De moralitate ludorum aleae. I

Upphovsman/kvinna: Bilmark Johan
Utgivningsår: 1782
Publicerad i Filosofia.fi: 24.09.2007

Praeses: Johan Bilmark

Respondens: Sveno Breding

De moralitate ludorum aleae. I

1782

Skannerointi: Åbo Akademin kirjasto

Inskanning: Åbo Akademis bibliotek

Scan: Åbo Akademi university library

http://bibbild.abo.fi/

 

Arpapelien siveellisyydestä

Avainsanat: arpapelit, noppa, pelaaminen, siveellisyys, onnellisuus

Väitös kysyy, onko nopan pelaaminen moraalisesti sopivaa ja oikein. Vastaus on selvä, ei: Noppapelissä tuhlaa aikaansa ja rahojaan, jotka voisi käyttää hyödyllisesti. Lisäksi, jos voittaja tuleekin näennäisesti onnelliseksi, tämä tapahtuu toisten pelaajien kustannuksella, jotka tulevat onnettomiksi ja helposti epätoivoisiksi, jolloin he voivat yrittää saada rahansa takaisin voimakeinoin.

 

Om tärningsspelens sedlighet

Nyckelord: hasardspel, tärningsspel, tärning, sedlighet, lycka

Dissertationen ställer frågan huruvida det är moraliskt rätt att spela tärning. Svaret är ett klart nej: tärningsspelaren slösar tid och pengar som kunde användas till något nyttigt. Därtill kommer att om vinnaren blir skenbart lycklig, sker det på de andra spelarnas bekostnad; dessa blir olyckliga och med lätthet också förtvivlade, i vilket fall de kan tänkas försöka få sina pengar tillbaka med våld.

 

On the morality of die games

Keywords: gambling, dice, morality, happiness

The dissertation asks, is it morally right to play dice? The answer is a definite no: in these games, one wastes time and money, which could be used in a profitable way. Even if the winner of the game seemingly becomes happy, it is only at the cost of other players, who become unhappy and easily desperate, and might try to get their money back by force.

Bilagor

PDF: Skanneroitu/Skannad/Scanned: Bilmark1782_154.pdf
RTF: Litterointi/Transkription/Transcription: TAAFBilmark-Breding-De moralitate ludorum aleae I, final.rtf

DISSERTATIO ACADEMICA

DE

MORALITATE

LUDORUM ALEAE,

 

CUJUS PARTEM PRIOREM

EX CONS. AMPLISS. FACULT. PHILOSOPH.

IN REGIA ACADEMIA ABOENSI

PRAESIDE

MAG. JOHANNE BILMARK,

HISTOR. ET PHIL. PRACT. PROFESSORE ORDIN.

Publico examini subjicit

SVENO BREDING,

Westrogothus,

In AUDITORIO MAJORI Die XXVII Februarii

Anni MDCCLXXXII.

 

ABOAE

Impressa apud Viduam Reg. Acad. Typ. J. C. FRENCKEL<L>.

 

-1-

 

PRAEFATIO.

 

Ingeniorum humanorum quanta sit diversitas, vix aliunde magis constat, quam ex dispari, quo tempus collocare soleant, modo. Docet enim experientia, nonnullos suis negotiis ita intentos esse, quasi non dierum solum, sed singulorum quoque minutorum ratio ipsos actutum esset reddenda; aliis contra de eo sollicitis, ut horas commode fallant, ac continuis voluptatibus corpus animumque pascant. Enimvero tam illi, qui nullas, quam hi, qui perpetuas sibi sumunt ferias, a justo rationis ac virtutis tramite deflectunt. Sicuti enim continuo sive motu sive situ firmissima etiam corpora vel atteruntur vel corrumpuntur, ita quoque experimur; animi nostri alacritatem & corporis vires nimio vel labore vel otio quasi exhauriri, ut rebus gerendis parum idonei reddamur; id quod tanto minus mirandum, cum res etiam inanimatae nobis inservire recusent, nisi quandam laboris vacationem obtineant. Novimus enim, agros, quantacunque polleant fertilitate, frugibus tamen continuo ferendis evadere impares, nisi alternis ferme annis requiem quandam illis concedamus, ut interea colligant succum, ad augendam insequentis messis ubertatem plane necessarium. Eundem in modum nobis etiam convenit, post adsiduos labores spiritum ac vires colligere, & negotia nostra, dum molestiae eorum

 

-2-

 

sensus ingruerit, liberali quodam otio dispungere. Plerisque autem hominibus satis non est, illa frui hilaritate, quae ex successu laborum rite exantlatorum provenit, et simplici requie, quam unicuique paravit natura; sed uti ingeniosa est mortalium sollertia, ita varios invenit modos, agmina curarum dissipandi, ut continua hilaria illam explerent vacuitatem, quam in vitae suae curriculo illi praesertim experiuntur, quibus inde a teneris impense favit fortuna. Inter alia igitur instituta, quae luxus atque vanitas hominum induxerunt, sunt multiplices ludi, quibus in genere solet indigitari quodvis ludicrum, ad animi & corporis recreationem excogitatum; in specie autem ad illos pertinent certamina voluntaria, quibus adjuncta est conventio, qua certantes paciscuntur, ut leges ab ipsis praescriptae observentur, & victori certa pecuniae aut bonorum summa in praemium cedat.

 

§. I.

 

In ipso dissertationis nostrae limine observamus, quod tria ludorum genera distingvere soleant Philosophi: nonnullorum enim successus a certantium vel ingenio & sagacitate, vel viribus & agilitate dependere creditur; aliorum vero exitum nuda sors ita regit, ut humana ad illum nihil conferat industria; in caeteris denique obtinet connubium casus & ingenii aut cujusdam veluti gustus, in quibus proinde regulae combinationis plurimum valent. Ad primam classem referuntur solutiones aenigmatum, in quibus certatur, an quis obscurius rem proponere possit, an caeteri argutius solvere, qualia liberalium ingeniorum certamina, antiquissimis populis in praecipuis fuisse deliciis, Historia tam Sacra, quam Profana evineit. Huc etiam pertinent exercitia

 

-3-

 

veterum Heroica, &, qui ab Auctoribus passim celebrantur, Ludi Circenses, Scenici, Palatini, Apollinares, nec non certamina Equestria vulgo Torneamenta dicta. Enimvero si horum ludorum rationem propius consideremus, constabit, quod casus etiam hic in aliquam felicis eventus partem venire soleat. Sicuti enim circumstantiae, uni magis, quam alteri forte obviae, illius imaginationem atque ingenium magis, quam hujus mentem excitant ad inveniendam aenigmatis propositi solutionem; ita in caeteris exercitiis, vel praesens animi & corporis constitutio, vel peculiaris quidam motus, cujus utriusque ratio vix alibi, quam in casu quodam non praeviso est quaerenda, jam certantis spem erigit, jam rursus facit, ut ipse praeter opinionem de gradu dejiciatur. Immo ipsa casuum, qui inter ludendum interveniunt, varietas facit, ut ludi nos delectent. Quare ludos omnes haud incommode distinguendos esse censemus, in eos, quos nuda sors regat, quales sunt certi tesserarum jactus, aliique his similes ludi, vel in eos, qui ex alea atque ingenio quasi mixti sunt, quorsum spectant certi chartarum lusoriarum & tesserarum lusus, in quibus, si sors praecipuam faciat paginam, ludi aleae, Gallis Jeux de hazard, nuncupantur, uti Quinze, Pharao, multique alii. Ludi autem instituuntur vel ex publica auctoritate & ad commodum majoris momenti promovendum, cui rei inserviunt Lotaria, vel ex nudo privatorum consensu. Differunt hi praeterea ratione finis, nonnulli enim instituuntur spe praemii aut lucri, alii vero solius delectationis vel exercitii caussa habentur. Quid de horum moralitate, si instituantur, nobis ad seria obeunda negotia parum idoneis, nec nimis frequenter repetantur, censendum sit, vel ex iis, quae in praefatione dicta sunt adfatim intelligi potest. In censuram a nobis jam veniunt lusus aleato-

 

-4-

 

rii, qvos privati excercent, & qvibus magnae pecuniarum summae non raro dissipantur.

 

§. II.

 

Quum ea sit indolis mortalium adfectio, ut postquam ea comparaverint, quae vitae necessitatibus aliquamdiu sufficiant, de consveto paulisper remittant labore, & temporis partem a curis vacuam plerique, quibus animus non prorsus morosus contigerit, otio tribuant; evidens est, quod origo ludorum, generaliter spectatorum, ipsa ferme mundi incunabula attingat. Sed simplices hos ludendi modos, qualescunque demum illi fuerint, longissimo post tempore excepit inventio tesserarum ludi, cujus originem & occasionem exhibet Herodotus. (a): Refet enim Lydos, cum gravissima annonae caritate diu premerentur, ad fugandam calamitatis suae memoriam, & minuendum doloris, quo angebantur, sensum, si non in totum, attamen in tantum, excogitasse varia ludorum genera, aleae scilicet tesserarumque lusum, & quos non alios<?:> tali modo animam redidisse corpus famis nescium, reflexiones suas ludis dicando, tempusque pedetentim terendo. Quam autem fidem ista mereatur narratio, quum surdas venter latrans habeat aures, aliis dispiciendum relinquimus. Mittimus etjam aliarum nationum consvetudines, & obiter solummodo observamus, quod talorum & latrunculorum ludi, inde ab antiquissimis retro temporibus, a Scandiae populis fuerint usitati, cujus unicum adferemus exemplum. Postquam Svethiae Rex RAGNARUS LODBROK, in potestatem Angliae Regis ELLAE, cujus imperii littora vastaverat, pervenisset,

 

(a) vide Hist. Libr. I. p. m. 18.

 

-5-

 

nec ab illo hic impetrare posset, ut nomen aut conditionem suam detegeret, in foveam serpentibus plenam fuit conjectus, ubi etiam miserrimum in modum periit. Cum autem ELLA paullo post rescivisset, quis ferox illa Princeps esset, quem nefariae tradidisset morti, declinaturus gravissimam, quae ab aquilone sibi immineret tempestatem, confestim misit ministros in Scandiam, qui exulceratos Ragnari filiorum animos, si fieri posset, placarent. Hi in regiam admissi invenerunt Principes SIGURDUM, ORMÖGA dictum, & HWITSERKERUM latrunculis ludentes, (Sittande vid knef. tafle), & quum indignam patris mortem singuli fratres frementes inaudivissent, Hwitserkerus captivum quendam latrunculum manu tenens, mox tanta cum violentia compressit, ut sanguis ex unoquoque erumperet digito (b). Sed his praemissis, intra definitas institui oleas nos post haec continebimus.

 

§. III.

 

Hilariorum prisci & nostri aevi disparem omnino esse rationem, nisi in Historia hospitem, fugere potest neminem. Ut enim alia diversitatis momenta silentio praetereamus, illa a serenitate prorogata, nostra autem pleraque a continua fere varietate commendantur. Prandium enim in aedibus praesertim elegantioribus vix est finitum, vix etiam sapidae ac succulentae dapes nec non falerna vina vitalem corporum calorem auxerunt, & humanitatem animis ita instillarunt, ut singuli convivae in ingenuam propendeant familiaritatem, quum, remotis

 

(b) vid. Hist. Ragnari Lodbrock a Cel. Bjornero edit. p. 53 & 54.

 

-6-

 

majoribus mensis, minores apponuntur, quibus singulis duo plerumque impositi sunt libri solutis foliis, & forma quidem minima, sed ad quorum adspectum exporrecti convivarum vultus rugas mox contrahunt: joci & festiva acroamata sensim cessant, adeo ut simplex spectator, qui aleae chartarum lusoriarum nunquam interfuit, ne divinando quidem adsequi possit, qvis ille sit genius, qui tantam brevi adeo temporis interval<<l>>o induxerit rerum mutationem. Loca singulis aleatoribus sorte adsignantur; quo facto, lusus incipit. Nec mora, ingenii nervi intenduntur, regulae probabilitatis ac combinationis in subsidium adhibentur, ut quomodo rite ludendum sit innotescat. Interea obmutescunt lusores, in suas & a colludentibus projectas chartas intenti; prope gnari, quod minima inanimadvertentia magni constet, praesertim si de magnis pecuniarum summis, qualis eorum mos est, qui caeteris haberi volunt praestantiores, ludatur. Quo circa qvaeri potest; cur convivae innocuam hilaritatem sponte deserant, & aleae, in lusorum ruinam saepius vergenti, sese praeter necessitatem committant? Tanta videtur humani ingenii levitas, ut nullam, nisi in continua rerum varietate inveniat delectationem, quare quum vix frequentius, quam in aleae vicibus, ista cernatur varietas, ludos multi ita depereunt, ut his seria quaevis posthabeant. Dicant autem hoc oestro perciti, an talis vitae ratio praeceptis rationis ac sanae Ethicae, quae docent, animi aequabilitatem ad conservandam tam mentis alacritatem, quam prorogandam corporis sanitatem, in quovis vitae genere esse quaerendam, conveniat?

 

§. IV.

 

De moralitate tamen ludorum aleae diversimode

 

-7-

 

ratiocinantur Eruditi; aliis eos quidem, sed observatis <cir>cumstantiarum momentis, probantibus, aliis autem eosdem e circo proborum hominum proscribentibus. Illi nihil iniqui ludos istos continere, vel exinde concludunt, tum quod mutuo consensu in aleam ludorum descendatur, tum quod singuli rem suam aeqauli exponant periculo, & versentur circa res proprias, de quibus utique disponere penes nos sit (a). Et quum quilibet qui liberam rerum suarum habet administrationem, donare possit, quare ei donatio sub conditione, sive cadem sit fortuita, sive ex industria dependeat, esset interdicta? Enimvero, si allatae hae rationes simpliciter valerent, ex eisdem concludere liceret, res in & per se ineptissimas, ex. gr. prodigalitatem aequitatis speciem tueri quandoque posse; quod tamen absonum. Non equidem ignoro, quod Eruditi pomoeria dominii adeo laxa constituant, ut quilibet dominus rebus suis non uti modo, sed abuti possit; quod physice, quin & civiliter verum subinde esse licet non negem, eam tamen opinionem moraliter sibi constare, pernego. Omnis enim abusus illos transgreditur limites, intra quos sana nos subsistere jubet ratio: quare etiam quilibet abusus, vel citius vel serius in nostram vergit infelicitatem, ac proinde Juri Naturali est contrarius. Ergo ad officiorum tenorem sese non componit lusor, dum pecuniarum summam, quam ipsi administrandam concessit Supremus Monarchae, certo periculo ex sola saepe animi levitate exponit. Quod ut plenius constet, calculos sequentem in modum subducere liceat: Pecuniae summa, quam aleae destinat lusor, aut illa est ipsi necessaria, aut non

 

(a) vid. PUFENDORFII jus Nat. & Gent Libr. V. cap. 9 §. 5.

 

-8-

 

necessaria; si illud, non modo inique, sed stolide etiam agit, quod rem illam aleae committat, qua forte amissa, in intricatissimum quarumvis molestiarum labyrinthum incidit: sin vero hoc, humanitas jubet, ut opes istae utili quadam & honesta ratione collocentur, adeo ut vel patria vel fortuna offensi solatium quoddam inde percipiant. Et quae, quaeso, major animi oblectatio, aut illa, mitigasse sortem hominis, meliori omnino fato digni, aut perdidisse collusorem, sua potius imprudentia, quam ullo scelere infelicem? Quibus denique addo, quod exigua sit discrepantia eorum, qui ludos aleae sive approbent, sive improbent, ut verbis potius, quam re ipsa dissentire videantur. Illi enim ludos quidem admittunt, sed tot regulis adstrictos, ut si quisque aleator easdem exacte observandas sibi proponeret, spondere ausim, vix quempiam vel chartas vel tesseras tractaturum. Postulant enim, ludendum esse solius delectationis caussa, ex libero consensu, sine omni fraude atque impostura quae animo fingi possit, & denique, ut ludus fiat sine intentione ditescendi, siquidem nemo cum alterius damno suas augere debeat opes.

 

§. V.

 

Contendunt adhuc nonnulli, ludos chartarum & tesserarum, licet non laudandos, attamen vel ex eo capite non prorsus vituperandos, quod illi quasi expleant vacuitatem, quam multi caeteroquin in sua experirentur vita. Scilicet plures in unum convenerunt; conventus hujus caussa forte cessavit, nec tamen plerisque est animus, suos repetendi lares, nec ratio diutius commorandi. Quo in casu multi, praesertim qui ab ineunte aetate laboribus non sunt adsueti, et sibi oneri & aliis

 

-9-

 

taedio essent, nisi chartis & tesseris ludere didicissent. An vero horum levitati propterea est consulendum? An fas & aequum, vitium ignorantiae aliis cumulare vitiis? Vel an eum, qui unum propter vitium in promeritam incurrit censuram, numerus vitiorum a culpa liberet? Aut quo fundamento illa nititur Philosophia Moralis, quae docet, hominem esse arbitrum sui temporis, quo tam uti, quam abuti possit? Certe, quum temporis collocati ratio sit aliquando reddenda Ei, qui nos in hoc orbe administros suorum donorum constituit, idem ineptiis ac rebus ludicris nequaquam erit impendendum. Quale, quaeso judicium esset ferendum de caterva hominum, qui licet scirent se fragili impositos navigio, ad oppositum deferri littus, ut ibidem de eorum vita ac singulis factis, exactissima habeatur quaestio, brevis tamen transitus molestias ludis chartarum & tesserarum fallere studerent? Profecto dum cordatus Philosophus merito condemnaret talium socordiam, eosque vix sui compotes esse crederet, alius vicissim ex Democriti vel Epicureorum schola prodiens, firmiter adseveraret, Philosophum ineptire, & eos, quos taxet, laudem mereri, quum quilibet, qui supra vulgus sapit, illas continuo supprimat cogitationes & instantis fati horrores, qui constantem animi alacritatem sufflaminare queant. Et certe Canonicum hoc foret argumentum, si quis modo ostendere valeret, hominem nullius subesse imperio, nec cuiquam adstringi ad dictorum & factorum suorum rationem reddendam. Qui vero haec ostendere tentaret, absurditatum labyrintho ita sese implicaret, ut nullum inde egressum inveniret. Denique dum illa in conventibus vacuitas, qua multi propemodum conficiuntur, est explenda, quam scite ne haec tollitur, multum ratiocinando de hac vel illa projecta charta? Quae, quaeso, vitae emendatio, aut quae in

 

-10-

 

negotiis, quae nobis incumbunt, expediendis facilitas ex tali colloquio est exspectanda?

 

§. VI.

 

Sed ne caussa sua cecidisse ille videantur, qui memoratos ludos non prorsus improbant, alio adhuc rationum fuco eosdem incrustare solent; contendentes, ludis istis, nunc frequentioribus factis, humanam indolem in meliorem fuisse mutatam, & superiorum temporum ferocitati placidiores successisse mores. Quis enim, ita argutantur, ignorat, vel quod majores nostri suas comessationes & symposia non in longam solum noctem, sed in plures interdum dies protraxerint, vel quod in eorum conventibus, quum nihil haberent, quo tempus fallere possent, fama absentium interea, dum a scyphis vacarent Herculeis, variis exposita fuerit calumniis. Contra ea cum nostri aevi prandia etjam lautissima intra paucas horas communiter absolvantur, & quum reliquum tempus, ludis pagellarum vel tesserarum impendatur, convitiis omnis interclusus videtur locus. Fatemur, Majores in suis conviviis mero ac dapibus, ultra quam debuissent, non raro indulsisse, qui tamen hoc vitium ludis aleae, nostro aevo familiaribus, non auxerunt. Sed molliter Majorum nostrorum ossa quiescere sinamus, & hodiernam convivandi rationem contemplemur; quo facto, mox inveniemus, quod quanto magis prandia nostra a Veterum simplicitate recedant, & quanto frequentius ac majori sum<<p>>tu, ut nostro conveniant palato, parentur, tanto minus sanitati conservandae inserviant; id quod non in theoria solum, sed ipsa etiam re verum esse, valetudinarium, quo degimus, seculum satis ostendit. Insuper Satira nostro tempore nihil

 

-11-

 

de suo remisit rigore, quin potius plures nunc, quam olim inveniuntur Momi, qui non privatim modo, quod veteribus objicitur, aliorum facta ad censuram revocant, sed qui in publicis etiam foliis tam inepta & iniqua aliorum facta, quam minus apposite dicta atro notant carbone. Porro qui a nobis in praesenti dissentiunt argumento, in robur suae opinionis illum, tacite saltem, insinuare volunt canonem: quod ex duobus malis minus sit eligendum, & quum ludi nominati impediant aliorum obtrectationes, eosdem tolerandos esse censent. Sed neque hoc ariete nostra convellitur sententia; quum enim allatus canon de malis Physicis non nisi in casu necessitatis, et de moralibus nunquam valeat, & tam ingluvies, quam famae aliorum obtrectatio, quin & omnes ludi aleatorii, quibus ut mox ostendemus, non privati tanum homines, sed integrae non raro familiae in ultimum amittendorum bonorum discrimen vocantur, officiis nostris repugnent, ineptus est dissentientium in sua caussa concludendi modus.

 

§. VII.

 

Si itaque caussam ludorum aleae penitius consideremus, satis deprehendimus, eandem non esse quaerendam vel in liberali quodam oblectamento, vel in antidoto contra ingravescentem intemperantiam & aliorum obtrectationes, sed quod ex avaritia suos repetat natales. Cupiditas augendi suas opes & suas insimul commoditates, quae non minimam felicitatis civilis partem constituunt, singulis hominibus est connata; sed media ad hanc votorum metam perveniendi pro ingeniorum diversitate variant. Vix autem datur expeditior quaedam ratio, magnas opes breve intra tempus & citra opero-

 

-12-

 

sam curam obtinendi, quam per ludos aleae, dum secunda conatibus adspirat fortuna, & quare quis, alea nondum jacta, ipsam sibi malevolam ominaretur? En! quomodo avaritia spe insignis lucri plures lusores ita fascinat, ut bona sua aleae temerariae committant. Quod quam sit veritati consentaneum, vel suo nos exemplo docent infantes molliter educati, & quibus ludos chartarum inde a teneris permiserunt parentes; illi enim, si sine ullo proposito ludant lucro, tumultuaria prorsus ratione suas tractant chartas, sed quae confestim mutatur scena, & tacite magis atque ad artis regulas institiuitur [instituitur] ludus, si vel numerus acuum (knappnåhlar) vel alia dexteritatis insignia victorem maneant. Eadem prorsus inter maturioris aetatis homines est ludorum ratio, quo majores enim pecuniarum summae exponuntur aleae, eo magis intenditur attentio & excitatur acquirendi studium. Praeterea sicut lusor, qui a fortuna destitutus notabilem fecit jacturam, sua sorte non est contentus, ita is, saltem intra se, ovat, qui crumenam numis distentam domum reportat. Unde satis liquet, ludorum aleae quasi animam esse avaritiam, quam plura vitiorum genera, ceu totidem pedisequae, comitantur.

 

§. VIII.

 

Continuemus adhuc, quoniam incepimus, animadversionum nostrarum in ludos aleae seriem, & symptomata horum moralia ad veritatis lampada contemplemur; quo facto constabit, ipsos invidiae atque internecinis subinde odiis materiam & occasionem praebere. Opes enim suas, ut felicitatis adminicula, nemo non amat; quare sine atr<ae?> bilis commotione vix intuetur illum, cui ultra spem inter ludendum ita favit fortuna, ut col-

 

-13-

 

lusorum bona obtinuerit. Quid? Quod, quo majorem caeteri faciant jacturam, eo acerbius in felicem exasperentur collusorem, adeo ut in desperationem saepe conversi non dubitaverint ei, domum reversuro, insidias struere, & amissa violento modo eripere; qui proinde felicem sese censuit, si ex ultimo hujus scenae actu vitam, caeteris direptis, servare potuerit incolumem. Sed iniquissimum hoc esse factum, dicet forte quispiam fateor omnino ita esse; si autem merito damnemus effectum, vindictae acerrimae cupiditatem, cur non improbamus ejus caussam & occasionem, ludos. Esto autem, moratiores esse collusores, quam ut tantum concipiant odium, nihilo tamen minus lusori vel semper vel ut plurimum felici sinistra ista adhaeret suspicio, quod ea, qua deceat, integritate non ludat. Quid autem quaeso communiter facere solent infelices lusores, sed quos vel ambitio vel spes lucri exagitat, dum suspicantur, caeteros non suae peritiae, sed dolis, quos expiscari nequeant, feliciorem suam debere sortem? Discere solent a veterano aleatore stratagemata quaedam lusoria, quae quidem in necessariam sui conservationem primum adhibent, sed quae in consuetudinem ita sensim abeunt, ut ingenuitatis, in suis negotiis observandae, ipsos tandem capiat oblivio.

 

-14-

  

Arpapelien siveellisyydestä

Avainsanat: arpapelit, noppa, pelaaminen, siveellisyys, onnellisuus

Väitös kysyy, onko nopan pelaaminen moraalisesti sopivaa ja oikein. Vastaus on selvä, ei: Noppapelissä tuhlaa aikaansa ja rahojaan, jotka voisi käyttää hyödyllisesti. Lisäksi, jos voittaja tuleekin näennäisesti onnelliseksi, tämä tapahtuu toisten pelaajien kustannuksella, jotka tulevat onnettomiksi ja helposti epätoivoisiksi, jolloin he voivat yrittää saada rahansa takaisin voimakeinoin.

 

Om tärningsspelens sedlighet

Nyckelord: hasardspel, tärningsspel, tärning, sedlighet, lycka

Dissertationen ställer frågan huruvida det är moraliskt rätt att spela tärning. Svaret är ett klart nej: tärningsspelaren slösar tid och pengar som kunde användas till något nyttigt. Därtill kommer att om vinnaren blir skenbart lycklig, sker det på de andra spelarnas bekostnad; dessa blir olyckliga och med lätthet också förtvivlade, i vilket fall de kan tänkas försöka få sina pengar tillbaka med våld.

 

On the morality of die games

Keywords: gambling, dice, morality, happiness

The dissertation asks, is it morally right to play dice? The answer is a definite no: in these games, one wastes time and money, which could be used in a profitable way. Even if the winner of the game seemingly becomes happy, it is only at the cost of other players, who become unhappy and easily desperate, and might try to get their money back by force.