Diss. academica, explicatura quaestionem: an felicitas reipublicae ex multitudine civium praecipue sit aestimanda?

Upphovsman/kvinna: Bilmark Johan
Utgivningsår: 1765
Publicerad i Filosofia.fi: 24.09.2007

Praeses: Johan Bilmark

Respondens: Anders Heinricius

Diss. academica, explicatura quaestionem: an felicitas reipublicae ex multitudine civium praecipue sit aestimanda?

1765

Skannerointi: Åbo Akademin kirjasto

Inskanning: Åbo Akademis bibliotek

Scan: Åbo Akademi university library

http://bibbild.abo.fi/


Tulisiko valtion onnellisuutta arvioida erityisesti kansalaisten paljouden perusteella?

Avainsanat: onnellisuus, valtio, kansalainen

Väitös tutkii valtion onnellisuuden mittaamista. Lukuisten historiallisten esimerkkien avulla pyritään osoittamaan, että valtion onnellisuus ei riipu sen suuruudesta eikä liioin siinä asuvien ihmisten tai kansalaisten määrästä.


Borde statens lycka uppskattas särskilt på basen av medborgarnas myckenhet?

Nyckelord: lycka, stat, medborgare

Dissertationen undersöker måttet på en stats lycka. Med en mångfald av historiska exempel försöker skribenten visa att en stats lycka inte beror på dess storhet eller mängden medborgare.

 

Should happiness of a state be estimated especially on the ground of the multitude of its citizens?

Keywords: happiness, state, citizen

The dissertation studies the measurement of happiness of a state. With numerous historical examples, it endeavours to show that the happiness of a state does not depend on its greatness or on the number of its citizens.

Bilagor

PDF: Skanneroitu/Skannad/Scanned: Bilmark1765_23.pdf

I. N. J. C.

DISSERTATIO ACADEMICA,

EXPLICATURA QUAESTIONEM:

AN FELICITAS

REIPUBLICAE EX

MULTITUDINE CIVI-

UM PRAECIPUE SIT

AESTIMANDA?

QUAM,

Consentiente Amplissima FACULTATE Philosoph.

In Regia ad Auram Academia,

PRAESIDE

MAG. JOHNNNE

BILMARK,

HISTOR. & PHIL. PRACT. PROFESS. Reg. & Ord.

Pro Summis in Philosophia honoribus obtinendis

publice ventilandam sistit

ANDREAS HEINRICIUS,

Wiburgensis.

Die XX. APRILIS Anni MDCCLXV.

L. H. Q. A. M. S.

 

ABOAE

Impressit JOH. CHRISTOPH. FRENCKELL.

 

-i-

 

Kongl. Maj:ts

Tro-Tjenare och Häradshöfdinge

Öfwer Stora Sawolax,

Ädel och Högaktad,

Herr CARL WILH.

MALLEEN,

Min Högtärade Kjäre Fader.

 

Omwärling af glädje och sorg har ifrån werldenes första grunning warit Adams Efterkommanders säkra lott. At förtiga andra prof häruppå, har jag äfwen i min lifstid fått ärfara denna ändring. Mina första barna år tilbragtes i idel fägnad under en öm och huld Faders skjötsel; men då jag måst tycktes behöfwa Hans råd och hjelp, behagade Den Högste GUDen, til min bittra afsaknad, hädankalla Honom til sina glädie boningar. Min lycka syntes nu med Honom bädda sig i mörkret; men Den Milda Försynen, som underligen förer oß här i werlden, förskingrade wår dimba, och lätt wårt hopps sol upgå, då Min Huldaste Fader ingick et Christeligt Ägta Förbund med min Kjära Moder. Jag har ifrån den tiden rönt samma godhet och ömhet, som jag årfor hos min Salige Fader; så at jag ej saknadt annat, än blotta namnet. Inga råd och inga omkostningar hafwen I sparat, at befrämja min wälfärd. Sådant Edert ynnestfulla sinnelag emot mig ärkänner jag med all barnslig wördnad, och til et ringa wedermåle af min tacksamhet har jag nu äran at upoffra Eder, Min Huldaste Fader, detta lilla Academiska Arbete. Anseen mit företagande med Eder wanliga godhet, så skal jag aldrig underlåta, at för Eder beständiga wälgång anropa Den Högsta GUDen, och med djup wördnad framhärda

 

Min Huldaste Faders

 

Ödmiuklydigste Son

ANDERS HEINRICIUS.

 

-ii-

 

§. I.

 

Habent omnes ferme disciplinae sublimes quosdam dogmatum apices, quos attingere vel nemini, vel paucis tantum mortalium, & quidem post plurium saeculorum industriam, conceditur. Quinam hi sint in aliis aliisque scientiis, nostrum non est jam exponere; sufficiat indicasse, quod inter Politicos multum agitata fuerit quaestio: in quo felicitas civitatis praecipue consistat? Arduum omnino problema; quippe a cujus resolutione & dextera exsecutione generis humani salus, ad quam singuli votis, consiliis atque factis anheli contendimus, admodum dependet. Mitto varias variorum in hoc argumento sententias, & tantum moneo, quod ab antiquissimis retro temporibus plurimi fuerint, qui felicitatem rerumpublicarum ad eandem decempedam, qua illarum amplitudinem exigere voluerunt; imperia quaevis tanto feliciora rati, quanto plures ipsis subjectae essent regiones. Quare etiam dum VIRGILIUS introducit Jovem, qui solatur Venerem, casus Aeneae impotenter ferentem, Romanos, ex Herois hujus stirpe orituros, ita praedicat:

His ego nec metas rerum, ne tempora pono,

Imperium sine fine dedi (a).

 

-1-

 

Non equidem dubito, quin haec opinio valde arriserit Principibus, ad immortalitatem nominis per res, in dissitis maxime regionibus fortiter gestas, ambitiose contendentibus, non tamen propterea vel rationi convenit vel experientiae. Pendet enim felicitas integrae civitatis ex salute incolarum, adeo ut quo majoribus hi fruantur commodis, eo etiam major illa sit censenda. At amplissimum imperium nec comparari absque cruentis praeliis, nec conservari sine expeditis potest phalangibus; quo in strepitu, justa tranquillitas, quae non ultimam felicitatis civilis partem constituit, frustra speratur. Nec tantum est vastorum regnorum robur, quantum e longiquo mentitur; sed infirmitatum plura occurrunt vestigia. Magna quidem in his sunt vectigalia, sed magni quoque sum<<p>>tus; perinde ac in magna domo multi sunt, qui laborant & multi etiam qui collecta consumunt. Praeterea vicinorum ea est consvetudo, ut quantum accedere potenti Principi virium animadvertant, tantum putent detrahi suae securitati. Quam quia nemo volens negligit; hinc invidia, illinc odium gravissimas suscitant procellas, quae vastissimis imperiis maximam saepe intulerunt cladem, ceu Historia adfatim comprobat. Potentiam Macedonum vehementer quidem auxit ALEXANDER MAGNUS, amplissimum Persarum imperium in suam redigendo potestatem; quod autem vel suam vel civium, qui instrumenta victoriarum ejus fuerant, ita promoverit felicitatem, nemo facile adfirmabit. Regnum enim incompositum reliquit, id est: matri, uxori, liberisque perniciem, & amicis continuam digladiandi materiam. Et Argyraspides non lauta spolia, sed profundas cicatrices & foedam canitiem in patriam, viris & opibus exhaustam, retulerunt. Atque ita dilucide constat effatum Poëtae: Quicquid delirant Reges, plectuntur Achivi. Nec meliorem aliorum regnorum conditionem re-

 

-2-

 

perio; quippe dum modica eorum fuerunt pomoeria, nervosum suum florem ostentarunt, at ubi in immensum creverunt, sua potissimum mole contrita fuerunt. Atq[ue] ut paucis multa complectar: in magnis imperiis aut metus aut cupido aut cura, in plerisque aut splendida miseria aut opulentia sordida. Cum itaque opinio de felicitate civium, ex amplissimo imperio metienda, tot tamque firmis rationum ariëtibus sit concussa, non solum paucissimos jam invenit defensores, sed & principum ardor imperii limites continuo prorogandi admodum deferbuit. Contra ea, postquam Oeconomiae strenuam operam navare coepit orbis litteratus, perquam invaluit opinio, quod fe{l}icitas reipublicae ex multitudine civium praecipue dependeat, pro qua defendenda, tanquam pro aris & focis, pugnarunt SAAVEDRA (b), TEMPLE (c), SUSSMILCH (d), FAGGOT (e), BERCH (f), BRING (g), aliique, quorum tamen effata jam adducere, proposita vetat brevitas. Quamvis autem non negemus, quin per hanc sententiam generi humano egregie, uti par est, consulatur, & cum republica quavis, viris exhausta, pessime agatur; non tamen animum inducere possumus, ut credamus, solam hominum copiam omne felicitatis punctum ferre. Paucis igitur in praesenti dissertatione ostendere conabimur, felicitatem civitatis non tam ex quantitate, quam potius ex qualitate incolarum esse aestimandam. Quod si successerit, meditationibus forte non ingratis ansam praebebimus; sin minus, innoxios tamen hos conatus, & constitutionibus Academicis (h) convenientes, Benevolus Lector meliorem in partem pro ea, qua est, humanitate interpretabitur.

 

(a) AENEID. Libr. I. p. 282, 283. (b) In loca Principis Christiano-Politici 66. Symb. p. m. 538. (c) Vid. RECHERCHE du commerce en Irlande. (d) In Gottl. Ordnung mensch. Geschl. & Epistola Dedicatoria ad Regem Borussia. (e) Vid. Svenska Landtbrukers binder och hjelp p. 49.

 

-3-

 

(f) Vid. Ejusd. Politiska Arithmetica pag. 60. (g) Conf. Dissert. De multitudine incolarum, fundamento felicitatis civilis. (h) Cap. XXIII. §. 29.

 

§. II.

 

Antequam ad ipsum argumentum enucleandum nos accingimus, erunt nonnulla praemittenda, cum, ut quae dicenda sunt, melius intelligantur, tum etiam, ut controversiarum materia quodammodo tollatur. Felicitatem, in genere consideratam, per fruitionem boni definit CICERO (a). In quo autem bonum civile praecipue consistat, inter se non conveniunt Auctores, cum alii in opulentia civitatum, alii in fortitudine & numero copiarum, vel similibus rebus idem constituant. Nos vero felicem nuncupamus rempublicam, in qua cives commoditate, tranquillitate & libertate gaudent, his praerogativis rite utuntur, & easdem contra exterorum vim mascule defendere possunt. Atque haec tria momenta, tanquam cardines, quibus publica & huic innixa privata salus nitatur, cordati proponunt Politici. Unde etiam gravissimus Auctor Svecanus: Ty at thet är almogans lif ok hälsa ok gagn ok glädi, hawa lfrid ock frelse ok guda sämjo inbyrdis, id est: Haec est civium vita & salus & commoditas & oblectamentum, ut habeant securitatem & libertatem, mutuamque concordiam (b). Recte omnino haec conjungit; opulentia enim &, quae per ipsam paratur, commoditas, sine tranquillitate oneri magis, quam utilitati civibus est; siquidem & sibi & bonis, sive a natura concessis sive industria quaesitis, quotidie timebunt. Quid rursus prodest securitas hominibus, rerum necessariarum copia destitutis, aut quid juvant divitiae & tranquillitas incolas, in servilem conditionem redactos? Praeterea vero necesse est, ut tanta fortunae munera reverenter habeamus, ne beneficam suam indolem vel nimio vel perverso usu amittant. Sicut enim nimia alimentorum copia vi-

 

-4-

 

res corporis enervat potius, quam confirmat; ita ex felicitatis intemperantia gravissimae saepius exstiterunt calamitates. Quare Florus aperte testatur, quod nulla alia res furores civiles Romae pepererit, quam nimia felicitas (c). Dictis unicam adhuc observationem addo: licet ob rationes gravissimas, a nobis mox adferendas, felicitatem civitatis ex numero incolarum praecipue non aestimemus, haec tamen eo non sunt trahenda, quasi probare velimus, multitudinem civium reipublicae inutilem esse. Hoc potius tenendum, quod sicut ceteris paribus eo felicius judicamus imperium, quo pluribus gaudeat incolis; ita si cetera fuerint imparia, possit tamen aliqualis hominum defectus, modo nimius non fuerit, egregiis institutis & aliis modis ita resarciri, ut de sincera felicitate sibi in sinu gratulari queant.

 

(a) Vid. Libr. V. Quast. Tuscul. (b) Vid. Kununga ok Höfdinga Styrilse p. m. 20. (c) Confr. Ejusd. Hist. Lib. III. Cap. XII.

 

§. III.

 

Vidimus modo, quibus potissimum momentis felicitas civilis absolvatur; in eo igitur cardo rei nunc vertitur, ut despiciamus, quibus modis pretiosum adeo thesaurum obtinere, & obtentum conservare possint cives. Sicut igitur cana recte censuit antiquitas, quod invia virtuti nulla sit via; ita hac comite & duce ad amoenam felicitatis ardem per varios casuum anfractus eniti licet. Et cum nemo fortunam sibi ipsi fingere possit, sed quisque, qui modo in meridiana non caecutit luce, fida edoceatur experientia, felicem rerum nostrarum successum a benigno Summi Numinis moderamine tantum dependere, homines etiam, quibus salus civilis curae cordique est, nihil tantopere desiderant, quam ut ad voluntatem DEI

 

-5-

 

omnia & dicta & facta sua componant, atque ita largam Ejus benedictionem caelitus devocent. Valeat Trojanorum palladium, habeant sibi Romani sua ancilia, sola est religio, quae sedulo, uti decet, culta civitates securas reddit & firmissimum illis substernit fulcrum. Quid enim jucundius, quam una vivere cum hominibus, qui vero Numinis sensu imbuta gerunt pectora, quique adeo sollicite cavent, ne factis suis DEUM offendant & conscientiam suam laedant. Nulli tum fabricantur doli, nullae struuntur insidiae; nam ab injuriis abstinent, qui DEUM injuriarum ultorem metuunt. Enimvero cum singuli non intelligant, quid ad salutem publicam apprime conducat, sed falsum pro vero & malum pro bono saepe amplectantur; circa ipsa rerumpublicarum initia introductae fuerunt leges civiles, quae praecipue determinant, tam quid sit faciendum & omittendum, quam poenas, quae legum transgressores manent. Hae igitur si probe observentur, nemo civium erit, qui ad publicam salutem promovendam symbolam quandam non confert, & sub tutissimo legum umbone sua quotidie non auget commoda. Praeterea vero in republica bene constituta necessarium est, ut sedulo colatur justitia, quae in rebus civilibus maximum momentum habet, unde etiam Chorus apud Euripidem in HELENA ita canit: oÙdeˆj pot/ eÙtÚchsen œkdikoj gegèj. 'En tù dika…J d/ ™lp…dej swthr…aj, id est, Nemo unquam injustus fortunatus fuit - - - In justitia autem spes salutis. Ex virtutibus modo memoratis nascitur mutua civium concordia, qua reipublicae robur praecipue absolvitur. Ingruant enim, ut varii sunt hominum casus, adversa tempora & hostes ad imperii limites acriter fulminent, cives mox quasi non tam publica quam privata ageretur res, animos, consilia & vires arctissime conjungunt, ut procellas has depellant & almam reducant serenitatem. Quod cum sciant vicini, unanimem

 

-6-

 

adeo rempublicam temere non adgredientur; probe gnari, quod non solum universorum impetum sustinere, sed & singulorum industriam ac fortitudinem continuo experiri cogantur. Haec in sago praestat concordia, cujus vero in toga non minor est splendor, cum per ipsam egregia instituta promoveantur, & res parvae tenuesque ad eximium gloriae & potentiae fastigium perducantur. Porro ut necessariis sufficiant sum<<p>>tibus, justi laboris molestias non detrectant [detractant], nec assam columbam, per aërem venturam, exspectant cives. Bene enim SALLUSTIUS: Non votis, nec suppliciis muliebribus auxilia Deorum comparantur, vigilando, agendo, bene consulendo prospere omnia cedunt. Ubi socordiae atque ignaviae tete tradideris, nequicquam Deos implores, infesti iratique sunt (a). Paucis: ubicunque vera Religio, alma justitia, concordia, amor in patriam, aliaeque his cognatae vigent virtutes, ibi nitent oppida, florent rura, scientiae excoluntur, artes servent, negotia quaevis & prudenter suscipiuntur & fortiter geruntur, atque cives secundae fortunae muneribus sine aegritudine & sine ullo detrimento sobrie fruuntur. Quare JUVENALIS:

- - - - - - - - Semita certe

Tranquillae per virtutem patet unica vitae. (b).

Tolle vero metum Numinis, tolle justitiam & concordiam, cives non tam bonos efficies, quam callide subdolos, non tam cultores virtutis, quam vitiorum dissimulatores, qui summa imis miscent.

 

(a) In bello Catil. Cap. 52. (b) Vid. Satyr. 10.

 

§. IV.

 

His jam praemissis, ad problematis propositi resolutionem nos conferimus, argumentorum non numero, sed pondere ostensuri, quod felicitas reipublicae a numero civium non tota dependeat. Evictum nempe

 

-7-

 

modo dedimus, quod imperium tum felix atq[ue] perpetuum sit, si virtutibus fulciatur; quare si omnes homines essent boni, omnino foret concedendum, felicitatem reipublicae tanto majorem esse, quanto plures in eadem reperiantur incolae. Enimvero cum in magna hominum multitudine, fida teste experientia, alii & ii quidem admodum pauci virtutem impense colant, alii parum curent, multi vero, ne quidem quid ipsa sit virtus, intelligant; vel sic generaliter constat, quod vera civitatis felicitas ex sola incolarum quantitate non sit metienda. Addo, quod vitiorum non minor, quam morborum epidemicorum sit contagio, quae proinde in densa hominum turba plures adsicere potest, atque ita a felicitatis sensu ipsos arcere. Ut vero majorem adhuc sententiae nostrae foeneremur lucem, comparemus inter se, numerum civium atque tria illa momenta, quibus felicitatem civilem const{a}re supra adseruimus, & primo quidem consideremus opu{l}entiam. Hanc ex incolarum opibus praecipue aestimamus; non tam obseuras Principim cellas, quam distensas civium <c>rumenas tutissimum aerarium rati, idque auctoritate ELISABETHAE, Angliae Reginae, quae civibus, tributa sibi offerentibus, dixisse fertur: qu’ elle trouvoit ces déniers aussi bien dans la bourse de ses sujets, que dans la sienne (*). Ponamus nunc, duas esse civitates A & B, magnitudine & bonitate soli pares; habeat autem A duplo plures incolas quam B: quod si praeterea A tam quod ad agriculturam, quam ceteras quoque artes fuerit duplo magis exculta, quam B, & justitia distributiva in A & B aequaliter observetur; evidens est, quod hactenus opulentia civium in utraque republica sit plane eadem. At si minor fuerit civitatis A cultura, quam dupla ipsius B, quod plerumque contingere solet; minor quoque erit singulorum opulentia in A quam in B, vel si haec nihilominus utrobique ae-

 

-8-

 

qualis sit, cives in A multo duriores perferent labores, quam in B; ac proinde minor etiam erit commoditas in A, quam in B. Quae hinc existunt mala luculenter sese produnt, si justitia distributiva in magna hominum frequentia exacte non observetur; siquidem ditissimi civium, si vel aliquantum tenaces fuerint, pluribus aliis necessaria victus & amictus instrumenta sensim subtrahunt. Paucis: numerosi cives plurima quidem, si universos simul spectemus, lucrari possunt, sed cum plurima quoque indies consumant, residua, ex quibus commoditas singulorum aestimanda, rationem civium non sequuntur. Pergimus ad securitatem, quae vel interna est vel externa. Cumque, ut modo observavimus, in magna hominum frequentia major pars vitiis delectetur, si numerus pravorum in eadem tantum ratione, qua multitudo civium crescat, securitas interna, quae ex virtutum ante memoratarum copula dependet, major certe non erit in numerosissima civitate A, quam in B. Si vero, quod magis probabile est, numerus malorum hominum in A fuerit ad horum numerum in B, in majori, quam modo indicavimus, proportione, securitas interna, quae est in ratione reciproca malitiae incolarum, minor erit in A, quam in B. Praeterea licet ingentes copiae magnum sint civitatum praesidium, non tamen adfirmandum, quod securitas externa ex militum numero unice sit metienda; praesertim cum experientia doceat, quod haud ita magna manus hostium impetum non solum sustinuerit, verum etjam amplissimas eorum cohortes fortiter prostraverit. Scilicet phalangum raritatem admodum supplent ducis prudentia, nec non justa civium disciplina, frugalitas, concordia, intensissimus in patriam amor, &, qui inde nascitur, contem<<p>>tus mortis & periculorum, qui animos attollunt, simulque efficiunt, ut imminenti calamitati depellendae sese suffecturos nunquam desperent. Denique cum libertas civilis, quae ad felicitatem nostram per-

 

-9-

 

quam conducit, sit facultas, quae ex indole imperii atque potestate, quam in Principem contulerunt cives, dependet, luculenter patet, quod haec ipsa a multitudine civium haud sit aestimanda: quin potius, cum in numerosioribus civitatibus plures sint, qui libertate sua temere abuti & possint & soleant, in illis quoque ipsa variis legibus magis magisq[ue] circumscripta fuit. Ne quis de hac re dubitet, percurrat diversas respublicas, ut comperiat, quod quamdiu civium numerus ultra mediocritatem non excrevit, eximia hi gavisi sint libertate; quorum vero Nepotes, continuis accessionibus numerosiores facti, formam regiminis mutare & cum libertatis quodam dispendio felicitatem quaerere sunt coacti. Cum itaque opulentia, securitas, atque libertas civium, in ratione multitudinis illorum non crescat; firmiter nunc concludimus, felicitatem civilem ex solo numero incolarum non esse aestimandam. Atq[ue] hoc suo jam tempore vidit ISOCRATES, qui in Areopagitica ita loquitur: Felicitas urbium non in magnifica murorum structura, nec in numerosa civium multitudine consistit, sed sapientibus & moderatis reipublicae gubernatoribus & legibus continetur.

 

(*) La Motte dans L’ instruction de Monsigneur Le DAUPHIN.

 

§. V.

 

Quoniam vero eruditis, qui felicitatem reipublicae ex numero civium praecipue aestimant, argumenta varia, eademque satis speciosa, adferunt, quibus suam corroborare solent sententiam; instituti nostri ratio postulat, ut ipsa breviter nunc examinemus. Graviter itaque contendunt, per auctum civium numerum agriculturam, ceterasq[ue] artes, quae commodioris vitae praebent adminicula, valde promoveri: aerarium publicum insigniter locupletari: atque imperii dignitati per ingentes copias, quae in aciem, quoties necessitas exigat, produci possunt, plurimum auctoramenti accedere.

 

-10-

 

Ut vero his rationibus tanto majus robur addant, fundamenti loco adsumere videntur, omnes incolas vel bonos esse, vel saltem per idoneas leges & praeclara instituta ad sedulam virtutum culturam haud operose formari posse. Verum ne his quidem prolatis nos caussa nostra cecidisse arbitramur; quod, singulis momentis rite perpensis, luculenter patebit. Licet enim non probabile modo, sed maxime necessarium sit, agrorum pomoeria per crescentem hominum numerum quotannis extendi, cum tamen alma Copia in muneribus suis distribuendis industriam civium solam spectet, ex agricultura ultra necessarios usus tantundem pro rata lucrari possunt illi, qui numerosam, quam qui numerosissimam incolunt civitatem. Quod vero ad artes sic dictas manuarias adtinet, ipsae quoq[ue] in magna urbium & hominum frequentia non possunt non florere, cum plurimi sint, qui operibus manus admovent; at maxima hic opus est circumspectione, ne benignam ipsae indolem suam amittant. Multiplex enim docuit experientia, cum quod oppida, dum nimium pretium artibus his fuit statutum, multos quidem acceperint incolas, rura autem industrios desideraverint colonos, tum quod leges perverso horum in urbes commigrandi studio cohibendo ubique locorum non suffecerint. Unde porro factum est, ut necessaria vitam sustentandi adminicula minus obvia fuerint, & proinde horum pretia continuo increverint. Deinde sicut artes manuariae civitati cuilibet valde prosunt, dum mediocritatis termino continentur; ita hunc tran<<s>>gressae luxum, praedulce illud malum, plerumque introducunt, qui opes eorum, quos artes paulo ante ditaverant, sensim depascitur & publicam gignit inopiam; immo velut per seriem quandam malorum fit, ut ingenui mores vehementer ita corrumpantur. Enimvero cum felix, quam proposuimus respublica, cives soler-

 

-11-

 

tes & virtutum studiosos alat, pars etiam horum artibus quibusvis liberalibus strenuam navat operam, adeoq[ue] ceteri opus non habent, necessaria commoditatis instrumenta a fuscis sibi comparare Indis. Esto autem, quod non admodum multas pretiosas merces ad exteras transferre queant nationes; simul tamen verum est, quod rebus alienis, quae splendore magis, quam utilitate sese commendent, haud difficulter carere queant; pulchrum solummodo putantes, quidquid civium suorum produxerit solertia. Praeterea non est dissitendum, quin aerarium valde locupletetur, cum in republica, civibus abundante, singuli pro rata symbolam in illud conferunt, nec tantae opum accessiones in minori hominum frequentia sint sperandae; juxta tamen modeste opinamur, non tam divitem esse Principem, qui multa possidet, quam cui nihil deest. Adeoque cum in republica non tam numerosa, quam virtutibus probe exculta, cives & opes &, his longe cariorem, vitam patriae suae libenter devoveant, Princeps heic in modicis vectigalibus atque suorum frugalitate aeque firmum invenit rerum gerendarum nervum, ac alius ex thesauris anxie congestis. Quis porro ferret calculos ita subducentem: quo ampliores in aerario coacervantur opes, eo plura quoque bona singuli possident cives; cum & ratio & experientia huic contrarietur opinioni. Ulterius sicut valetudinis firmitas ex crassitie atque proceritate corporis non est aestimanda; ita nec potentia civitatis ex numero militum, quos sustentat & in aciem producere potest, tota dependet, quemadmodum paragrapho antecedente pluribus ostendimus. Denique cum multi existiment, sincerum virtutis studium nationi cuilibet facile instillari posse, adeoque summam rei in eo potissimum consistere, ut numerus incolarum augeatur; minuenda omnino erit haec opinio. Profecto qui talia jactitant,

 

-12-

 

sibi minime exploratam habent mortalium pravitatem atque feroces eorum inclinationes, quae gravissimas ipsis moras nectunt, quoties per asperam virtutis semitam ad felicitatem eniti cupiunt. Conentur modo, inveteratorum praejudiciorum lenocinia in aliquibus tollere, & experientur, quod durissima etiam saxa ad quamlibet figuram facilius effingi, quam illorum actiones ad optimarum legum normam jugiter componi queant. Quanto igitur difficilius erit, integrae cujusdam nationis mores mutare & ipsam ad meliorem reducere frugem; cum singuli multa discere & plurima dediscere debeant?

 

§. VI.

 

Juvat nunc Historiarum excutere monumenta, atque sedulo inquirere, an imperia quaevis tanto feliciora fuerint, quanto pluribus gavisa sunt incolis. Sive igitur antiquitatem sive hominum consideremus frequentiam, procul dubio regnum Israëlitarum inter cetera locum haud ultimum sibi vindicat. Floruit autem illud omnium maxime, Regibus DAVIDE & SALOMONE, sub quorum auspiciis non solum multae vicinarum provinciarum superatae, verum etiam commercia admodum fuerunt promota. Numerus etiam hominum, Palaestinam tunc incolentium, magnus adeo fuit, ut fidem superaret, nisi fide dignissima & exceptione omni majora haberemus testimonia. Nam ex 1 Chron. XXI: 5. adfatim constat, quod numerus eorum, qui per regnum Israëlitarum armis ferendis pares erant, fuerit 1500000, adeoque si ex computatione, Politicis familiari, adsumamus, numerum horum esse ad reliquum populum, uti 1 ad 4 circiter, universa Israëlitarum natio, nondum tamen computatis tribubus Benjamin & Juda, fuit sex milliones; his vero adjectis, impleverat octo milliones fere. Quem tamen numerum, utcunque vastum, vero tamen minorem potius, quam majorem fuisse, perquam verisi-

 

-13-

 

mile est. Quaeri nunc potest, an felicitas populi Israëlitici civilis eximia quoque his temporibus fuerit? Ad quam quaestionem distincte est respondendum. DAVIDE ad gubernacula imperii sedente, lauta fuit civium conditio. Licet enim continua fere bella cum Philistaeis, Moabitis, aliisque gesserint, atque imperium internis, eisdemque gravissimis motibus interdum agitatum fuerit; ex his tamen malis non sua multitudine, sed favente Summo Numine, superiores semper evaserunt Israëlitae. A DAVIDE ad SALOMONEM, Regum Sophorumque Phoenicem, transitum facientes deprehendimus, quod eadem hominum multitudo intra breve spatium & floruerit & vitam per extrema quaevis traxerit. Nimirum cum circa imperii initia Rex hic prudenter ac juste regnum suum admistravit, laeta admodum halcyonia agebant Israëlitae; at ubi opulentia luxum introduxerat, ipsa copia ad tristem redacti fuerunt inopiam. Notum enim est, quod SALOMON non uxores modo, sed greges feminarum in matrimonium duxerit, mensas suas amplissimas opiparis epulis non tam ornaverit, quam quotidie oneraverit, & numerosissimas denique copias sustentaverit; quibus omnibus cum ordinarii nequaquam sufficerent reditus, novis continuo tributis populum vexavit, &, quem servare debuisset, temere oppressit. Tristem in quam ita redacti fuerunt Israëlitae conditionem satis colligere possumus ex supplicibus precibus, quibus REHABEAMUM, filium SALOMONIS, ad misericordiam & molestiarum levamentum permovere ante studuerunt, quam homagium ipsi praestarent. Ita enim ferocem hunc Principem alloquebantur: Pater tuus jugum nimis durum nobis imposuit; minuas Tu illius gravitatem, nec fidem nostram & obsequium desiderabis, 1 Reg. XII: 4. 2 Chron. X: 4. Profecto querulae ejusmodi voces non indicant gentem, cui ex votis cuncta succedunt. Dicat forte quispiam, vulgi animum semper

 

-14-

 

esse mutabilem, suaque forte raro contentum, adeoque fieri potuisse, ut Israëlitae, quae ipsorum fuit levitas, praeter sonticas caussas aegre tulerint imperium SALOMONIS. Enimvero facilius ista venditantur, quam probantur. Praeter acerbas enim populi exactiones, quarum nuper mentionem fecimus, magnam quoq[ue] ejus partem gravissimis operibus conficiendis distinuit; quibus non pauci praeter necessitatem absum<<p>>ti, & reliquorum pectora admodum exasperata fuerunt. Quare etiam cum REHABEAMUS eorum animositatem non mitigaret, sed arroganter exasperaret, factum est, ut decem tribus ab eo confestim deficerent & novum sibi eligerent Regem. Ex quibus luculenter colligere possumus, ringentibus licet multis, solam civium multitudinem non esse fundamentum felicitatis civilis, sed hanc ex indole civium, quibus Supremum Numen benedictionem suam, tanquam praemia virtutis, jugiter cultae, largiatur, praecipue aestimandam esse.

 

§. VII.

 

Si aliarum quoque gentium fata probe expendamus, luculenter patebit, quod vera felicitas civilis ex multitudine incolarum non admodum dependeat. Comparemus igitur inter se Persas Graecosque, illis praesertim temporibus, quibus MILTIADES, THEMISTOCLES, ARISTIDES, ceterique vixerunt Heroës, quam aetatem florem atque juventam Graeciae haud immerito dicimus. Luxuriabat tunc Persia & opibus & incolis, quorum intuitu vix manipulum sustentabat Graecia. Haec tamen & justa gavisa fuit libertate, & de eximia tranquillitate sibi gratulari potuit; quas fortunae dotes penitus ignorarunt Persae. Ingentes quidem erant Regum Persarum thesauri & splendidi militum apparatus, sed qui speciem felicitatis tantum habebant. Graecis autem, qui commodioris vitae pauca desiderarunt adminicula, firma erant corpora & erecti animi. Quare etiam praestantissimi Au-

 

-15-

 

ctores & horum felicitatem ex sedula virtutum cultura, & illorum perniciem ex probitatis neglectu, quae inter calonum & lixarum curas emarcuit, derivare non dubitant. Ita enim elegantissimus ROLLINUS: à quoi les Grecs furent – ils redevables de succès si étonnans & si fort audessus de toute vraisemblance, si non aux principes, dont j’ ai parlé, gravés profondement dans leur ésprit par l’ éducation, par les exemples, par la practique, & devenus en eux par une longe habitude, comme une seconde nature? Ces principes, on ne peut trop répéter, étoient l’ éstime de la pauvreté, le mepris des richesses, l’ oubli de ses propres interêts, l’ attachement au bien public, le desire de la gloire, l’ amour de la Patrie, mais sur tout un zéle pour la liberté, qu<e> nul péril n’ étoit capable d’ intimider & une haine irreconciliable contre quiconque songeoit <â> y donner le moindre atteinte, qui réunissoit tous les ésprits & faisoit cesser dans le moment toute dissension & toute discorde (a). Crevit quidem post hanc epocham magis magisq[ue] Graecorum numerus, promotae etiam fuerunt & artes manuariae & opes illorum, sed cum vitia simul inoleverunt, libertas & tranquillitas ipsorum decreverunt, nec pristinam Graeci recuperare potuerunt gloriam.

 

(a) Vid. Histoire Ancienne Tom. IX. p. m. 800.

 

§. VIII.

 

Certius autem nullum est argumentum, quo evinci potest, felicitatem reipublicae non ex quantitate, sed ex qualitate civium dependere, quam quod eadem civitas parem omnino habuerit incolarum numerum, & cum floruit & cum, aetate velut provecta, a potentiae culmine defecit. Consideremus solummodo Athenas, quae civitas populis aeque potens fuit, & cum imperium Graeciae tenebat, & cum in servitutem erat redacta. Ex Platone (a) enim & Plutarcho (b) constat, quod viginti millia civium sustentaverit, cum res ma-

 

-16-

 

ximas gessit, ingentes Persarum exercitus prostravit, de summa imperii cum Lacedaemoniis contendit, & denique Siciliam in suam redigere potestatem fuit conata. Longo deinde post tempore, cum DEMETRIUS PHALEREUS numerum Atheniensium instituit, invenit viginti & unum mille civium, decem advenarum millia atq[ue] quadringenta millia servorum (c). Qui numerus nequidquam diminutus fuit, cum PHILIPPUS, Macedonum Rex, vi & calliditate totam subjugaret Graeciam, & ad Athenarum portas fulminaret. At quam dissimilis majoribus suis tunc fuit hic populus? Scilicet ex DEMOSTHENE constat, quod Orator hic maximam adhibuerit industriam, ut cives suos, qui utraque dormitabant aure, ad imminens exstingvendum incendium excitaret, & quod ex sopore hoc tandem expergefacti, PHILIPPUM metuerint, non tam ut libertatis suae opressorem, quam potius, ut voluptatum, quibus submersi erant, molestum turbatorem (d). Lacertos quidem adhuc moverunt Athenienses, sed moliminibus his exitium suum non impediverunt, verum accelerarunt. Graphice, ut solet, quae dicenda essent, persequitur acutissimus MONTESQUIEU: Cette ville (Athénes) qui avoit résisté à tant de defaites, qu’ on avoit vu renâitre après ses destructions, fut vaincuë à Chéronée, & le fut pour toujours. Qu’ importe que PHILIPPE renvoie tous les prisonniers? Il ne renvoie pas des hommes. Il étoit toujours aussi aisé de triompher des forces d’ Athenes, qu’ il étoit aifficile [difficile] de triompher de sa vertu (e). Talis erat rerum externarum facies, nec melior internarum fuit conditio. Nam qui ceteros ad meliorem reducerent frugem, discordiarum femina ubique spargebant, & in turbido piscari sollicite quaerebant.

 

(a) In Critia. (b) In Vita PERICLIS. (c) Vid. ATHENAEI Deipn. Libr. VI. p. m. 136. (d) Quantum a Majorum defecerant

 

-17-

 

virtute Athenienses hoc tempore, vel inde luculenter patet, quod legem ferendam curaverint, qua capite plecteretur quisquis in medium consulere auderet, ut pecuniam, Comoediis aliisque ludicris rebus destinatam, ad bellorum apparatus adhiberent. Adeo Marathonios & Salaminios obliti erant triumphos; ita volupatates libertati atque ignave otium verae felicitati praeferebant. (e) Confr. L’ Esprit des Loix Tom. I. p. m. 40. & 41.

 

§. IX.

 

Sive jam sententiam Romanorum de arduo, quod hic tractamus, argumento consulamus, sive quid de ipsorum imperio fata constituerunt, expendamus, satis superque deprehendimus, quod veram reipublicae felicitatem nec ex amplitudine terrarum, ipsis subjectarum, nec, qui hinc plerumque dependet, ex numero civium praecipue aestimaverint, neve quod maxime floruerit Roma, dum incolis luxuriavit. Circa ipsa enim imperii auspicia, cum NUMA Pompilius videret, cives suos in regno prorogando admodum esse feroces, simulque metueret, ne ab adfectu hoc in diversa quaevis, patriae noxia, abriperentur, tanto impetui firmissimum posuit obicem, metum Numinis. Inter cetera enim, quae commentus est, sacra Terminum quoque, ceu Numen quoddam, instituit, cui caput ejus sacrum sancivit, qui limites imperii transferre aut tollere auderet (a). Ipsi quippe persvasum erat, felicitatem civitatis non consistere in vasta imperii magnitudine; praesertim cum regna, justis etiam ex caussis aucta, ceteris sint invisa, sed in bonis civium moribus & tranquillitate. Nihilo tamen minus potentia Romanorum sequentibus temporibus adeo fuit amplificata, ut locum, quo terminum suum constitueret Mavortia haecce proles, invenerit fere nullum: fatendum tamen est, felicitatem publicam cursum victoriarum aequis passibus non fuisse secutam. Testem hujus opinionis habemus gravissimum SCIPIONEM A-

 

-18-

 

fricanum, qui magnam molem oneri potius, quam usui esse existimans, DEOS immortales potius orandos esse duxit, ut populi Romani res perpetuo conservarent incolumes, quam ut meliores easdem amplioresque facerent; ideoque publicis tabulis solemne precationis carmen ad hunc modum emendari jussit. Ita omnino censuerunt prudentiores, & quod non erraverint, adfatim docet Historia. Si enim imperium Romanum ad instar hominis nobis proponamus, adeoque infantiam ejus, adolescentiam, juventutem atque senectutem distinguamus; facile constabit, quod felicissimus non fuerit ejus status, cum densissima hominum agmina sustentavit. Sub SERVIO TULLIO enim, Sexto Rege, censa sunt octoginta milla civium (b). Sub Consulibus vero sensim increvit hic numerus, ut in tabulas Censorum nongenta millia fuerint relata. Sub AUGUSTO ita multiplicati fuerunt Romani, ut Censores quatuor circiter milliones civium invenerint, qui sub CLAUDIO imperatore parum aberant a septem millionibus (c). Enimvero nisi praeter & contra Historiam sapere velimus, concedendum erit, florentissimam fuisse hanc rempublicam sub Consulibus, & quidem ab APPIO CLAUDIO, usque ad Triumviros constitutos, quamvis mediocres omnino hoc intervallo fuerint vires Romanorum, nec dimidiam eorum partem, qui sub CLAUDIO vixerunt, confecerint. Tunc enim & interna tranquillitate & felicitate ipsi fruebantur, & toti ferme orbi, ad hujus stuporem, tam eximia concesserunt munera; plane ut vicisse alias nationes viderentur; quo libertatem, ipsis ereptam, liberaliter restituerent. Hoc autem totum, quod certe maximum est, non suis phalangibus, quibus numerosiores in aciem saepe produxerunt aliae gentes, sed, post providam Summi Numinis curam, egregiis virtutibus acceptum referebant. Nolite, inquit SALLUSTI-

 

-19-

 

US, existimare Majores nostros armis rempublicam ex parva magnam fecisse. - - - Alia fuere, quae illos magnos fecere, quae nobis nulla sunt: domi industria, foris justum imperium, animus in consulendo liber, neque delicto neque lubidini obnoxius. Et alio in loco adserit; Ac mihi multa agitanti constabat, paucorum civium egregiam virtutem omnia patravisse (d). At proxime ante mutatum imperium & sub imperatoribus omnia in pejus ruere coeperunt. Nam libertatem & amiserant & amplius pati non poterant. Securitas ipsorum, quae non a legibus, sed a Principum pendebat arbitrio, temporaria admodum fuit; cum multi horum imperium, inique partum, inique & crudeliter administraverint. Opes denique eorum, ex toto paene orbe congestae, parum adeo ipsis profuerunt, ut potius invitamenta fuerint, quibus ferocissimae nationes ad civitatis hujus oppressionem alliciebantur. Harum incursionibus nullas remoras fecit numerus. Paria quidem, forte etiam nitidiora, quam majores, habebant corpora, sed impares prorsus gerebant animos, nullis virtutibus excultos, sed omni vitiorum genere usque adeo emollitos, ut sub CLAUDIO Imperatore ad solum armorum conspectum exhorrescerent (e).

 

(a) Vid. DIONISII Libr. II. Cap. 76. (b) Confr. LIVII Hist. Libr. I. Cap. 44. (c) Vid. LIPSIUS de Magnitudine Romana Libr. I. Cap. 7. p. m. 387. (d) In bello Catilin. (e) Vid. de MONTESQUIEU Considerations sur la Grandeur &c. p. m. 130. 131.

 

§. X.

 

Si ab antiquissimis temporibus ad ea, quae nobis propiora sunt, jam progrediamur, horum etiam annales sententiam nostram luculenter confirmant, quod, brevitati litantes, exemplis tantum quibusdam ex historia Galliae & Angliae deprom<<p>>tis ostendere conabimur. Inde igitur ad aevo Regis Galliae, CAROLI IX, in isthoc usq[ue] tem-

 

-20-

 

pus viginti circiter milliones hominum, simul viventium, sustentavit hoc imperium, ac proinde aeque numerosum per Europam aliud nullum invenimus. Nulla igitur Natio, urgente necessitatis telo, magnas adeo copias in aciem producere solet, ac Gallica; quod vero amplissimis ejus apparatibus optatus non semper responderit successus, neminem fugere potest. Scilicet tantis exercitibus Batavos superiori saeculo adgressus est LUDOVICUS XIV, quantae necessariae videbantur, non ad subigendum, sed uno actu opprimendum hunc populum; verum adeo infeliciter res suas gessit, ut regnum paene exhauserit, & pacem, quam aliis offerre solebat, care satis redimere coactus fuerit. Nec densissimis phalangibus, quibus Germaniam nostra inprimis aetate inundarunt Galli, lauta militiae stipendia sunt consecuti, sed fortunam a se aversam ubivis fere experti fuerunt. Caussam quorundam horum malorum graphice omnino exposuit Maximus Heros & Philosophus (a), qui auctoritate sua sententiae nostrae plurimum lucis & roboris addit. Valeant autem castra & intra ipsam nos recipiamus Galliam, ut felicitatem incolarum cognoscamus. Quam gravia & facultatibus superiora tributa civibus imponantur, gravissimae inprimis orationes, quibus Parlamentorum Praesides Regum animos ad misericordiam, saepe licet incassum, commovere sunt annisi, satis indicant, quorum asperitatem, immane quantum auget Quaestorum nonnullorum avaritia, qui Tantalorum more, in divitiarum adfluentia minime sitire dicuntur. Infidam quoque hic securitatem experti sunt HUGGONOTTI, quorum praeclara in Reges & Patriam merita impedire non potuerunt, quominus ducenta eorum millia, revocato Edicto Nantenensi, dulcissimos relinquere penates atque in exteris regionibus asylum sibi quaerere cogerentur. Atque horum expulsionem, ceu gravissimam cladem, quam

 

-21-

 

unquam passa fuit Gallia, nobis proponunt Auctores. Quod sicut verissimum esse arbitramur; ita rursus patet, quod felicitas civitatis sola civium multitudine non constituatur. Cum enim expulsi vix centesimam totius Nationis partem conficerent, defectus hic haud ita operose suppleri potuit; supererat tamen adhuc negotium gravissimum, eundem scil[icet] vigorem & pares virtutes novorum advenarum animis instillare, ut civitas amissum recuperaret florem. Si hinc in vicinam Britanniam nos conferamus, multo quidem minorem hominum multitudinem hic reperimus, quippe quae, ex praestantissimorum Politicorum calculo, octo milliones solummodo complet; attamen longe major hic cernitur felicitas, sive sagatos sive togatos consideremus Anglos. Quis enim nescit, quanto ardore aut quam prudenti entnusiasmo [enthusiasmo] in gravissimis bellis, in quibus tam superiori, quam nostro saeculo praecipuas fere sustinuerunt partes, sese gesserint, aut quod ex his, opibus & regionibus auctiores plerumque excesserint, quamvis contra hostes longe numerosiores dimicaverint? Caussam tanti successus non aliunde, quam ab erecta indole hujus Nationis repetimus, qua fit, ut nihil tam carum habeant Britanni, quod Patriae suae saluti impendere dubitarent. Iidem porro artibus manuariis, nec non egregiis aliis institutis, ex quibus amplissimos reditus facere solent mortales, & fovendis & promovendis abunde sufficiunt, adeoque maximam hic deprehendimus opulentiam. Libertate denique & tranquillitate eximia, quae inter dissensiones satis vehementes non minuuntur, sed indies confirmantur, adfatim gaudent. Quod cum ita sit, dilucide rursus patet, quod diversa omnino sit ratio felicitatis civilis atq[ue] multitudinis incolarum, & proinde quod illa ab hac non tota dependeat.

 

(a) Vid. Memoires pour servir à l’ Histoire de Brandebourg Part. II. p. m. 22.

 

-22-

  

Tulisiko valtion onnellisuutta arvioida erityisesti kansalaisten paljouden perusteella?

Avainsanat: onnellisuus, valtio, kansalainen

Väitös tutkii valtion onnellisuuden mittaamista. Lukuisten historiallisten esimerkkien avulla pyritään osoittamaan, että valtion onnellisuus ei riipu sen suuruudesta eikä liioin siinä asuvien ihmisten tai kansalaisten määrästä.


Borde statens lycka uppskattas särskilt på basen av medborgarnas myckenhet?

Nyckelord: lycka, stat, medborgare

Dissertationen undersöker måttet på en stats lycka. Med en mångfald av historiska exempel försöker skribenten visa att en stats lycka inte beror på dess storhet eller mängden medborgare.

 

Should happiness of a state be estimated especially on the ground of the multitude of its citizens?

Keywords: happiness, state, citizen

The dissertation studies the measurement of happiness of a state. With numerous historical examples, it endeavours to show that the happiness of a state does not depend on its greatness or on the number of its citizens.