skanneroitu/Skannad/Scanned: Hartman1804_2.pdf

SPECIMEN PHILOSOPHICUM

DE

DIFFERENTIA NOTIO-

NUM INSTRUMENTALIUM ET
REALIUM.

 

QUOD

Cons. Ampliss. Fac. Philos. Reg. Ac. Aboënsis,

Publico proponit examini

AUCTOR

Mag. GABRIEL ISRAEL HARTMAN,

Philos. Theor. Docens, Aman. Biblioth. nec non Reg. Soc. Oecon. Finl.

Secretarius secundus.

Respondentibus

ANDREA LUNDGREN, Sveo-Gotho, CAROL. GABR. WESTZYNTHIO, Ostrob.

JOH. ADAM EDMAN, St. R. Tav. & ADOLHO SIM. APPELGREN, St. R. Ost.

Diebus 28 Nov. nec non 5, 15 & 18 Dec. MDCCCIV.

 

ABOAE, Typis FRENCKELLIANIS.

 

-i-

 

[tyhjä sivu/tom sida/empty page]

 

-ii-

 

 

IN SACRAM REGIAM MAJ:TEM

SUMMAE FIDEI VIRO,

E REGNI SVECIAE PROCERIBUS UNI,

SUPREMO AD AULAM REGINAE VIDUAE MARESCHALLO,

REGIAE ANTEHAC EDUCATIONIS GUBERNATORI VICARIO,

ACADEMIAE ABOËNSIS CANCELLARIO,

REGIORUM ORDINUM EQUITI & COMMENDATORI,

ILLUSTRISSIMO ATQUE EXCELLENTISSIMO
COMITI AC DOMINO
DOMINO

CAROL. AD. WACHTMEISTER,

GRANDI HUJUS MUSARUM SEDIS COLUMINI,

MAECENATI SUO MAXIMO,

 

SACRUM

 

VOLUIT, DEBUIT

AUCTOR.

 

-iii-

 

[tyhjä sivu/tom sida/empty page]

 

-iv-

 

SPECIMEN PHILOSOPHICUM

De

Differentia notionum instrumentalium &

realium.

 

CUJUS PARTICULAM I.

CONS. AMPL. FAC. PHIL. REG. AC. AB.

PUBLICO PROPONIT EXAMINI

M. GABR. ISRAEL HARTMAN,

Philosophiae Theoreticae Docens, Amanuens. Biblioth. nec non

Reg. Societ. Oecon Finl. Membrum & Secretarius

Secundus.

RESPONDENTE

ANDREA LUNDGREN,

SVEO-GOTHO.

In Auditorio Anatomico Die XXVIII Nov. MDCCCIV

horis. p. m. solitis.

 

ABOAE, Typis FRENCKELLIANIS.

 

-v-

 

[tyhjä sivu/tom sida/empty page]

 

-vi-

 

Hanc veniam petimusque damusque vicissim.

HORATIUS.

 

Quam certum est nos cogitare de rebus, quasdamque res scire atque earum affectiones & relationes observare; tam certo etiam constat, nos nostra cogitata cum aliis hominibus & loquendo & scribendo communicare. Jam inde a primis aetatibus, vix egressi e maxima feritate, ubi etiam fortasse gestibus sensa sua protulerunt, sermone usi sunt mortales; & postquam ad altiorem culturae gradum pervenit genus humanum, fuerunt, qui non solum litteris suas cogitationes mandare didicerint, sed etiam qui indolem linguarum, quibus usi sint & utantur homines, diligenter sint perscrutati.

 

Sed quamvis Philosophi, ex altera parte de ideis & cognitione nostra assidue cogitaverint, & ex altera simul cum linguarum peritis de harum indole & legibus diligenter scripserint; nemo tamen, ut putaverim, ad totam, qualis in se est, rationem communicandorum cogitatorum satis accurate animum advertit. E contrario mihi videntur philosophi instrumenta, nobis a summo optimoque Numine communicationis fere solum caussa concessa, cum ipsa cogitatione & cognitione rerum sive ideis res repraesentantibus, saepissime consudisse [confudisse]. Quod si non fecissent, in tot errores, subtilitatesque metaphysicas verborum ambiguitate partas, unde exitum invenire non potuerint, certe haud incidissent. a) Hinc, si hoc

 

a) Idem LOCKE sensisse videtur. Verba ejus sunt (Essay on Human underst. B. III. Ch. VIII. §. I:): The ordinary Words off Lan-

 

-1-

 

ita sit, patet, pernessariam [pernecessariam] esse disquisitionem accuratam verae hujus modi s. rationis indolis, discriminisque notionum realium & instrumentalium. Quare me laborem & ingeniolum meum in hanc materiam enucleandam non frustra impensurum fore putaverim; cum, speciminis academici loco mea circa illam rem cogitata peritiorum examini subjicerem & pro virili explicare & defendere conarer.

 

Mihi quidem objici potest, quod ex principiis, in hoc vel illo systemate philosophico obviis, mea de hac materia sensa non deduxerim; sed in tanta penuria certi, in tot ad idealismum & scepticismum vergentibus moliminibus, quae systemata philosophica pleraque foedant, quibusque fidem minime esse praebendam existimaverim, non potui, quin propius ad sensum communem, usumque rationis simpliciorem ea, quae statuenda esse putaverim, accommodarem. Quamobrem ad res ipsas, quales eas inesse in mente humana intellexerim, non quales ex principio quodam incerto, ut sunt revera plurima systematum philosophantium, non minus recentiorum quam antiquiorum, per vias logicas, scilicet ratiocinando, proveniant, refugiendum esse crediderim: putans me, in perscrutatione mea, principiis propriis superstructa & factis obviis consentanea, si scil. [scilicet] id sint, non minus philosophaturum esse, quam si, res ipsas despiciens, ex praeceptis cujusdam philosophi, propositam quaestionem pertractaturus essem.

 

§. 1.

 

Quomodo Ens cogitans, summum, perfectissimum, infinitum, ideas & cogitationes in mente spirituum finitorum exci-

 

guage, and our common Use of them, would have given us light into the nature of our Ideas, if they had been but consider’d with Attention,[.]

 

-2-

 

tare & immutare valeat, hoc loco non quaeritur; sed tantum de methodo, qua in suis cogitatis communicandis utantur naturae finitae, praesertim vero homines inter se, disputandum est. Consilium enim, quo hoc argumentum explanandum nobis sum<<p>>simus, aliud non erat, quam ut aliquid conduceremus ad scientiam cognitionis humanae, praeparandam: quae scientia est conditio, sub qua verum invenire & de eo certi esse possumus.

 

Pro certo autem habemus, has naturas cogitantes non posse ea, quae sciant, quaeque cogitaverint, immediate aliis tradere, ut illa ex mente hujus in mentem alterius quasi fluant, & ita tanquam una cognitio ex duabus efficiatur. Spiritus finiti ita sunt limitibus circumscripti, ut alter eorum extra alterum sit, & nulla communicatio, nisi mediata, inter illos extistere [exsistere] possit. In tertio scilicet quodam, ut in medio, cogitationes suas exponat alter, alter vero illas ex tertio illo sive medio quasi exhauriat, sibique proprias reddat, necesse esse facile intelligimus [intellegimus].

 

Signa igitur externa cogitationum necessaria sunt, si alias exsistat communicatio illarum inter homines b). Alter illa signa ita proferre debet, ut illis, quae cogitaverit exprimenda, accurate respondeant; alterum vero oportet haec signa prolata excipere, & sic intelligere [intellegere], ut ex indicibus eorum scire possit, quid ille, illis exhibendis, significare & prodere voluerit: Quod autem qua ratione, quibus instrumentis, quotque operationibus mentis, fieri debet, exponere adgredior.

 

b) LAMBERT in Novi Organi Semiotica, & §. 13 dicit, Dass wir ohne solche Zeichen anderen unsere Begriffe nicht mittheilen können, ist an sich so klar, dass es keines Beweises bedarf: & LOCKE in Libro suo de Intellectu humano (Lib. III. Cap. II. §. I.) Man, inquit, tho he has great variety of Thoughts, and such, from which others, as well as himself, might receive Profit and Delight; yet they are all within his own Breast, invisible, and hidden from

 

-3-

 

others, nor can of themselves be made appear. The Comfort and Advantage of Society not being to be had without Communication of Thoughts, it was necessary that Man should find out some external sensible Signs, whereby those invisible Ideas, which his Thoughts are made up of, might be made known to others.Et sic alii; illis fere tamen exceptis, qui exsistentiam rerum externarum per se negarunt, & illam esse extra omnis nostrae cognitionis orbem positam contenderunt, quoniam illis de methodo, de qua agimus, non fuit disserendum. Haec attuli vero, non ut claram rem auctoritate Philosophantium demonstrarem, sed ut cerneretur, rem, de qua conveniant omnes, demonstratione non egere.

 

§. 2.

 

Primo contuitu quidem duo tantum requiri videntur, ut efficiatur ejusmodi communicatio: prolatio scilicet signorum, eorumque perceptio, ut intelligantur [intellegantur]. Si vero diligentius hanc materiam tractamus, perspicimus sex omnino operationes adesse, sive sex diversis rebus uti necesse esse, sive sex stationibus esse insistendum, antequam cogitata a mente ad mentem perveniant, seu antequam nostram mentem recte intelligere [intellegere] valeant alii homines, aut antequam nos aliorum sensa percepta & cognita habeamus. Quae res & operationes sive stationes sunt sequentes.

 

I. Idea & idearum series, quae in mente nostra, res, de quibus cogitamus, nobis repraesentat, & in qua revera consistit ipsa nostra cognitio & cogitatio, quam cum alio quodam communicare, eique notam facere, volumus.

 

Rem scire nihil aliud est, ac Ideam sive imaginem rei ejusdem mente tenere, qualisque illa sit considerare, & partes ejus, quatenus apprehendi possunt, animadvertere. Vides ex. gr. machinam quandam artificiose constructam, ejusque structuram, indolem, usum, pervidendo & cogitando cognoscere studes: quatenus vero illam scis & cognitam habes? Eatenus

 

-4-

 

scilicet tantum, quatenus habes ideam illius machinae ita effectam, ut haec per illam, nulla nempe parte comprehensibili omissa, repraesentetur, utque ita tibi sit illa idea loco machinae, cum de hac ulterius cogitare velis. Scis Deum esse, quando Ideam ejus vere exsistentis habes. Scis qualis est, si Ideam ejus naturae consentaneam tenes. Cognoscis hominem certum, quando idea ejusdem hominis ita uteris, ut, absente homine, eum tamen possis tibi in animo repraesentare & ideam considerando, quamvis partem ejus, quasi oculo quodam interno, cernere. Observandum quoque est, nos eadem ratione cognoscere rerum relationes, qua res ipsas, nempe tenendo ideam relationis; quod vero fit, cum ideas rerum in mente juxta habemus, & illas ita consideramus, ut, quomodo se invicem habeant, cernamus. c).

 

c) Lector facili negotio observat, vocabula SCIRE & COGNOSCERE hic idem significare. Illis sic uti volui, quia, me judice, idem est rem scire & rem cognoscere; nam nihil omnino ulterius scire possumus, quam id cognitum habemus, & contra. Sunt quidem, qui dicant, nos scire rem, quando non modo rem per se cognoscimus, sed etiam rationes sive caussas rei cognitas habemus; sed quis est qui non sciat, nos aeque bene dicere: &, scire rem, & scire caussas ejus? scil. [scilicet] interest inter rem scire tantum, & rem penitus scire, ita ut etiam caussas ejus sciamus. Heic [Haec] vero quaestio non est de scientia ut cognitione demonstrabili; sed de cognitione nostra in universum. Huc pertinet quod ARISTOTELES (ANALYTICOR. POSTER. L. I. C. 2.) dicit, ubi definire voluit quid per to Scire (eidein [epizasqai]) intelligendum [intellegendum]; scil. [scilicet] SCIRE rem, esse idem, ac perspicere quae sit caussa rei, quod illa revera ejus rei caussa sit, & quod haec aliter se habere non possit: & secundum THOMAM CAMPANELLAM est SCIRE, rem per caussas nosse (vid. BRUCKERI HIST. CR. PHILOS. TOMI IV. P. II. p. 131.) Quae omnia de cognitione demostrabili, sive Scientia, ut vulgo sumitur, manifeste agunt.

 

Philosophi diverso modo exponere voluerunt quid sit COGNOSCERE, quid sit COGNITIO. Opiniones eorum afferam, ut videat Lector quid certi & demonstratione ulterius non egentis in illis insit, quae dixerim. WOLFF (PSYCHOL. EMPIR. PART. I. SECT. II. C. I. §. §.

 

-5-

 

51, & 52) dicit: ”Rem cognoscere idem esse ac ejus notionem vel Ideam sibi acquirere – Cognitionem esse actionem animae, qua notionem vel ideam rei sibi acquirit: in quo cum illo congruit definitio cognitionis, quam exhibet BAUMEISTER quasi commentandi caussa (ELEM. PHIL. REC. METAPH. §. 183): Actio illa, qua anima res sibi repraesentat & percipit, dicitur COGNITIO. Hic observare liceat, Actionem aut passionem non ad cognitionem ipsam pertinere, sed ad systema Wolfianum. Nam cum Ideam sive notionem rei tenemus, cuncta quaestione de ortu ejus Ideae sive notionis omissa, rem eatenus cognoscimus, quod cuique facile est intellectu.

 

LOCKE, cui plures consentiunt, (De intellectu hum. L. IV. C. I §§. 1. 2.) dicit - - - it is evident, that our KNOWLEDG is only conversant about our Ideas. KNOWLEDG then seems to me to be nothing but the Percetion of the Connection and Agreement, or Disagreement and Repugnancy of any of our Ideas. In this alone it consists. etc. Scil. [scilicet] putat cognitionem consistere non in ideis sive notionibus ipsis a mente perceptis; sed solum in earum convenientia & pugna, quatenus a mente percepta sit. Quare etiam (L. IV. C. III §. §. 1 & 6) dicit: We can have KNOWLEDGE no farther than we have Ideas - - - - It is evident, therefore, that the Extent of our KNOWLEDG comes not only short of the Reality of Things, but even of the extent of our own Ideas - - - - - We have the Ideas of a Square, a Circle, and Equality; and yet, perhaps, skal never be able to find a Circle equal to a Square, and certainly know that it is so, &c. Sed longe aliud est perspicere relationes inter res intercedentes, & cognoscere res istas. Verum quidem est, nos eatenus etiam cognoscere relationes rerum, quatenus ideas illarum accuratas habemus; sed quando in notione Circuli quantitatem ejus non accurate cognitam, quamquam determinatam tenemus, mirandum non est, quod non possumus accuratam instituere comparationem inter Circulum & quadratum; nam non possumus cognoscere ea esse aequalia aut inaequalia respectu magnitudinis eorum, quorum magnitudinem non cognitam habemus. Ex altera parte vero luculenter patet, nos rerum relationes non posse cognoscere ulterius, quam ipsas res novimus, h, e. quam Ideas illarum mente tenemus – Unde constat, nos eatenus tantum res cognoscere, quatenus earum ideas habemus, & his ipsis absolvitur nostra cognitio.

 

KANT vero (ille quidem celeberrimus) ex tenore systematis sui

 

-6-

 

statuit cognitionem in eo consistere, quod datae Ideae se determinate referunt ad Objectum quoddam. Verba ejus sunt (CRIT. D. R. VERN. II AUFL. pag. 137. Conf. MELLINS WÖRTERB. D. KRIT. PHILOSOPHIE. ART. ERKENNTNISS): ERKENNTNISSE bestehen in der bestimmten Beziehung gegebener Vorstellungen auf ein Object. Object aber ist das, in dessen Begriff das Mannigfaltige einer gegebenen Anschaung vereinigt ist. Unde videtur cognitionem apud illum non esse nisi Ideam rei; cetera systema ejus respiciunt, s. modum, quo, ex mente ejus, Ideas rerum habere possumus. Observandum autem est, cognoscere, ex praeceptis ejus, certum semper Objectum respicere, quatenus sensibus, sive sensualitate mentis percipiatur, non vero quatenus cogitari possit aut cogitetur, ut possibile tantum, (Vide de hac re MELLINS WÖRTERB. ART. ERKEN<<N>>TNISS & locum ibi citatum). Sed est notandum, nos cognoscere rem non amplius, quam Ideam ejus habemus, itaque aut ut possibilem tantum, aut ut vere exsistentem. Aeque nempe bene dicimur cognoscere rem possibilem qua talem, ac cognoscere rem, ut sensibus perceptam; nam modus cognoscendi, cognitionis essentiam non efficit. Quod etiam ferit ea, quae de cognitionis indole dicit ABICHT (SYSTEM DER ELEMENTARPHILOSOPHIE pag. 19. 109, & 128), cujus verba sunt: Mit den Erkenntnissen erkennen wir Gegenstände; das ist Thatsache - - - Das Erkennen ist nämlich ein Bewusstseyn in so fern es durch eine ERKENNTNISS bestimmt ist, ein Bewusstseyn von einem solchen und keinem andern Gegenstande zu seyn; und eine ERKENNTNISS ist eine Vorstellung in so fern sie Bestimmungsgrund des Bewustseyns ist, &c. – Sed non est amplius de hujus verbi usu disputandum; cum omnino extra dubium esse putem, nos non nisi per ideas res cognoscere.

 

De re autem cogitamus, quando ideam illius rei in conspectum mentis provocamus, & ita tractamus, ut partes ejus quasi percurrendo, singulatim consideremus, quae sint, quales sint, quomodo totam ideam sive rem repraesentatam efficiant – praeterea, quando illam ideam cum aliis ideis comparamus, eas juxta contemplamur, & ad relationes, tali collatione ortas, attendimus. d)

 

Cuique manifestum est, nos cogitando non immediate res ipsas tractare, sed solum ideas rerum. Cogitando quidem pos-

 

-7-

 

sumus rem nobis familiariorem reddere, diligentius considerantes partes ejus, quales & quatenus in idea, quam tenemus, sunt obviae: & conferendo istam ideam cum ideis ceteris, relationes rerum quae & quales esse possint, detegentes: nam ejusmodi comparatione instituta, qua ideas rerum juxta & invicem animo intuemur, efficere quidem valemus, ut recte dicere possimus: ubi res, de qua agitur, in hoc vel illo statu est, quando a tali re ita aut aliter afficitur, vel quando hoc vel illo modo tractatur, vel ubi denique hac vel illa ratione cum aliis rebus convenit, & s. p. ita se habeat, ejusmodi relationes oriantur, tales effectus proveniant, necesse est, quatenus scilicet rem ipsam, resque cum quibus illam comparamus, accurate per ideas nostras repraesentatas habeamus – idque non aliter, ac chemicus, qui in officina materiam materiae miscet, & effectus inde provenientes cernit, dicere potest & pro certo habere, ejusmodi effectus etjam extra officinam in gremio naturae, ubi & quando eaedem materiae eadem ratione miscentur, necessario exsistere. Minime vero rem ipsam, quaecunque sit, cujusmodique natura & indole gaudeat, quatenus per se sit, cogitando invenire possumus, nisi jam in ideis nostris data & determinata est; nam illas, quas tenemus ideas rerum, tractare e), considerare, conferre quidem valet mens, non vero immediate augere, nec incognitam rem ad cognitionem perducere, nisi rerum ipsis percipiendis: nempe, cogitando, notitiam non rerum ipsarum, sed relationum inter res sibi jam cognitas intercedentium, & eorum quae inde consequuntur, acquirere possunt homines.

 

Qui vero plures partes, pluraque, ut dicunt, praedicata rei intra mentem tribuit & adnumerat, quam illius idea jam continet, vel quam ex ipsa re, percipiendo haurit, nisi relativa essent, certe errat, imaginationisque fructus sive foetum pro re ipsa falso habet; quod igitur veritatis studioso exitandum esse, sole meridiano est clarius f).

 

-8-

 

d) De indole cogitationis multa docuerunt Philosophi, quorum tamen cogitata ad tres apte referri possunt classes:

 

1:o Qui putarunt cogitationem idem esse ac conscientiam, qua nobis omnium eorum, quae in nostra mente sunt vel fiunt, conscii sumus, ut cogitare rem, sive de re cogitare, idem omnino sit ac conscium ideae illius rei esse, & cum nullam rem eognoscamus [cognoscamus], nisi quatenus ejus ideam in mente nobis repraesentatam habeamus, h. e. cujus ideae nobis conscii simus, cogitatio & cognitio revera idem significare videtur: sic WOLF<<F>> (PSYCHOL. EMPIR. §. 23 & seqq.) notionem cogitationis exponit. COGITARE, inquit, dicimur, quando nobis conscii sumus eorum, quae in nobis contingunt, & quae nobis tanquam extra nos repraesentantur (extra nos, scil. [scilicet] ut cogitantes, ut subjecta cogitationis). Cogitatio igitur [est] actus animae, quo sibi sui rerumque aliarum extra se conscia est. – Nos igitur cogitare affirmamus, quando nobis rerum quarundam aut operationum mentis nostrae sumus conscii. Enimvero quando nobis nihili conscii sumus, veluti in somnio, tum nos non cogitare pronunciamus. (De conscientia idearum in somnio non est cum illo disputandum, quia Systema Leibnitianum redolet, & quia cuique notum esse debeat, nos omnino nihil nobis repraesentatum habere, nisi simul ejus conscii simus. – Quod idem etiam intelligendum [intellegendum] est, in §. 26 ubi dicere pergit:) Omnis COGITATIO & PERCEPTIONEM (quae est (vide ibid. §. 24) actus mentis, quo objectum quodcumque sibi repraesentat – ita enim, inquit, percipimus colores, odores, sonos: ita mens percipit se ipsam & mutationes in se contingentes) & APPERCEPTIONEM (qua mens perceptionis suae sibi conscia est) involvit. Scil. [scilicet] operationem, cujus nulla pars abesse possit, in duos quasi diversos actus divisit, ut systema, quoad ideas non adhuc ad conscientiam evectas, defensum & integrum haberet. – CARTESIUS, cujus principium philosophandi erat: cogito, ergo sum, etjam distinctius eandem cogitationis notionem exponit (PRINCIP. PHILOS. PART. I. ART. 9.). Ejus verba sunt: Cogitationis nomine intelligo [intellego] illa omnia, quae nobis consciis in nobis fiunt, quatenus eorum in nobis conscientia est. – Atque ita non modo intelligere [intellegere], velle, imaginari, sed etiam sentire idem hic est, quod cogitare (Conf. BRUCKERI HIST. CRIT. PHILOS. TOMI IV. P. II. p. 295.). Cartesius vero, postquam animam sive spiritum esse Substantiam cogitantem docuerat, statuebat spiritum semper cogitare, itaque etiam animam humanam, quanquam [quamquam] suarum cogitationum non semper esset conscia, veluti in somno; & ita no-

 

-9-

 

men cogitationis vel latius sumit, aut sibi contradicit. – LOCKE hanc notionem cogitationis, quasii [quasi] jam stabilitam, nullaque disputatione egentem, habet. Ideas animo tenere & tractare erat ei cogitare, quod videre potest lector apud illum, LIB. CIT. B. II. C. 19. – Cum his convenit, non solum quod CHEV. DE JAUCOURT (ENCYCLOPEDIE OU DICTIONN. &c. à NEUFCHATEL. ART. PENSéE) dicit, cujus verba sunt: On peut régarder le mot PENSéE comme celui qui exprime toutes les operations de l’ ame. Ainsi j’ appelle PENSéE tont [to ut] ce que l’ ame éprouve, soit par des impr{e}ssions etrangeres, soit par l’ usage qu’ elle fait de sa reflexion – sed etiam aliquo modo, quod ex recentioribus BOUTERWEK (ANFAN<G>SGR. DER SPECUL. PHILOS. p{.} 45) urget: Der wirkliche Act der Selbsterhebung des Subjects über die Objecte ist das ursprungliche Denken, und dessen Resultat der Gedanke - - - Es ist eins, ob wir sagen: Das Subject spricht sich selbst ein eignes Daseyn zu: oder Kürzer: ICH DENKE. En apperceptionem Wolfii, & in hac omnem liberam idearum nostrarum tractationem! Unde cernere potes quatenus cum illa, quam meam esse dixi sententiam, conveniunt re, quamquam verbis discrepant.

 

2:o Alii vero cogitationem, illam esse mentis actionem, qua relationes rerum & idearum percipit & observat, omnino idem, quod Locke cognitionis nomine notavit, (vide supra p. 6.) statuere voluerunt. Huc adnummerandi [adnumerandi] sunt e. gr. TETENS, qui (PNILOSOPHISCHE [PHILOSOPHISCHE] VERSUCHE ÜB. DIE MENSCHL. NAT. VIERT. VERS. I.) dicit: Das Gewahrnehmen ist Eine von den ersten Wirkungen des Vermögens der Seele, womit sie Verhältnisse und Beziehungen in den Dingen erkennet. Diess ganze Vermögen will ich zusammen von nun an die Denkkraft nennen, so wie das Erkennen der Verhältnisse und Beziehungen in den Dingen überhaupt, ein DENKEN heissen kann - - - Die Denkkraft, das Vermögen Verhältnisse und Beziehungen zu erkennen, ist dasselbige Vermögen &c. – & DALBERG (VON DEM BEWUSTSEIN: p. 19 & p. 21.) ubi verba haec exstant: Das DENKEN äussert sich durch Vergleichen der innern und äussern Gegenstände - - Das DENKEN der Seele besteht in Vergleichen der Aehnlichkeit und Erkennen der Verschiedenheit. Ab his non valde discrepat quod FICHTE (SONNENK{L}ARER BERICHT &c p. 6.) scribit: - - - man kann nur NACHDENKEN über das beobachtete, nur dieses, so wie es beobachtet ist unter sich VERGLEICHEN, keinesweges, aber durch blosses Denken sich neue Gegenstände erschaffen.

 

-10-

 

3:o Sunt denique, qui cogitationem ad notionum tantum universalium tractationem, s. ad cognitionem per notiones universales, referant. Hujus cohortis antesignanus PLATO recte dicitur. Sensa ejus TENNEMAN (Geschichte der Philos. B. II. p. 295. 296.) ita Theodisce exponit: Das Denken ist nehmlich eine Art von innern Sprechen mit sich selbst - - - und das aus Verbindung der Begriffe besteht, so wie eine Rede eine Verbindung von Nenn und Zeitwörten ist. - - - Das Denken ist nun überhaupt das Verfahren mit Begriffen &c, (Platonis verba sunt Theaetet. p. 151. & Sophista p. 295. 296, quae ibi videat, qui eorum ipse videndi cupidus sit). Addi adhuc possunt, quae ex Platone (Phaedo p. 181) affert TIEDEMAN (Geist der spec. Philos. B. II. pag. 184 seqq.) Das Denken stellte sich Plato als ähnlich dem Empfinden vor, als ein Berühren des intelligiblen, ein Annähern zum intelligiblen, eine Richtung auf das intelligible, wie er denn das Empfinden ein Berühren der Körper nennt. – Intelligibilia [Intellegibilia] vero Platonis erant Ideae (Notiones Universales) quae ex ejus opinione erant divinae & (si ita dicere licet) substantiales. Post Platonem, praeter alios, LEIBNITIUS eandem fere cogitationis notionem fovit, quod ex Princip. Phil. more geom. demonst. Definit. CXXV, luculenter patet, ubi verba ejus sunt: Cogitatio (Idea) est ipsa repraesentatio distincta in subjecto individuo eorum, quae in sensationibus vel phantasmatis pluribus singularibus similia sunt, per voces determinatae significationis facta. – Cogitationem ab apperceptione in genere distinguimus, & pro apperceptione universalium accipimus: - - animabus rationalibus in specie Cogitationem assignantes. Cum his congruit fere tota Schola Kantiana. KANT dicit (Cr. d. r. Vernunft. II Aufl. p. 94) Denken ist das Erkenntniss durch Begriffe. Begriffe aber beziehen sich, als Prädikate möglicher Urtheile, auf irgend eine Vorstellung von einem noch unbestimmten Gegenstande. (Conf. MELLINS Wörterb. der Krit. Philos. art. Denken.) - - Eandem rem exprimit BECK (Grundriss der Krit. Philos. §. I.) his verbis: – Denken heisst, sich Gegenstä{n}de durch Beylegung gewisser Bestimmungen (d{.} i. Merkmale oder Prädikate) vorstellen. Eine solche Vorstellung heisst Begriff, &c., KIESEWETTER (Grundriss. einer allg. Logik. – §. 12.), Denken, inquit, heisst überhaupt diejenige handlung des Gemüths, wodurch Einheit des Bewusstseins in die Verknüpfung des Mannigfaltigen gebracht wird; oder auch, Denken ist das Vermögen (non facultas sed actus?) mit-

 

-11-

 

telbare Vorstellungen(d. i. Begriffe) hervorzubringen: & sic porro. – Cognitionem scil. [scilicet] referunt ad objecta certa, Cogitationem vero ad notiones, quibus objecta in genere repraesentantur – sed in Definitione supra e Bouterwek allata, videntur ambae conjungi; me vero judice, hoc discrimen minoris est momenti; nam negari non potest, nisi usu loquendi rejecto, nos etiam tunc cogitare, quando ideas objectorum certorum (ut singulares) conferimus, & illarum relationes animo cernimus, atque etiam quando ideam rei certae in mente sic volvimus, ut quae, qualisque sit, videamus, quod fieri potest ita sine notionibus universalibus, ac si illis antea gaudemus. – Itaque cogitare idem est, ac Ideas suas quodam modo animo tractare, veluti cognoscere idem est ac Ideas rerum habere. Cognitio scilicet exhibet materiam, quam cogitando tractamus. – Quod eo facilius mihi concedatur, quod Philosophi, quamquam inter se de limitibus discrepantes, tamen omnes in eo conveniunt, quod cogitare est animo tractare notiones; quare mea sententia est quasi complexus omnium illorum; quod eo melius est, quod nulli systemati eorum addictus sum.

 

e) Intelligas [intellegas] hoc vocabulo, omnem internam mentis circa ideas suas actionem, qua scil. [scilicet] illas dividit, componit, duplicat, mutat, &c. – idem quod Svethice dicimus: behandla.

 

f) Confer quod de hac re loquitur Fichte, loco supra citato. MELLIN (Wörterb. l. c.) dicit: Das Denken ist also das Mittel die Anschaungen (Ideas rerum, quatenus sensualitate Mentis, sive ut locuti sunt: sensibus externis & internis, percipiuntur) zu verstehen, und alles Denken zweckt als Mittel auf Anschaung ab; denn das Denken wäre ein blosses spielen mit Vorstellungen, wenn es nicht zum zweck hätte, etwas dadurch zu erkennen, was nicht bloss gedacht, sondern entweder in der Anschaung gegeben ist, oder doch mit derselben nothwendig zusammenhängt. LOCKE (On Hum. Underst. B. IV. Ch. III. §. 2.) postquam demonstravit nos omnem materiam cognitionis nostrae, omnes ideas & notiones, sensuum ope accepisse, affirmat: That we can have no Knowledg farther than we can have perception of that Agreement or Disagreement (scil. [scilicet] inter ideas nostras). Which Perception being 1. Either by Intuition, or the immediate comparing any two ideas; or, 2. By Reason, examining the Agreement or Disagreement of two Ideas, by the Intervention of some others: Or, 3. By Sensation, perceiving the Existence of par-

 

-12-

 

ticular Things.Notandum vero est Knowledg sive cognitionem hoc loco continere etiam ea, quae cogitando cognoscere valemus. Et sic de hac re senserunt fere omnes, qui non veritatem logicam (convenientiam notionum inter se) cum veritate reali sive materiali, sive objectiva (convenientia cogitatorum cum objectis sive rebus cogitatis, ut scil. [scilicet] hae tales in se revera sint, quales illas esse cogitemus) confuderunt, & quod potest esse, pro eo quod revera est, temere sum<<p>>serunt, ut ARISTOTELES (Confer quod de illo scripsit Tennemann l. c. PHILOSOPHIE DES ARISTOTELES pag. 85.) & recentioris aetatis Philosophi, qui verum & possibile non satis dignoscere, inveniuntur.

 

Haec omnia vero de indole cognitionis & cogitationis afferenda esse censui; ut, antequam ulterius explicemus modum, quo cogitationes, & cognitionem nostram aliis manifestare possumus, videas, quid per cognitionem & cogitationem fit intelligendum [intellegendum].

 

II. Notiones partibus Idearum sive cogitationum diverso modo, pro diversitate conditionis & artis, respondentes, terminis sive signis externis denotatas, animo tenere, investigare, in conspectum mentis proferre, ordine debito construere.

 

Haec est secunda mentis operatio, quando in communicandis cognitis & cogitatis versatur. Quae autem ut magis perspicua evadat, sequentia mihi afferre liceat.

 

Cum primum sermone uti incepissent homines adhuc rudes & inculti, sonum tantum articulatum, quem prodere valebant, observarunt, illoque usi sunt, nondum animadvertentes, eundem sonum pluribus in verbis obvenire, numerumque sonorum simplicium, quamquam in compositione syllabarum, verborum, orationisque, permagnum esse videretur, tamen revera non esse nisi admodum parvum. Sed ad altiorem cultus gradum jam provecti, facili negotio perspexerunt, nos non proferre plures quam circiter viginti quinque litteras diversas, quarum diversa compositione omnis sermo, omniaque verba linguarum efficerentur, & adhuc tamen infinite plures

 

-13-

 

voces illarum ope proferri posse: ut hodie aliquot tantum supra viginti li<<t>>teris utimur scribentes, ad designanda omnium linguarum diversa vocabula g). Quod si non animadvertissent homines, necessario immensus evasisset numerus figurarum, ut hodie fere Sinensium, qui, quodcunque verbum propria figura denotantes, usque ad octoginta millibus [milibus] figurarum uti traduntur. – Hoc exemplum nobis ostendere potest, numerum quoque diversarum partium in nostras ideas ingredientium, si ad illas separatim attendimus, posse esse non infinitum, quamquam ideae & res, quarum ideis gaudeamus, permultae sint, numerumque illarum in infinitum extendi possit. Sic utique etiam res se habet. Quis enim est, qui non sciat, eundem colorem, figuram, motum, structuram, indolem &c. saepissime occurere nobis? Qvantus [Quantus] v. gr. numerus rerum viridum? & sic porro. Unde intelligi [intellegi] potest, ideas partium diversarum, quatenus discerni & comprehendi *) queant, facili negotio posse memoria teneri & in ordinem redigi, quamvis ideas rerum perceptarum & cogitatarum, omnes, ob immensam multitudinem, nullo modo retinere valeamus.

 

g) Nam si lit<<t>>erae sunt viginti quinque, si in hoc numero vocales, quae sonum sustinere valent, sunt novem, & si scire velis quot vocabula exsistere possint, quoque vocabulo tantummodo duabus litteris constante, facile invenies jam inde, praeter novies novem vocales duplicatas, ducenta octoginta octo diversa vocabula oriri posse, & vocabulorum ex tribus litteris consistentium praeter novies novies novem vocales triplicatas, tredecim millia [milia], & octingenta octoginta octo, exstare. Unde quisque scire potest, quam immenso numero vocabulorum uti possunt mortales, cum non solum plures litteras in quaque syllaba, sed etiam plures syllabas in uno verbo ponere valent, licet numerus sonorum simplicium sit admodum angus<t>is limitibus circumscriptus.

 

*) Scil. [scilicet] ut eaedem & ut diversae.

 

Quod vero cum ita sit, facile intelligimus [intellegimus], quomodo oriuntur Notiones, quae, ob caussas mox exhibendas, univer-

 

-14-

 

sales nominantur. Attenditur nempe animus ad diversas partes rerum obvenient{i}um, quibus separatim considerandis & in mente tenendis, notiones simplices oriuntur, quibus postea tanquam [tamquam] litteris cogitationum utimur. Itaque ex una re tot accipimus notiones simplices, quot sunt partes, i. e. affectiones & relationes &c. istius rei, quatenus sigillatim animadvertuntur. Praeter has simplices, compositas ex paucioribus aut pluribus simplicibus, notiones habemus, quas mens aut vi propria ex simplicibus illis scil. [scilicet] una animo contemplandis, rursus composui{t}, aut ex ideis rerum obvenientium, eodem modo ac simplices, jam compositas i. e. pluribus ex partibus discernibilibus jam constantes, hausit. Nempe: ex infinitis illis, quae a simplicibus componi, & ex ideis rerum immediate formari qu<e>unt, illas tantum notiones memoria complecti curamus, quae frequentius occurrentibus rebus & circumstantiis respondent, & quas, eo ipso, util{e}s esse nobis judicamus, ut notiones trianguli, hominis, arboris, bruti, lapidis, edendi, loquendi &c. quae saepe quidem quasi nota quadam rem designat, *) saepissime tamen valde compositae sunt. h).

 

*) E. gr. Notio animalis cujusdam, ex Zoologia comparata, quae Notio dentes animalis solum spectet.

 

h) Mens, in notionibus suis, de quibus loquimur, acquirendis & in ordinem redigendis, intra se idem facit quod ille extra se (ut quasi in speculo videas imaginem hujus operationis), qui colligit & depingit sibi herbas, fructus, animalia, colores, figuras &c. Observanda scilicet sunt sequentia: 1:o In initio libri sui simplices colores, figuras & partes hic ponit, ut eo facilius magis compositas res in ordinem postea redigat. – 2:o Unum tantum cujusque generis depingit, vel potius, ubi res, quam jam habet depictam, ei obvenit, in illa depingenda rursus operam non ponit, sed tantum in illis, quas non antea collectio ejus habet, ut insit in illa exemplar omnium rerum occurrentium. 3:o Quando rem depingere vult, illi necesse non est scire, an sint in mundo plures res ejusdem generis, quam illa, quam invenit & depingit. 4:o In ordinem res hoc modo collectas sic redigere studet, ut facile unamquamque earum rursus

 

-15-

 

invenire possit. 5:o Sic in illis considerandis versatur, ut illi familiares fiant, utque mox, quando res in mundo occurrat, illam agnoscat & sciat, non solum an sit eadem quam habet depictam, sed etiam qualisque sit quatenus aliis sit similis, & quae sibi propria habeat, quoniam jam considerando exemplar suum haec omnia quodammodo observaverit, & ad rem obvenientem ea applicare possit. 6:o Si consilium colligentis est, ut ex collectis, res occurrentes agnoscat & sibi familiares, ut jam, figuris suis considerandis, cognitas, habeat, omnia ea ex collectione sua ejicit, quorum similia non amplius invenit, ut multitudinem supra modum non augeat, sed facilius conservata & sibi cognita habeat cetera, cum inutilia non curet; quamquam a priori [a priore] quasi non potuit scire, an res quaedam esset utilis suae collectioni nec ne, proptereaque illam conservare voluit, donec expe<r>iendo videt sibi illa opus non esse. & s. porro. Sic omnino in colligendo notiones mens se habet – quod intelligenti [intellegenti] est manifestum. – Notandum tamen adhuc est mentem in collectionem suam notionum, non solum rerum, illarumque partium notiones, sed etiam relationes, caussas & effectus &c. excipere, non solum res externas sensibus perceptas, sed etiam internas conscientia immediata animadversas.

 

Notiones igitur tam simplices quam plures compositas memoria tenemus, quas universales appellamus, & quae ab illis, quae res ut existentes [exsistentes] repraesentant, accurate distinguendae sunt. Seriem sive ordinem proprium efficiunt, diversum omnino ab ordine idearum realium (quas ob immediatam objectorum repraesentationem ita nominare liceat), quae, aut mundum, resque exsistentes quatenus illas cognoscimus, aut imagines phantasiae quae sunt, quasi res essent, & omnia circa has res aut veras aut imaginarias cogitata, serie sua nobis quasi in speculo repraesentant, cum e contrario illae, quas nomine notionum universalium adhuc designavi, nullam rem sicuti rem repraesentant, sed ut verba in Lexico, ita illae in mente sunt ad usum paratae, quando illis uti volumus.

 

Diximus notiones illas simplices & compositas, quae propriam & ab ideis realibus omnino diversam seriem constituunt,

 

-16-